2 Kings · 15
Verses
⋯
Individual passages
1. Anno vigesimo septimo Jeroboam regis Israël, regnavit Azarias ...2. Sedecim annorum erat cum regnare cœpisset, et quinquaginta duo...3. Fecitque quod erat placitum coram Domino, juxta omnia quæ feci...4. Verumtamen excelsa non est demolitus : adhuc populus sacrifica...5. Percussit autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem ...6. Reliqua autem sermonum Azariæ, et universa quæ fecit, nonne hæ...7. Et dormivit Azarias cum patribus suis : sepelieruntque eum cum...8. Anno trigesimo octavo Azariæ regis Juda, regnavit Zacharias fi...9. Et fecit quod malum est coram Domino, sicut fecerant patres ej...10. Conjuravit autem contra eum Sellum filius Jabes : percussitque...11. Reliqua autem verborum Zachariæ, nonne hæc scripta sunt in lib...12. Iste est sermo Domini quem locutus est ad Jehu, dicens : Filii...13. Sellum filius Jabes regnavit trigesimo novo anno Azariæ regis ...14. Et ascendit Manahem filius Gadi de Thersa, venitque in Samaria...15. Reliqua autem verborum Sellum, et conjuratio ejus, per quam te...16. Tunc percussit Manahem Thapsam, et omnes qui erant in ea, et t...17. Anno trigesimo nono Azariæ regis Juda, regnavit Manahem filius...18. Fecitque quod erat malum coram Domino : non recessit a peccati...19. Veniebat Phul rex Assyriorum in terram, et dabat Manahem Phul ...20. Indixitque Manahem argentum super Israël cunctis potentibus et...21. Reliqua autem sermonum Manahem, et universa quæ fecit, nonne h...22. Et dormivit Manahem cum patribus suis : regnavitque Phaceia fi...23. Anno quinquagesimo Azariæ regis Juda, regnavit Phaceia filius ...24. Et fecit quod erat malum coram Domino : non recessit a peccati...25. Conjuravit autem adversus eum Phacee filius Romeliæ, dux ejus,...26. Reliqua autem sermonum Phaceia, et universa quæ fecit, nonne h...27. Anno quinquagesimo secundo Azariæ regis Juda, regnavit Phacee ...28. Et fecit quod erat malum coram Domino : non recessit a peccati...29. In diebus Phacee regis Israël, venit Theglathphalasar rex Assu...30. Conjuravit autem et tetendit insidias Osee filius Ela contra P...31. Reliqua autem sermonum Phacee, et universa quæ fecit, nonne hæ...32. Anno secundo Phacee filii Romeliæ regis Israël, regnavit Joath...33. Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset, et sedecim ...34. Fecitque quod erat placitum coram Domino : juxta omnia quæ fec...35. Verumtamen excelsa non abstulit : adhuc populus immolabat, et ...36. Reliqua autem sermonum Joatham, et universa quæ fecit, nonne h...37. In diebus illis cœpit Dominus mittere in Judam Rasin regem Syr...38. Et dormivit Joatham cum patribus suis, sepultusque est cum eis...Anno vigesimo septimo Jeroboam regis Israël, regnavit Azarias filius Amasiæ regis Juda.
This passage has not yet been translated.
Sedecim annorum erat cum regnare cœpisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Jechelia de Jerusalem.
This passage has not yet been translated.
Fecitque quod erat placitum coram Domino, juxta omnia quæ fecit Amasias pater ejus.
This passage has not yet been translated.
Verumtamen excelsa non est demolitus : adhuc populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis.
This passage has not yet been translated.
Percussit autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis suæ, et habitabat in domo libera seorsum : Joatham vero filius regis gubernabat palatium, et judicabit populum terræ.
This passage has not yet been translated.
Reliqua autem sermonum Azariæ, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ?
This passage has not yet been translated.
Et dormivit Azarias cum patribus suis : sepelieruntque eum cum majoribus suis in civitate David, et regnavit Joatham filius ejus pro eo.
This passage has not yet been translated.
Anno trigesimo octavo Azariæ regis Juda, regnavit Zacharias filius Jeroboam super Israël in Samaria sex mensibus.
This passage has not yet been translated.
Et fecit quod malum est coram Domino, sicut fecerant patres ejus : non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël.
This passage has not yet been translated.
Conjuravit autem contra eum Sellum filius Jabes : percussitque eum palam, et interfecit, regnavitque pro eo.
This passage has not yet been translated.
Reliqua autem verborum Zachariæ, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ?
This passage has not yet been translated.
Iste est sermo Domini quem locutus est ad Jehu, dicens : Filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israël. Factumque est ita.
This passage has not yet been translated.
Sellum filius Jabes regnavit trigesimo novo anno Azariæ regis Juda : regnavit autem uno mense in Samaria.
This passage has not yet been translated.
Et ascendit Manahem filius Gadi de Thersa, venitque in Samariam, et percussit Sellum filium Jabes in Samaria, et interfecit eum : regnavitque pro eo.
This passage has not yet been translated.
Reliqua autem verborum Sellum, et conjuratio ejus, per quam tetendit insidias, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ?
This passage has not yet been translated.
Tunc percussit Manahem Thapsam, et omnes qui erant in ea, et terminos ejus de Thersa : noluerant enim aperire ei : et interfecit omnes prægnantes ejus, et scidit eas.
This passage has not yet been translated.
Anno trigesimo nono Azariæ regis Juda, regnavit Manahem filius Gadi super Israël decem annis in Samaria.
This passage has not yet been translated.
Fecitque quod erat malum coram Domino : non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, cunctis diebus ejus.
This passage has not yet been translated.
Veniebat Phul rex Assyriorum in terram, et dabat Manahem Phul mille talenta argenti, ut esset ei in auxilium, et firmaret regnum ejus.
This passage has not yet been translated.
Indixitque Manahem argentum super Israël cunctis potentibus et divitibus, ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos : reversusque est rex Assyriorum, et non est moratus in terra.
This passage has not yet been translated.
Reliqua autem sermonum Manahem, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ?
This passage has not yet been translated.
Et dormivit Manahem cum patribus suis : regnavitque Phaceia filius ejus pro eo.
This passage has not yet been translated.
Anno quinquagesimo Azariæ regis Juda, regnavit Phaceia filius Manahem super Israël in Samaria biennio.
This passage has not yet been translated.
Et fecit quod erat malum coram Domino : non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël.
This passage has not yet been translated.
Conjuravit autem adversus eum Phacee filius Romeliæ, dux ejus, et percussit eum in Samaria in turre domus regiæ, juxta Argob et juxta Arie, et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum : et interfecit eum, regnavitque pro eo.
This passage has not yet been translated.
Reliqua autem sermonum Phaceia, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ?
This passage has not yet been translated.
Anno quinquagesimo secundo Azariæ regis Juda, regnavit Phacee filius Romeliæ super Israël in Samaria viginti annis.
This passage has not yet been translated.
Et fecit quod erat malum coram Domino : non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël.
This passage has not yet been translated.
In diebus Phacee regis Israël, venit Theglathphalasar rex Assur, et cepit Ajon, et Abel Domum, Maacha et Janoë, et Cedes, et Asor, et Galaad, et Galilæam, et universam terram Nephthali : et transtulit eos in Assyrios.
This passage has not yet been translated.
Conjuravit autem et tetendit insidias Osee filius Ela contra Phacee filium Romeliæ, et percussit eum, et interfecit : regnavitque pro eo vigesimo anno Joatham filii Oziæ.
This passage has not yet been translated.
Reliqua autem sermonum Phacee, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ?
This passage has not yet been translated.
Anno secundo Phacee filii Romeliæ regis Israël, regnavit Joatham filius Oziæ regis Juda.
This passage has not yet been translated.
Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc.
This passage has not yet been translated.
Fecitque quod erat placitum coram Domino : juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus, operatus est.
This passage has not yet been translated.
Verumtamen excelsa non abstulit : adhuc populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis. Ipse ædificavit portam domus Domini sublimissimam.
This passage has not yet been translated.
Reliqua autem sermonum Joatham, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ?
This passage has not yet been translated.
In diebus illis cœpit Dominus mittere in Judam Rasin regem Syriæ, et Phacee filium Romeliæ.
This passage has not yet been translated.
Et dormivit Joatham cum patribus suis, sepultusque est cum eis in civitate David patris sui : et regnavit Achaz filius ejus pro eo.
This passage has not yet been translated.