Daniel · 12

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

In tempore autem illo consurget Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui : et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro.

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

Et multi de his qui dormiunt in terræ pulvere evigilabunt, alii in vitam æternam, et alii in opprobrium ut videant semper.

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti : et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

Tu autem Daniel, claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum : plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia.

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant : unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis.

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

Et dixi viro qui erat indutus lineis, qui stabat super aquas fluminis : Usquequo finis horum mirabilium ?

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Et audivi virum qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in cælum, et jurasset per viventem in æternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa hæc.

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi : Domine mi, quid erit post hæc ?

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

Et ait : Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad præfinitum tempus.

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

Eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi : et impie agent impii, neque intelligent omnes impii : porro docti intelligent.

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

Et a tempore cum ablatum fuerit juge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta.

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Beatus qui exspectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque.

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

Tu autem vade ad præfinitum : et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum.

English

This passage has not yet been translated.