Daniel · 13
Verses
⋯
Individual passages
1. Et erat vir habitans in Babylone, et nomen ejus Joakim :2. et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciæ, pulchram nim...3. parentes enim illius, cum essent justi, erudierunt filiam suam...4. Erat autem Joakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum dom...5. Et constituti sunt de populo duo senes judices in illo anno, d...6. Isti frequentabant domum Joakim, et veniebant ad eos omnes qui...7. Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susa...8. Et videbant eam senes quotidie ingredientem et deambulantem, e...9. et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non...10. Erant ergo ambo vulnerati amore ejus, nec indicaverunt sibi vi...11. erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes...12. Et observabant quotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter...13. Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi, recesserunt a se.14. Cumque revertissent, venerunt in unum : et sciscitantes ab inv...15. Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est ali...16. et non erat ibi quisquam, præter duos senes absconditos, et co...17. Dixit ergo puellis : Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia...18. Et fecerunt sicut præceperat : clauseruntque ostia pomarii, et...19. Cum autem egressæ essent puellæ, surrexerunt duo senes, et acc...20. Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in c...21. Quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit t...22. Ingemuit Susanna, et ait : Angustiæ sunt mihi undique : si eni...23. Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, qu...24. Et exclamavit voce magna Susanna : exclamaverunt autem et sene...25. Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit.26. Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt...27. Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer,...28. Cumque venisset populus ad Joakim virum ejus, venerunt et duo ...29. Et dixerunt coram populo : Mittite ad Susannam filiam Helciæ u...30. Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis.31. Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie.32. At iniqui illi jusserunt ut discooperiretur (erat enim coopert...33. Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam.34. Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt m...35. Quæ flens suspexit ad cælum : erat enim cor ejus fiduciam habe...36. Et dixerunt presbyteri : Cum deambularemus in pomario soli, in...37. Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea.38. Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem,...39. Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis...40. hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset...41. Credidit eis multitudo quasi senibus et judicibus populi, et c...42. Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit : Deus æterne, q...43. tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me : et ecc...44. Exaudivit autem Dominus vocem ejus.45. Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctu...46. et exclamavit voce magna : Mundus ego sum a sanguine hujus.47. Et conversus omnis populus ad eum, dixit : Quis est iste sermo...48. Qui cum staret in medio eorum, ait : Sic fatui filii Israël, n...49. revertimini ad judicium, quia falsum testimonium locuti sunt a...50. Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei sen...51. Et dixit ad eos Daniel : Separate illos ab invicem procul, et ...52. Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, e...53. judicans judicia injusta, innocentes opprimens, et dimittens n...54. Nunc ergo, si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos coll...55. Dixit autem Daniel : Recte mentitus es in caput tuum : ecce en...56. Et, amoto eo, jussit venire alium, et dixit ei : Semen Chanaan...57. sic faciebatis filiabus Israël, et illæ timentes loquebantur v...58. Nunc ergo, dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquente...59. Dixit autem ei Daniel : Recte mentitus es et tu in caput tuum ...60. Exclamavit itaque omnis cœtus voce magna, et benedixerunt Deum...61. Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim e...62. ut facerent secundum legem Moysi. Et interfecerunt eos, et sal...63. Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susa...64. Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa,...65. Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyru...Et erat vir habitans in Babylone, et nomen ejus Joakim :
This passage has not yet been translated.
et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciæ, pulchram nimis, et timentem Deum :
This passage has not yet been translated.
parentes enim illius, cum essent justi, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi.
This passage has not yet been translated.
Erat autem Joakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suæ : et ad ipsum confluebant Judæi, eo quod esset honorabilior omnium.
This passage has not yet been translated.
Et constituti sunt de populo duo senes judices in illo anno, de quibus locutus est Dominus : Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum.
This passage has not yet been translated.
Isti frequentabant domum Joakim, et veniebant ad eos omnes qui habebant judicia.
This passage has not yet been translated.
Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui.
This passage has not yet been translated.
Et videbant eam senes quotidie ingredientem et deambulantem, et exarserunt in concupiscentiam ejus :
This passage has not yet been translated.
et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent cælum, neque recordarentur judiciorum justorum.
This passage has not yet been translated.
Erant ergo ambo vulnerati amore ejus, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum :
This passage has not yet been translated.
erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea.
This passage has not yet been translated.
Et observabant quotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum :
This passage has not yet been translated.
Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi, recesserunt a se.
This passage has not yet been translated.
Cumque revertissent, venerunt in unum : et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam : et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam.
This passage has not yet been translated.
Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario : æstus quippe erat :
This passage has not yet been translated.
et non erat ibi quisquam, præter duos senes absconditos, et contemplantes eam.
This passage has not yet been translated.
Dixit ergo puellis : Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver.
This passage has not yet been translated.
Et fecerunt sicut præceperat : clauseruntque ostia pomarii, et egressæ sunt per posticum ut afferrent quæ jusserat ; nesciebantque senes intus esse absconditos.
This passage has not yet been translated.
Cum autem egressæ essent puellæ, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt :
This passage has not yet been translated.
Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus : quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum.
This passage has not yet been translated.
Quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum juvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te.
This passage has not yet been translated.
Ingemuit Susanna, et ait : Angustiæ sunt mihi undique : si enim hoc egero, mors mihi est : si autem non egero, non effugiam manus vestras.
This passage has not yet been translated.
Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini.
This passage has not yet been translated.
Et exclamavit voce magna Susanna : exclamaverunt autem et senes adversus eam.
This passage has not yet been translated.
Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit.
This passage has not yet been translated.
Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset.
This passage has not yet been translated.
Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo hujuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina.
This passage has not yet been translated.
Cumque venisset populus ad Joakim virum ejus, venerunt et duo presbyteri, pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam.
This passage has not yet been translated.
Et dixerunt coram populo : Mittite ad Susannam filiam Helciæ uxorem Joakim. Et statim miserunt.
This passage has not yet been translated.
Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis.
This passage has not yet been translated.
Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie.
This passage has not yet been translated.
At iniqui illi jusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta), ut vel sic satiarentur decore ejus.
This passage has not yet been translated.
Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam.
This passage has not yet been translated.
Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput ejus.
This passage has not yet been translated.
Quæ flens suspexit ad cælum : erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino.
This passage has not yet been translated.
Et dixerunt presbyteri : Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est hæc cum duabus puellis : et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas.
This passage has not yet been translated.
Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea.
This passage has not yet been translated.
Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri.
This passage has not yet been translated.
Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit :
This passage has not yet been translated.
hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis : hujus rei testes sumus.
This passage has not yet been translated.
Credidit eis multitudo quasi senibus et judicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem.
This passage has not yet been translated.
Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit : Deus æterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant,
This passage has not yet been translated.
tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me : et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quæ isti malitiose composuerunt adversum me.
This passage has not yet been translated.
Exaudivit autem Dominus vocem ejus.
This passage has not yet been translated.
Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri junioris, cujus nomen Daniel :
This passage has not yet been translated.
et exclamavit voce magna : Mundus ego sum a sanguine hujus.
This passage has not yet been translated.
Et conversus omnis populus ad eum, dixit : Quis est iste sermo, quem tu locutus es ?
This passage has not yet been translated.
Qui cum staret in medio eorum, ait : Sic fatui filii Israël, non judicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israël ?
This passage has not yet been translated.
revertimini ad judicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam.
This passage has not yet been translated.
Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes : Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis : quia tibi Deus dedit honorem senectutis.
This passage has not yet been translated.
Et dixit ad eos Daniel : Separate illos ab invicem procul, et dijudicabo eos.
This passage has not yet been translated.
Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum : Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quæ operabaris prius :
This passage has not yet been translated.
judicans judicia injusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino : Innocentem et justum non interficies.
This passage has not yet been translated.
Nunc ergo, si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait : Sub schino.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem Daniel : Recte mentitus es in caput tuum : ecce enim angelus Dei, accepta sententia ab eo, scindet te medium.
This passage has not yet been translated.
Et, amoto eo, jussit venire alium, et dixit ei : Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum :
This passage has not yet been translated.
sic faciebatis filiabus Israël, et illæ timentes loquebantur vobis : sed filia Juda non sustinuit iniquitatem vestram.
This passage has not yet been translated.
Nunc ergo, dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait : Sub prino.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem ei Daniel : Recte mentitus es et tu in caput tuum : manet enim angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos.
This passage has not yet been translated.
Exclamavit itaque omnis cœtus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se.
This passage has not yet been translated.
Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium), feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum,
This passage has not yet been translated.
ut facerent secundum legem Moysi. Et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa.
This passage has not yet been translated.
Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Joakim marito ejus, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis.
This passage has not yet been translated.
Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps.
This passage has not yet been translated.
Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum ejus.
This passage has not yet been translated.