Deuteronomy · 24
Verses
⋯
Individual passages
1. Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gr...2. Cumque egressa alterum maritum duxerit,3. et ille quoque oderit eam, dederitque ei libellum repudii, et ...4. non poterit prior maritus recipere eam in uxorem : quia pollut...5. Cum acceperit homo nuper uxorem, non procedet ad bellum, nec e...6. Non accipies loco pignoris inferiorem, et superiorem molam : q...7. Si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis ...8. Observa diligenter ne incurras plagam lepræ, sed facies quæcum...9. Mementote quæ fecerit Dominus Deus vester Mariæ in via cum egr...10. Cum repetes a proximo tuo rem aliquam, quam debet tibi, non in...11. sed stabis foris, et ille tibi proferet quod habuerit.12. Sin autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus,13. sed statim reddes ei ante solis occasum : ut dormiens in vesti...14. Non negabis mercedem indigentis, et pauperis fratris tui, sive...15. sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum...16. Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus, sed ...17. Non pervertes judicium advenæ et pupilli, nec auferes pignoris...18. Memento quod servieris in Ægypto, et eruerit te Dominus Deus t...19. Quando messueris segetem in agro tuo, et oblitus manipulum rel...20. Si fruges collegeris olivarum, quidquid remanserit in arboribu...21. Si vindemiaveris vineam tuam, non colliges remanentes racemos ...22. Memento quod et tu servieris in Ægypto, et idcirco præcipio ti...Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam fœditatem : scribet libellum repudii, et dabit in manu illius, et dimittet eam de domo sua.
This passage has not yet been translated.
Cumque egressa alterum maritum duxerit,
This passage has not yet been translated.
et ille quoque oderit eam, dederitque ei libellum repudii, et dimiserit de domo sua, vel certe mortuus fuerit :
This passage has not yet been translated.
non poterit prior maritus recipere eam in uxorem : quia polluta est, et abominabilis facta est coram Domino : ne peccare facias terram tuam, quam Dominus Deus tuus tradiderit tibi possidendam.
This passage has not yet been translated.
Cum acceperit homo nuper uxorem, non procedet ad bellum, nec ei quippiam necessitatis injungetur publicæ, sed vacabit absque culpa domi suæ, ut uno anno lætetur cum uxore sua.
This passage has not yet been translated.
Non accipies loco pignoris inferiorem, et superiorem molam : quia animam suam opposuit tibi.
This passage has not yet been translated.
Si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israël, et vendito eo acceperit pretium, interficietur, et auferes malum de medio tui.
This passage has not yet been translated.
Observa diligenter ne incurras plagam lepræ, sed facies quæcumque docuerint te sacerdotes Levitici generis, juxta id quod præcepi eis, et imple sollicite.
This passage has not yet been translated.
Mementote quæ fecerit Dominus Deus vester Mariæ in via cum egrederemini de Ægypto.
This passage has not yet been translated.
Cum repetes a proximo tuo rem aliquam, quam debet tibi, non ingredieris domum ejus ut pignus auferas :
This passage has not yet been translated.
sed stabis foris, et ille tibi proferet quod habuerit.
This passage has not yet been translated.
Sin autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus,
This passage has not yet been translated.
sed statim reddes ei ante solis occasum : ut dormiens in vestimento suo, benedicat tibi, et habeas justitiam coram Domino Deo tuo.
This passage has not yet been translated.
Non negabis mercedem indigentis, et pauperis fratris tui, sive advenæ, qui tecum moratur in terra, et intra portas tuas est :
This passage has not yet been translated.
sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et ex eo sustentat animam suam : ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum.
This passage has not yet been translated.
Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus, sed unusquisque pro peccato suo morietur.
This passage has not yet been translated.
Non pervertes judicium advenæ et pupilli, nec auferes pignoris loco viduæ vestimentum.
This passage has not yet been translated.
Memento quod servieris in Ægypto, et eruerit te Dominus Deus tuus inde. Idcirco præcipio tibi ut facias hanc rem.
This passage has not yet been translated.
Quando messueris segetem in agro tuo, et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris, ut tollas illum : sed advenam, et pupillum, et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum.
This passage has not yet been translated.
Si fruges collegeris olivarum, quidquid remanserit in arboribus, non reverteris ut colligas : sed relinques advenæ, pupillo, ac viduæ.
This passage has not yet been translated.
Si vindemiaveris vineam tuam, non colliges remanentes racemos : sed cedent in usus advenæ, pupilli, ac viduæ.
This passage has not yet been translated.
Memento quod et tu servieris in Ægypto, et idcirco præcipio tibi ut facias hanc rem.
This passage has not yet been translated.