2 Chronicles · 4
Verses
⋯
Individual passages
1. Fecit quoque altare æneum viginti cubitorum longitudinis, et v...2. Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium, rotun...3. Similitudo quoque boum erat subter illud, et decem cubitis quæ...4. et ipsum mare super duodecim boves impositum erat, quorum tres...5. Porro vastitas ejus habebat mensuram palmi, et labium illius e...6. Fecit quoque conchas decem : et posuit quinque a dextris, et q...7. Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua jus...8. Necnon et mensas decem : et posuit eas in templo, quinque a de...9. Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem : et ostia...10. Porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem.11. Fecit autem Hiram lebetes, et creagras, et phialas : et comple...12. hoc est, columnas duas, et epistylia, et capita, et quasi quæd...13. Malogranata quoque quadringenta, et retiacula duo ita ut bini ...14. Bases etiam fecit, et conchas, quas superposuit basibus :15. mare unum, boves quoque duodecim sub mari,16. et lebetes, et creagras, et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni...17. In regione Jordanis, fudit ea rex in argillosa terra inter Soc...18. Erat autem multitudo vasorum innumerabilis, ita ut ignoraretur...19. Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei, et altare aureum, et me...20. candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum ...21. et florentia quædam, et lucernas, et forcipes aureos : omnia d...22. Thymiateria quoque, et thuribula, et phialas, et mortariola ex...Fecit quoque altare æneum viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum altitudinis.
This passage has not yet been translated.
Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium, rotundum per circuitum : quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum ejus.
This passage has not yet been translated.
Similitudo quoque boum erat subter illud, et decem cubitis quædam extrinsecus cælaturæ, quasi duobus versibus alvum maris circuibant. Boves autem erant fusiles :
This passage has not yet been translated.
et ipsum mare super duodecim boves impositum erat, quorum tres respiciebant ad aquilonem, et alii tres ad occidentem : porro tres alii meridiem, et tres qui reliqui erant, orientem, habentes mare superpositum : posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari.
This passage has not yet been translated.
Porro vastitas ejus habebat mensuram palmi, et labium illius erat quasi labium calicis, vel repandi lilii : capiebatque tria millia metretas.
This passage has not yet been translated.
Fecit quoque conchas decem : et posuit quinque a dextris, et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia quæ in holocaustum oblaturi erant : porro in mari sacerdotes lavabantur.
This passage has not yet been translated.
Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua jussa erant fieri : et posuit ea in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris.
This passage has not yet been translated.
Necnon et mensas decem : et posuit eas in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris : phialas quoque aureas centum.
This passage has not yet been translated.
Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem : et ostia in basilica, quæ texit ære.
This passage has not yet been translated.
Porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem.
This passage has not yet been translated.
Fecit autem Hiram lebetes, et creagras, et phialas : et complevit omne opus regis in domo Dei :
This passage has not yet been translated.
hoc est, columnas duas, et epistylia, et capita, et quasi quædam retiacula, quæ capita tegerent super epistylia.
This passage has not yet been translated.
Malogranata quoque quadringenta, et retiacula duo ita ut bini ordines malogranatorum singulis retiaculis jungerentur, quæ protegerent epistylia, et capita columnarum.
This passage has not yet been translated.
Bases etiam fecit, et conchas, quas superposuit basibus :
This passage has not yet been translated.
mare unum, boves quoque duodecim sub mari,
This passage has not yet been translated.
et lebetes, et creagras, et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater ejus in domo Domini ex ære mundissimo.
This passage has not yet been translated.
In regione Jordanis, fudit ea rex in argillosa terra inter Sochot et Saredatha.
This passage has not yet been translated.
Erat autem multitudo vasorum innumerabilis, ita ut ignoraretur pondus æris.
This passage has not yet been translated.
Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei, et altare aureum, et mensas, et super eas panes propositionis :
This passage has not yet been translated.
candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum juxta ritum ex auro purissimo :
This passage has not yet been translated.
et florentia quædam, et lucernas, et forcipes aureos : omnia de auro mundissimo facta sunt.
This passage has not yet been translated.
Thymiateria quoque, et thuribula, et phialas, et mortariola ex auro purissimo. Et ostia cælavit templi interioris, id est, in Sancta sanctorum : et ostia templi forinsecus aurea. Sicque completum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini.
This passage has not yet been translated.