2 Kings · 2
Verses
⋯
Individual passages
1. Factum est autem cum levare vellet Dominus Eliam per turbinem ...2. Dixitque Elias ad Eliseum : Sede hic, quia Dominus misit me us...3. egressi sunt filii prophetarum qui erant in Bethel, ad Eliseum...4. Dixit autem Elias ad Eliseum : Sede hic, quia Dominus misit me...5. accesserunt filii prophetarum qui erant in Jericho, ad Eliseum...6. Dixit autem ei Elias : Sede hic, quia Dominus misit me usque a...7. et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt eos, qu...8. Tulitque Elias pallium suum, et involvit illud, et percussit a...9. Cumque transissent, Elias dixit ad Eliseum : Postula quod vis ...10. Qui respondit : Rem difficilem postulasti : attamen si videris...11. Cumque pergerent, et incedentes sermocinarentur, ecce currus i...12. Eliseus autem videbat, et clamabat : Pater mi, pater mi, curru...13. Et levavit pallium Eliæ, quod ceciderat ei : reversusque steti...14. et pallio Eliæ, quod ceciderat ei, percussit aquas, et non sun...15. Videntes autem filii prophetarum qui erant in Jericho e contra...16. dixeruntque illi : Ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri...17. Coëgeruntque eum donec acquiesceret, et diceret : Mittite. Et ...18. Et reversi sunt ad eum : at ille habitabat in Jericho, et dixi...19. Dixerunt quoque viri civitatis ad Eliseum : Ecce habitatio civ...20. At ille ait : Afferte mihi vas novum, et mittite in illud sal....21. egressus ad fontem aquarum misit in illum sal, et ait : Hæc di...22. Sanatæ sunt ergo aquæ usque in diem hanc, juxta verbum Elisei ...23. Ascendit autem inde in Bethel : cumque ascenderet per viam, pu...24. Qui cum respexisset, vidit eos, et maledixit eis in nomine Dom...25. Abiit autem inde in montem Carmeli, et inde reversus est in Samariam.Factum est autem cum levare vellet Dominus Eliam per turbinem in cælum, ibant Elias et Eliseus de Galgalis.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Elias ad Eliseum : Sede hic, quia Dominus misit me usque in Bethel. Cui ait Eliseus : Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Cumque descendissent Bethel,
This passage has not yet been translated.
egressi sunt filii prophetarum qui erant in Bethel, ad Eliseum, et dixerunt ei : Numquid nosti quia hodie Dominus tollet dominum tuum a te ? Qui respondit : Et ego novi : silete.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem Elias ad Eliseum : Sede hic, quia Dominus misit me in Jericho. Et ille ait : Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Cumque venissent Jericho,
This passage has not yet been translated.
accesserunt filii prophetarum qui erant in Jericho, ad Eliseum, et dixerunt ei : Numquid nosti quia Dominus hodie tollet dominum tuum a te ? Et ait : Et ego novi : silete.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem ei Elias : Sede hic, quia Dominus misit me usque ad Jordanem. Qui ait : Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Ierunt igitur ambo pariter,
This passage has not yet been translated.
et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt eos, qui et steterunt e contra, longe : illi autem ambo stabant super Jordanem.
This passage has not yet been translated.
Tulitque Elias pallium suum, et involvit illud, et percussit aquas : quæ divisæ sunt in utramque partem, et transierunt ambo per siccum.
This passage has not yet been translated.
Cumque transissent, Elias dixit ad Eliseum : Postula quod vis ut faciam tibi, antequam tollar a te. Dixitque Eliseus : Obsecro ut fiat in me duplex spiritus tuus.
This passage has not yet been translated.
Qui respondit : Rem difficilem postulasti : attamen si videris me quando tollar a te, erit tibi quod petisti : si autem non videris, non erit.
This passage has not yet been translated.
Cumque pergerent, et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus, et equi ignei diviserunt utrumque : et ascendit Elias per turbinem in cælum.
This passage has not yet been translated.
Eliseus autem videbat, et clamabat : Pater mi, pater mi, currus Israël, et auriga ejus. Et non vidit eum amplius : apprehenditque vestimenta sua, et scidit illa in duas partes.
This passage has not yet been translated.
Et levavit pallium Eliæ, quod ceciderat ei : reversusque stetit super ripam Jordanis,
This passage has not yet been translated.
et pallio Eliæ, quod ceciderat ei, percussit aquas, et non sunt divisæ : et dixit : Ubi est Deus Eliæ etiam nunc ? Percussitque aquas, et divisæ sunt huc atque illuc, et transiit Eliseus.
This passage has not yet been translated.
Videntes autem filii prophetarum qui erant in Jericho e contra, dixerunt : Requievit spiritus Eliæ super Eliseum. Et venientes in occursum ejus, adoraverunt eum proni in terram,
This passage has not yet been translated.
dixeruntque illi : Ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes qui possunt ire, et quærere dominum tuum, ne forte tulerit eum spiritus Domini, et projecerit eum in unum montium, aut in unam vallium. Qui ait : Nolite mittere.
This passage has not yet been translated.
Coëgeruntque eum donec acquiesceret, et diceret : Mittite. Et miserunt quinquaginta viros : qui cum quæsissent tribus diebus, non invenerunt.
This passage has not yet been translated.
Et reversi sunt ad eum : at ille habitabat in Jericho, et dixit eis : Numquid non dixi vobis : Nolite mittere ?
This passage has not yet been translated.
Dixerunt quoque viri civitatis ad Eliseum : Ecce habitatio civitatis hujus optima est, sicut tu ipse, domine, perspicis : sed aquæ pessimæ sunt, et terra sterilis.
This passage has not yet been translated.
At ille ait : Afferte mihi vas novum, et mittite in illud sal. Quod cum attulissent,
This passage has not yet been translated.
egressus ad fontem aquarum misit in illum sal, et ait : Hæc dicit Dominus : Sanavi aquas has, et non erit ultra in eis mors, neque sterilitas.
This passage has not yet been translated.
Sanatæ sunt ergo aquæ usque in diem hanc, juxta verbum Elisei quod locutus est.
This passage has not yet been translated.
Ascendit autem inde in Bethel : cumque ascenderet per viam, pueri parvi egressi sunt de civitate, et illudebant ei, dicentes : Ascende calve, ascende calve.
This passage has not yet been translated.
Qui cum respexisset, vidit eos, et maledixit eis in nomine Domini : egressique sunt duo ursi de saltu, et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros.
This passage has not yet been translated.
Abiit autem inde in montem Carmeli, et inde reversus est in Samariam.
This passage has not yet been translated.