Daniel · 14
Verses
⋯
Individual passages
1. Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos ejus.2. Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel : et impendebant...3. Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum ...4. Qui respondens ait ei : Quia non colo idola manufacta, sed viv...5. Et dixit rex ad eum : Non videtur tibi esse Bel vivens deus ? ...6. Et ait Daniel arridens : Ne erres, rex : iste enim intrinsecus...7. Et iratus rex vocavit sacerdotes ejus, et ait eis : Nisi dixer...8. Si autem ostenderitis quoniam Bel comedat hæc, morietur Daniel...9. Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus, et ...10. Et dixerunt sacerdotes Bel : Ecce nos egredimur foras : et tu,...11. et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a B...12. Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introi...13. Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos...14. Sacerdotes autem ingressi sunt nocte juxta consuetudinem suam,...15. Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo.16. Et ait rex : Salvane sunt signacula, Daniel ? Qui respondit : ...17. Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamav...18. Et risit Daniel, et tenuit regem ne ingrederetur intro : et di...19. Et dixit rex : Video vestigia virorum, et mulierum, et infanti...20. Tunc apprehendit sacerdotes, et uxores, et filios eorum : et o...21. Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis...22. Et erat draco magnus in loco illo, et colebant eum Babylonii.23. Et dixit rex Danieli : Ecce nunc non potes dicere quia iste no...24. Dixitque Daniel : Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus ...25. Tu autem, rex, da mihi potestatem, et interficiam draconem abs...26. Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter...27. Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer : et c...28. Et dixerunt cum venissent ad regem : Trade nobis Danielem, ali...29. Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer : et necessita...30. Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex.31. Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duo corpora...32. Erat autem Habacuc propheta in Judæa, et ipse coxerat pulmentu...33. Dixitque angelus Domini ad Habacuc : Fer prandium quod habes i...34. Et dixit Habacuc : Domine, Babylonem non vidi, et lacum nescio.35. Et apprehendit eum angelus Domini in vertice ejus, et portavit...36. Et clamavit Habacuc, dicens : Daniel serve Dei, tolle prandium...37. Et ait Daniel : Recordatus es mei, Deus, et non dereliquisti d...38. Surgensque Daniel comedit. Porro angelus Domini restituit Haba...39. Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem : et venit ad l...40. Et exclamavit voce magna rex, dicens : Magnus es, Domine Deus ...41. Porro illos, qui perditionis ejus causa fuerant, intromisit in...42. Tunc rex ait : Paveant omnes habitantes in universa terra Deum...Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos ejus.
This passage has not yet been translated.
Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel : et impendebantur in eo per dies singulos similæ artabæ duodecim, et oves quadraginta, vinique amphoræ sex.
This passage has not yet been translated.
Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum : porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex : Quare non adoras Bel ?
This passage has not yet been translated.
Qui respondens ait ei : Quia non colo idola manufacta, sed viventem Deum, qui creavit cælum, et terram, et habet potestatem omnis carnis.
This passage has not yet been translated.
Et dixit rex ad eum : Non videtur tibi esse Bel vivens deus ? an non vides quanta comedat et bibat quotidie ?
This passage has not yet been translated.
Et ait Daniel arridens : Ne erres, rex : iste enim intrinsecus luteus est, et forinsecus æreus, neque comedit aliquando.
This passage has not yet been translated.
Et iratus rex vocavit sacerdotes ejus, et ait eis : Nisi dixeritis mihi quis est qui comedat impensas has, moriemini.
This passage has not yet been translated.
Si autem ostenderitis quoniam Bel comedat hæc, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi : Fiat juxta verbum tuum.
This passage has not yet been translated.
Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus, et parvulis, et filiis.
Et venit rex cum Daniele in templum Bel.
This passage has not yet been translated.
Et dixerunt sacerdotes Bel : Ecce nos egredimur foras : et tu, rex, pone escas, et vinum misce, et claude ostium, et signa annulo tuo :
This passage has not yet been translated.
et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos.
This passage has not yet been translated.
Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum, et per illum ingrediebantur semper, et devorabant ea.
This passage has not yet been translated.
Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel : præcepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege : et egressi clauserunt ostium, et signantes annulo regis abierunt.
This passage has not yet been translated.
Sacerdotes autem ingressi sunt nocte juxta consuetudinem suam, et uxores et filii eorum, et comederunt omnia, et biberunt.
This passage has not yet been translated.
Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo.
This passage has not yet been translated.
Et ait rex : Salvane sunt signacula, Daniel ? Qui respondit : Salva, rex.
This passage has not yet been translated.
Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna : Magnus es, Bel, et non est apud te dolus quisquam.
This passage has not yet been translated.
Et risit Daniel, et tenuit regem ne ingrederetur intro : et dixit : Ecce pavimentum : animadverte cujus vestigia sint hæc.
This passage has not yet been translated.
Et dixit rex : Video vestigia virorum, et mulierum, et infantium. Et iratus est rex.
This passage has not yet been translated.
Tunc apprehendit sacerdotes, et uxores, et filios eorum : et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quæ ingrediebantur, et consumebant quæ erant super mensam.
This passage has not yet been translated.
Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis : qui subvertit eum, et templum ejus.
This passage has not yet been translated.
Et erat draco magnus in loco illo, et colebant eum Babylonii.
This passage has not yet been translated.
Et dixit rex Danieli : Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit deus vivens : adora ergo eum.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Daniel : Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens : iste autem non est deus vivens.
This passage has not yet been translated.
Tu autem, rex, da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio et fuste. Et ait rex : Do tibi.
This passage has not yet been translated.
Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter : fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco. Et dixit : Ecce quem colebatis.
This passage has not yet been translated.
Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer : et congregati adversum regem, dixerunt : Judæus factus est rex : Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit.
This passage has not yet been translated.
Et dixerunt cum venissent ad regem : Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te, et domum tuam.
This passage has not yet been translated.
Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer : et necessitate compulsus, tradidit eis Danielem.
This passage has not yet been translated.
Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex.
This passage has not yet been translated.
Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duo corpora quotidie, et duæ oves : et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem.
This passage has not yet been translated.
Erat autem Habacuc propheta in Judæa, et ipse coxerat pulmentum, et intriverat panes in alveolo : et ibat in campum ut ferret messoribus.
This passage has not yet been translated.
Dixitque angelus Domini ad Habacuc : Fer prandium quod habes in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum.
This passage has not yet been translated.
Et dixit Habacuc : Domine, Babylonem non vidi, et lacum nescio.
This passage has not yet been translated.
Et apprehendit eum angelus Domini in vertice ejus, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui.
This passage has not yet been translated.
Et clamavit Habacuc, dicens : Daniel serve Dei, tolle prandium quod misit tibi Deus.
This passage has not yet been translated.
Et ait Daniel : Recordatus es mei, Deus, et non dereliquisti diligentes te.
This passage has not yet been translated.
Surgensque Daniel comedit. Porro angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo.
This passage has not yet been translated.
Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem : et venit ad lacum, et introspexit, et ecce Daniel sedens in medio leonum.
This passage has not yet been translated.
Et exclamavit voce magna rex, dicens : Magnus es, Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum.
This passage has not yet been translated.
Porro illos, qui perditionis ejus causa fuerant, intromisit in lacum, et devorati sunt in momento coram eo.
This passage has not yet been translated.
Tunc rex ait : Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis : quia ipse est salvator, faciens signa et mirabilia in terra : qui liberavit Danielem de lacu leonum.
This passage has not yet been translated.