2 Samuel · 4
Verses
⋯
Individual passages
1. Audivit autem Isboseth filius Saul quod cecidisset Abner in He...2. Duo autem viri principes latronum erant filio Saul, nomen uni ...3. Et fugerunt Berothitæ in Gethaim, fueruntque ibi advenæ usque ...4. Erat autem Jonathæ filio Saul filius debilis pedibus : quinque...5. Venientes igitur filii Remmon Berothitæ, Rechab et Baana, ingr...6. Ingressi sunt autem domum latenter assumentes spicas tritici, ...7. Cum autem ingressi fuissent domum, ille dormiebat super lectum...8. et attulerunt caput Isboseth ad David in Hebron : dixeruntque ...9. Respondens autem David Rechab, et Baana fratri ejus, filiis Re...10. quoniam eum qui annuntiaverat mihi, et dixerat : Mortuus est S...11. Quanto magis nunc cum homines impii interfecerunt virum innoxi...12. Præcepit itaque David pueris suis, et interfecerunt eos : præc...Audivit autem Isboseth filius Saul quod cecidisset Abner in Hebron : et dissolutæ sunt manus ejus, omnisque Israël perturbatus est.
This passage has not yet been translated.
Duo autem viri principes latronum erant filio Saul, nomen uni Baana, et nomen alteri Rechab, filii Remmon Berothitæ de filiis Benjamin : siquidem et Beroth reputata est in Benjamin.
This passage has not yet been translated.
Et fugerunt Berothitæ in Gethaim, fueruntque ibi advenæ usque ad tempus illud.
This passage has not yet been translated.
Erat autem Jonathæ filio Saul filius debilis pedibus : quinquennis enim fuit, quando venit nuntius de Saul et Jonatha ex Jezrahel. Tollens itaque eum nutrix sua, fugit : cumque festinaret ut fugeret, cecidit, et claudus effectus est : habuitque vocabulum Miphiboseth.
This passage has not yet been translated.
Venientes igitur filii Remmon Berothitæ, Rechab et Baana, ingressi sunt fervente die domum Isboseth : qui dormiebat super stratum suum meridie. Et ostiaria domus purgans triticum, obdormivit.
This passage has not yet been translated.
Ingressi sunt autem domum latenter assumentes spicas tritici, et percusserunt eum in inguine Rechab, et Baana frater ejus, et fugerunt.
This passage has not yet been translated.
Cum autem ingressi fuissent domum, ille dormiebat super lectum suum in conclavi, et percutientes interfecerunt eum : sublatoque capite ejus, abierunt per viam deserti tota nocte,
This passage has not yet been translated.
et attulerunt caput Isboseth ad David in Hebron : dixeruntque ad regem : Ecce caput Isboseth filii Saul inimici tui, qui quærebat animam tuam : et dedit Dominus domino meo regi ultionem hodie de Saul, et de semine ejus.
This passage has not yet been translated.
Respondens autem David Rechab, et Baana fratri ejus, filiis Remmon Berothitæ, dixit ad eos : Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia,
This passage has not yet been translated.
quoniam eum qui annuntiaverat mihi, et dixerat : Mortuus est Saul : qui putabat se prospera nuntiare, tenui, et occidi eum in Siceleg, cui oportebat mercedem dare pro nuntio.
This passage has not yet been translated.
Quanto magis nunc cum homines impii interfecerunt virum innoxium in domo sua, super lectum suum, non quæram sanguinem ejus de manu vestra, et auferam vos de terra ?
This passage has not yet been translated.
Præcepit itaque David pueris suis, et interfecerunt eos : præcidentesque manus et pedes eorum, suspenderunt eos super piscinam in Hebron : caput autem Isboseth tulerunt, et sepelierunt in sepulchro Abner in Hebron.
This passage has not yet been translated.