Acts · 21
Verses
⋯
Individual passages
1. Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis, recto ...2. Et cum invenissemus navem transfretantem in Phœnicen, ascenden...3. Cum apparuissemus autem Cypro, relinquentes eam ad sinistram, ...4. Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem : qui Pa...5. Et expletis diebus, profecti ibamus, deducentibus nos omnibus ...6. Et cum valefecissemus invicem, ascendimus navem : illi autem r...7. Nos vero navigatione expleta a Tyro descendimus Ptolemaidam : ...8. Alia autem die profecti, venimus Cæsaream. Et intrantes domum ...9. Huic autem erant quatuor filiæ virgines prophetantes.10. Et cum moraremur per dies aliquot, supervenit quidam a Judæa p...11. Is cum venisset ad nos, tulit zonam Pauli : et alligans sibi p...12. Quod cum audissemus, rogabamus nos, et qui loci illius erant, ...13. Tunc respondit Paulus, et dixit : Quid facitis flentes, et aff...14. Et cum ei suadere non possemus, quievimus, dicentes : Domini v...15. Post dies autem istos, præparati ascendebamus in Jerusalem.16. Venerunt autem et ex discipulis a Cæsarea nobiscum, adducentes...17. Et cum venissemus Jerosolymam, libenter exceperunt nos fratres.18. Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Jacobum, omnes...19. Quos cum salutasset, narrabat per singula quæ Deus fecisset in...20. At illi cum audissent, magnificabant Deum, dixeruntque ei : Vi...21. Audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse eorum q...22. Quid ergo est ? utique oportet convenire multitudinem : audien...23. Hoc ergo fac quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor, votum...24. His assumptis, sanctifica te cum illis, et impende in illis ut...25. De his autem qui crediderunt ex gentibus, nos scripsimus judic...26. Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illi...27. Dum autem septem dies consummarentur, hi qui de Asia erant Jud...28. Viri Israëlitæ, adjuvate : hic est homo qui adversus populum, ...29. Viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso, quem æs...30. Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi. Et...31. Quærentibus autem eum occidere, nuntiatum est tribuno cohortis...32. Qui statim, assumptis militibus et centurionibus, decurrit ad ...33. Tunc accedens tribunus apprehendit eum, et jussit eum alligari...34. Alii autem aliud clamabant in turba. Et cum non posset certum ...35. Et cum venisset ad gradus, contigit ut portaretur a militibus ...36. Sequebatur enim multitudo populi, clamans : Tolle eum.37. Et cum cœpisset induci in castra Paulus, dicit tribuno : Si li...38. nonne tu es Ægyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti, e...39. Et dixit ad eum Paulus : Ego homo sum quidem Judæus a Tarso Ci...40. Et cum ille permisisset, Paulus stans in gradibus annuit manu ...Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Coum, et sequenti die Rhodum, et inde Pataram.
This passage has not yet been translated.
Et cum invenissemus navem transfretantem in Phœnicen, ascendentes navigavimus.
This passage has not yet been translated.
Cum apparuissemus autem Cypro, relinquentes eam ad sinistram, navigavimus in Syriam, et venimus Tyrum : ibi enim navis expositura erat onus.
This passage has not yet been translated.
Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem : qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Jerosolymam.
This passage has not yet been translated.
Et expletis diebus, profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem : et positis genibus in littore, oravimus.
This passage has not yet been translated.
Et cum valefecissemus invicem, ascendimus navem : illi autem redierunt in sua.
This passage has not yet been translated.
Nos vero navigatione expleta a Tyro descendimus Ptolemaidam : et salutatis fratribus, mansimus die una apud illos.
This passage has not yet been translated.
Alia autem die profecti, venimus Cæsaream. Et intrantes domum Philippi evangelistæ, qui erat unus de septem, mansimus apud eum.
This passage has not yet been translated.
Huic autem erant quatuor filiæ virgines prophetantes.
This passage has not yet been translated.
Et cum moraremur per dies aliquot, supervenit quidam a Judæa propheta, nomine Agabus.
This passage has not yet been translated.
Is cum venisset ad nos, tulit zonam Pauli : et alligans sibi pedes et manus, dixit : Hæc dicit Spiritus Sanctus : Virum, cujus est zona hæc, sic alligabunt in Jerusalem Judæi, et tradent in manus gentium.
This passage has not yet been translated.
Quod cum audissemus, rogabamus nos, et qui loci illius erant, ne ascenderet Jerosolymam.
This passage has not yet been translated.
Tunc respondit Paulus, et dixit : Quid facitis flentes, et affligentes cor meum ? Ego enim non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum propter nomen Domini Jesu.
This passage has not yet been translated.
Et cum ei suadere non possemus, quievimus, dicentes : Domini voluntas fiat.
This passage has not yet been translated.
Post dies autem istos, præparati ascendebamus in Jerusalem.
This passage has not yet been translated.
Venerunt autem et ex discipulis a Cæsarea nobiscum, adducentes secum apud quem hospitaremur Mnasonem quemdam Cyprium, antiquum discipulum.
This passage has not yet been translated.
Et cum venissemus Jerosolymam, libenter exceperunt nos fratres.
This passage has not yet been translated.
Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Jacobum, omnesque collecti sunt seniores.
This passage has not yet been translated.
Quos cum salutasset, narrabat per singula quæ Deus fecisset in gentibus per ministerium ipsius.
This passage has not yet been translated.
At illi cum audissent, magnificabant Deum, dixeruntque ei : Vides, frater, quot millia sunt in Judæis qui crediderunt, et omnes æmulatores sunt legis.
This passage has not yet been translated.
Audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse eorum qui per gentes sunt Judæorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi.
This passage has not yet been translated.
Quid ergo est ? utique oportet convenire multitudinem : audient enim te supervenisse.
This passage has not yet been translated.
Hoc ergo fac quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor, votum habentes super se.
This passage has not yet been translated.
His assumptis, sanctifica te cum illis, et impende in illis ut radant capita : et scient omnes quia quæ de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem.
This passage has not yet been translated.
De his autem qui crediderunt ex gentibus, nos scripsimus judicantes ut abstineant se ab idolis immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione.
This passage has not yet been translated.
Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum, annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio.
This passage has not yet been translated.
Dum autem septem dies consummarentur, hi qui de Asia erant Judæi, cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem populum, et injecerunt ei manus, clamantes :
This passage has not yet been translated.
Viri Israëlitæ, adjuvate : hic est homo qui adversus populum, et legem, et locum hunc, omnes ubique docens, insuper et gentiles induxit in templum, et violavit sanctum locum istum.
This passage has not yet been translated.
Viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso, quem æstimaverunt quoniam in templum introduxisset Paulus.
This passage has not yet been translated.
Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi. Et apprehendentes Paulum, trahebant eum extra templum : et statim clausæ sunt januæ.
This passage has not yet been translated.
Quærentibus autem eum occidere, nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Jerusalem.
This passage has not yet been translated.
Qui statim, assumptis militibus et centurionibus, decurrit ad illos. Qui cum vidissent tribunum et milites, cessaverunt percutere Paulum.
This passage has not yet been translated.
Tunc accedens tribunus apprehendit eum, et jussit eum alligari catenis duabus : et interrogabat quis esset, et quid fecisset.
This passage has not yet been translated.
Alii autem aliud clamabant in turba. Et cum non posset certum cognoscere præ tumultu, jussit duci eum in castra.
This passage has not yet been translated.
Et cum venisset ad gradus, contigit ut portaretur a militibus propter vim populi.
This passage has not yet been translated.
Sequebatur enim multitudo populi, clamans : Tolle eum.
This passage has not yet been translated.
Et cum cœpisset induci in castra Paulus, dicit tribuno : Si licet mihi loqui aliquid ad te ? Qui dixit : Græce nosti ?
This passage has not yet been translated.
nonne tu es Ægyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti, et eduxisti in desertum quatuor millia virorum sicariorum ?
This passage has not yet been translated.
Et dixit ad eum Paulus : Ego homo sum quidem Judæus a Tarso Ciliciæ, non ignotæ civitatis municeps. Rogo autem te, permitte mihi loqui ad populum.
This passage has not yet been translated.
Et cum ille permisisset, Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem, et magno silentio facto, allocutus est lingua hebræa, dicens :
This passage has not yet been translated.