2 Samuel · 5
Verses
⋯
Individual passages
1. Et venerunt universæ tribus Israël ad David in Hebron, dicente...2. Sed et heri et nudiustertius cum esset Saul rex super nos, tu ...3. Venerunt quoque et seniores Israël ad regem in Hebron, et perc...4. Filius triginta annorum erat David cum regnare cœpisset, et qu...5. In Hebron regnavit super Judam septem annis et sex mensibus : ...6. Et abiit rex, et omnes viri qui erant cum eo, in Jerusalem, ad...7. Cepit autem David arcem Sion : hæc est civitas David.8. Proposuerat enim David in die illa præmium, qui percussisset J...9. Habitavit autem David in arce, et vocavit eam civitatem David ...10. Et ingrediebatur proficiens atque succrescens, et Dominus Deus...11. Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina...12. Et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super...13. Accepit ergo David adhuc concubinas et uxores de Jerusalem, po...14. et hæc nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem : Samua, et...15. et Jebahar, et Elisua, et Nepheg,16. et Japhia, et Elisama, et Elioda, et Eliphaleth.17. Audierunt ergo Philisthiim quod unxissent David in regem super...18. Philisthiim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim.19. Et consuluit David Dominum, dicens : Si ascendam ad Philisthii...20. Venit ergo David in Baal Pharasim : et percussit eos ibi, et d...21. Et reliquerunt ibi sculptilia sua, quæ tulit David et viri ejus.22. Et addiderunt adhuc Philisthiim ut ascenderent, et diffusi sun...23. Consuluit autem David Dominum : Si ascendam contra Philisthæos...24. Et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc i...25. Fecit itaque David sicut præceperat ei Dominus, et percussit P...Et venerunt universæ tribus Israël ad David in Hebron, dicentes : Ecce nos os tuum et caro tua sumus.
This passage has not yet been translated.
Sed et heri et nudiustertius cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israël : dixit autem Dominus ad te : Tu pasces populum meum Israël, et tu eris dux super Israël.
This passage has not yet been translated.
Venerunt quoque et seniores Israël ad regem in Hebron, et percussit cum eis rex David fœdus in Hebron coram Domino : unxeruntque David in regem super Israël.
This passage has not yet been translated.
Filius triginta annorum erat David cum regnare cœpisset, et quadraginta annis regnavit.
This passage has not yet been translated.
In Hebron regnavit super Judam septem annis et sex mensibus : in Jerusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israël et Judam.
This passage has not yet been translated.
Et abiit rex, et omnes viri qui erant cum eo, in Jerusalem, ad Jebusæum habitatorem terræ : dictumque est David ab eis : Non ingredieris huc, nisi abstuleris cæcos et claudos dicentes : Non ingredietur David huc.
This passage has not yet been translated.
Cepit autem David arcem Sion : hæc est civitas David.
This passage has not yet been translated.
Proposuerat enim David in die illa præmium, qui percussisset Jebusæum, et tetigisset domatum fistulas, et abstulisset cæcos et claudos odientes animam David. Idcirco dicitur in proverbio : Cæcus et claudus non intrabunt in templum.
This passage has not yet been translated.
Habitavit autem David in arce, et vocavit eam civitatem David : et ædificavit per gyrum a Mello et intrinsecus.
This passage has not yet been translated.
Et ingrediebatur proficiens atque succrescens, et Dominus Deus exercituum erat cum eo.
This passage has not yet been translated.
Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices lignorum, artificesque lapidum ad parietes : et ædificaverunt domum David.
This passage has not yet been translated.
Et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israël, et quoniam exaltasset regnum ejus super populum suum Israël.
This passage has not yet been translated.
Accepit ergo David adhuc concubinas et uxores de Jerusalem, postquam venerat de Hebron : natique sunt David et alii filii et filiæ :
This passage has not yet been translated.
et hæc nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem : Samua, et Sobab, et Nathan, et Salomon,
This passage has not yet been translated.
et Jebahar, et Elisua, et Nepheg,
This passage has not yet been translated.
et Japhia, et Elisama, et Elioda, et Eliphaleth.
This passage has not yet been translated.
Audierunt ergo Philisthiim quod unxissent David in regem super Israël, et ascenderunt universi ut quærerent David : quod cum audisset David, descendit in præsidium.
This passage has not yet been translated.
Philisthiim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim.
This passage has not yet been translated.
Et consuluit David Dominum, dicens : Si ascendam ad Philisthiim ? et si dabis eos in manu mea ? Et dixit Dominus ad David : Ascende, quia tradens dabo Philisthiim in manu tua.
This passage has not yet been translated.
Venit ergo David in Baal Pharasim : et percussit eos ibi, et dixit : Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aquæ. Propterea vocatum est nomen loci illius, Baal Pharasim.
This passage has not yet been translated.
Et reliquerunt ibi sculptilia sua, quæ tulit David et viri ejus.
This passage has not yet been translated.
Et addiderunt adhuc Philisthiim ut ascenderent, et diffusi sunt in valle Raphaim.
This passage has not yet been translated.
Consuluit autem David Dominum : Si ascendam contra Philisthæos, et tradas eos in manus meas ? Qui respondit : Non ascendas contra eos, sed gyra post tergum eorum, et venies ad eos ex adverso pyrorum.
This passage has not yet been translated.
Et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc inibis prælium : quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam, ut percutiat castra Philisthiim.
This passage has not yet been translated.
Fecit itaque David sicut præceperat ei Dominus, et percussit Philisthiim de Gabaa usque dum venias Gezer.
This passage has not yet been translated.