2 Kings · 3
Verses
⋯
Individual passages
1. Joram vero filius Achab regnavit super Israël in Samaria anno ...2. Et fecit malum coram Domino, sed non sicut pater suus et mater...3. Verumtamen in peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit...4. Porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa, et solvebat regi I...5. Cumque mortuus fuisset Achab, prævaricatus est fœdus quod habe...6. Egressus est igitur rex Joram in die illa de Samaria, et recen...7. Misitque ad Josaphat regem Juda, dicens : Rex Moab recessit a ...8. Dixitque : Per quam viam ascendemus ? At ille respondit : Per ...9. Perrexerunt igitur rex Israël, et rex Juda, et rex Edom, et ci...10. Dixitque rex Israël : Heu ! heu ! heu ! congregavit nos Dominu...11. Et ait Josaphat : Estne hic propheta Domini, ut deprecemur Dom...12. Et ait Josaphat : Est apud eum sermo Domini. Descenditque ad e...13. Dixit autem Eliseus ad regem Israël : Quid mihi et tibi est ? ...14. Dixitque ad eum Eliseus : Vivit Dominus exercituum, in cujus c...15. Nunc autem adducite mihi psaltem. Cumque caneret psaltes, fact...16. Hæc dicit Dominus : Facite alveum torrentis hujus fossas et fossas.17. Hæc enim dicit Dominus : Non videbitis ventum, neque pluviam :...18. Parumque est hoc in conspectu Domini : insuper tradet etiam Mo...19. Et percutietis omnem civitatem munitam, et omnem urbem electam...20. Factum est igitur mane, quando sacrificium offerri solet, et e...21. Universi autem Moabitæ audientes quod ascendissent reges ut pu...22. Primoque mane surgentes, et orto jam sole ex adverso aquarum, ...23. dixeruntque : Sanguis gladii est : pugnaverunt reges contra se...24. Perrexeruntque in castra Israël : porro consurgens Israël, per...25. et civitates destruxerunt : et omnem agrum optimum, mittentes ...26. Quod cum vidisset rex Moab, prævaluisse scilicet hostes, tulit...27. Arripiensque filium suum primogenitum, qui regnaturus erat pro...Joram vero filius Achab regnavit super Israël in Samaria anno decimooctavo Josaphat regis Judæ : regnavitque duodecim annis.
This passage has not yet been translated.
Et fecit malum coram Domino, sed non sicut pater suus et mater : tulit enim statuas Baal quas fecerat pater ejus.
This passage has not yet been translated.
Verumtamen in peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, adhæsit, nec recessit ab eis.
This passage has not yet been translated.
Porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa, et solvebat regi Israël centum millia agnorum, et centum millia arietum cum velleribus suis.
This passage has not yet been translated.
Cumque mortuus fuisset Achab, prævaricatus est fœdus quod habebat cum rege Israël.
This passage has not yet been translated.
Egressus est igitur rex Joram in die illa de Samaria, et recensuit universum Israël.
This passage has not yet been translated.
Misitque ad Josaphat regem Juda, dicens : Rex Moab recessit a me : veni mecum contra eum ad prælium. Qui respondit : Ascendam : qui meus est, tuus est : populus meus, populus tuus, et equi mei, equi tui.
This passage has not yet been translated.
Dixitque : Per quam viam ascendemus ? At ille respondit : Per desertum Idumææ.
This passage has not yet been translated.
Perrexerunt igitur rex Israël, et rex Juda, et rex Edom, et circuierunt per viam septem dierum, nec erat aqua exercitui et jumentis quæ sequebantur eos.
This passage has not yet been translated.
Dixitque rex Israël : Heu ! heu ! heu ! congregavit nos Dominus tres reges ut traderet in manus Moab.
This passage has not yet been translated.
Et ait Josaphat : Estne hic propheta Domini, ut deprecemur Dominum per eum ? Et respondit unus de servis regis Israël : Est hic Eliseus filius Saphat, qui fundebat aquam super manus Eliæ.
This passage has not yet been translated.
Et ait Josaphat : Est apud eum sermo Domini. Descenditque ad eum rex Israël, et Josaphat rex Juda, et rex Edom.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem Eliseus ad regem Israël : Quid mihi et tibi est ? vade ad prophetas patris tui et matris tuæ. Et ait illi rex Israël : Quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet eos in manus Moab ?
This passage has not yet been translated.
Dixitque ad eum Eliseus : Vivit Dominus exercituum, in cujus conspectu sto, quod si non vultum Josaphat regis Judæ erubescerem, non attendissem quidem te, nec respexissem.
This passage has not yet been translated.
Nunc autem adducite mihi psaltem. Cumque caneret psaltes, facta est super eum manus Domini, et ait :
This passage has not yet been translated.
Hæc dicit Dominus : Facite alveum torrentis hujus fossas et fossas.
This passage has not yet been translated.
Hæc enim dicit Dominus : Non videbitis ventum, neque pluviam : et alveus iste replebitur aquis, et bibetis vos, et familiæ vestræ, et jumenta vestra.
This passage has not yet been translated.
Parumque est hoc in conspectu Domini : insuper tradet etiam Moab in manus vestras.
This passage has not yet been translated.
Et percutietis omnem civitatem munitam, et omnem urbem electam, et universum lignum fructiferum succidetis, cunctosque fontes aquarum obturabitis, et omnem agrum egregium operietis lapidibus.
This passage has not yet been translated.
Factum est igitur mane, quando sacrificium offerri solet, et ecce aquæ veniebant per viam Edom, et repleta est terra aquis.
This passage has not yet been translated.
Universi autem Moabitæ audientes quod ascendissent reges ut pugnarent adversum eos, convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper, et steterunt in terminis.
This passage has not yet been translated.
Primoque mane surgentes, et orto jam sole ex adverso aquarum, viderunt Moabitæ e contra aquas rubras quasi sanguinem,
This passage has not yet been translated.
dixeruntque : Sanguis gladii est : pugnaverunt reges contra se, et cæsi sunt mutuo : nunc perge ad prædam, Moab.
This passage has not yet been translated.
Perrexeruntque in castra Israël : porro consurgens Israël, percussit Moab : at illi fugerunt coram eis. Venerunt igitur qui vicerant, et percusserunt Moab,
This passage has not yet been translated.
et civitates destruxerunt : et omnem agrum optimum, mittentes singuli lapides, repleverunt : et universos fontes aquarum obturaverunt : et omnia ligna fructifera succiderunt, ita ut muri tantum fictiles remanerent : et circumdata est civitas a fundibulariis, et magna ex parte percussa.
This passage has not yet been translated.
Quod cum vidisset rex Moab, prævaluisse scilicet hostes, tulit secum septingentos viros educentes gladium, ut irrumperent ad regem Edom : et non potuerunt.
This passage has not yet been translated.
Arripiensque filium suum primogenitum, qui regnaturus erat pro eo, obtulit holocaustum super murum : et facta est indignatio magna in Israël, statimque recesserunt ab eo, et reversi sunt in terram suam.
This passage has not yet been translated.