2 Kings · 14

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

In anno secundo Joas filii Joachaz regis Israël, regnavit Amasias filius Joas regis Juda.

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset : viginti autem et novem annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Joadan de Jerusalem.

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non ut David pater ejus. Juxta omnia quæ fecit Joas pater suus, fecit :

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

nisi hoc tantum, quod excelsa non abstulit : adhuc enim populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis.

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

Cumque obtinuisset regnum, percussit servos suos, qui interfecerant regem patrem suum :

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

filios autem eorum qui occiderant, non occidit, juxta quod scriptum est in libro legis Moysi, sicut præcepit Dominus, dicens : Non morientur patres pro filiis, neque filii morientur pro patribus : sed unusquisque in peccato suo morietur.

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem millia, et apprehendit petram in prælio, vocavitque nomen ejus Jectehel usque in præsentem diem.

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

Tunc misit Amasias nuntios ad Joas filium Joachaz filii Jehu regis Israël, dicens : Veni, et videamus nos.

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

Remisitque Joas rex Israël ad Amasiam regem Juda, dicens : Carduus Libani misit ad cedrum quæ est in Libano, dicens : Da filiam tuam filio meo uxorem. Transieruntque bestiæ saltus quæ sunt in Libano, et conculcaverunt carduum.

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum : contentus esto gloria, et sede in domo tua : quare provocas malum, ut cadas tu et Judas tecum ?

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

Et non acquievit Amasias. Ascenditque Joas rex Israël, et viderunt se, ipse et Amasias rex Juda, in Bethsames oppido Judæ.

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Percussusque est Juda coram Israël, et fugerunt unusquisque in tabernacula sua.

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

Amasiam vero regem Juda, filium Joas filii Ochoziæ, cepit Joas rex Israël in Bethsames, et adduxit eum in Jerusalem : et interrupit murum Jerusalem, a porta Ephraim usque ad portam anguli, quadringentis cubitis.

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

Tulitque omne aurum et argentum, et universa vasa quæ inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis, et obsides, et reversus est in Samariam.

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

Reliqua autem verborum Joas quæ fecit, et fortitudo ejus qua pugnavit contra Amasiam regem Juda, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ?

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

Dormivitque Joas cum patribus suis, et sepultus est in Samaria cum regibus Israël, et regnavit Jeroboam filius ejus pro eo.

English

This passage has not yet been translated.

17
Latin

Vixit autem Amasias filius Joas rex Juda postquam mortuus est Joas filius Joachaz regis Israël, quindecim annis.

English

This passage has not yet been translated.

18
Latin

Reliqua autem sermonum Amasiæ, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda ?

English

This passage has not yet been translated.

19
Latin

Factaque est contra eum conjuratio in Jerusalem : at ille fugit in Lachis. Miseruntque post eum in Lachis, et interfecerunt eum ibi :

English

This passage has not yet been translated.

20
Latin

et asportaverunt in equis, sepultusque est in Jerusalem cum patribus suis in civitate David.

English

This passage has not yet been translated.

21
Latin

Tulit autem universus populus Judæ Azariam annos natum sedecim, et constituerunt eum regem pro patre ejus Amasia.

English

This passage has not yet been translated.

22
Latin

Ipse ædificavit Ælath, et restituit eam Judæ, postquam dormivit rex cum patribus suis.

English

This passage has not yet been translated.

23
Latin

Anno quintodecimo Amasiæ filii Joas regis Juda, regnavit Jeroboam filius Joas regis Israël in Samaria, quadraginta et uno anno.

English

This passage has not yet been translated.

24
Latin

Et fecit quod malum est coram Domino : non recessit ab omnibus peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël.

English

This passage has not yet been translated.

25
Latin

Ipse restituit terminos Israël ab introitu Emath usque ad mare solitudinis, juxta sermonem Domini Dei Israël quem locutus est per servum suum Jonam filium Amathi prophetam, qui erat de Geth, quæ est in Opher.

English

This passage has not yet been translated.

26
Latin

Vidit enim Dominus afflictionem Israël amaram nimis, et quod consumpti essent usque ad clausos carcere et extremos, et non esset qui auxiliaretur Israëli.

English

This passage has not yet been translated.

27
Latin

Nec locutus est Dominus ut deleret nomen Israël de sub cælo, sed salvavit eos in manu Jeroboam filii Joas.

English

This passage has not yet been translated.

28
Latin

Reliqua autem sermonum Jeroboam, et universa quæ fecit, et fortitudo ejus qua præliatus est, et quomodo restituit Damascum et Emath Judæ in Israël, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ?

English

This passage has not yet been translated.

29
Latin

Dormivitque Jeroboam cum patribus suis regibus Israël, et regnavit Zacharias filius ejus pro eo.

English

This passage has not yet been translated.