Esther · 1

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

In diebus Assueri, qui regnavit ab India usque Æthiopiam super centum viginti septem provincias,

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

quando sedit in solio regni sui, Susan civitas regni ejus exordium fuit.

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

Tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium cunctis principibus et pueris suis, fortissimis Persarum, et Medorum inclytis, et præfectis provinciarum coram se,

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

ut ostenderet divitias gloriæ regni sui, ac magnitudinem atque jactantiam potentiæ suæ, multo tempore, centum videlicet et octoginta diebus.

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

Cumque implerentur dies convivii, invitavit omnem populum, qui inventus est in Susan, a maximo usque ad minimum : et jussit septem diebus convivium præparari in vestibulo horti, et nemoris quod regio cultu et manu consitum erat.

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

Et pendebant ex omni parte tentoria ærii coloris et carbasini ac hyacinthini, sustentata funibus byssinis atque purpureis, qui eburneis circulis inserti erant, et columnis marmoreis fulciebantur. Lectuli quoque aurei et argentei, super pavimentum smaragdino et pario stratum lapide, dispositi erant : quod mira varietate pictura decorabat.

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Bibebant autem qui invitati erant aureis poculis, et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur. Vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans, et præcipuum ponebatur.

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

Nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum, sed sicut rex statuerat, præponens mensis singulos de principibus suis ut sumeret unusquisque quod vellet.

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio, ubi rex Assuerus manere consueverat.

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

Itaque die septimo, cum rex esset hilarior, et post nimiam potationem incaluisset mero, præcepit Maumam, et Bazatha, et Harbona, et Bagatha, et Abgatha, et Zethar, et Charchas, septem eunuchis qui in conspectu ejus ministrabant,

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

ut introducerent reginam Vasthi coram rege, posito super caput ejus diademate, ut ostenderet cunctis populis et principibus pulchritudinem illius : erat enim pulchra valde.

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Quæ renuit, et ad regis imperium quod per eunuchos mandaverat, venire contempsit. Unde iratus rex, et nimio furore succensus,

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

interrogavit sapientes, qui ex more regio semper ei aderant, et illorum faciebat cuncta consilio, scientium leges, ac jura majorum

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

(erant autem primi et proximi, Charsena, et Sethar, et Admatha, et Tharsis, et Mares, et Marsana, et Mamuchan, septem duces Persarum, atque Medorum, qui videbant faciem regis, et primi post eum residere soliti erant) :

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

cui sententiæ Vasthi regina subjaceret, quæ Assueri regis imperium, quod per eunuchos mandaverat, facere noluisset.

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

Responditque Mamuchan, audiente rege atque principibus : Non solum regem læsit regina Vasthi, sed et omnes populos et principes qui sunt in cunctis provinciis regis Assueri.

English

This passage has not yet been translated.

17
Latin

Egredietur enim sermo reginæ ad omnes mulieres, ut contemnant viros suos, et dicant : Rex Assuerus jussit ut regina Vasthi intraret ad eum, et illa noluit.

English

This passage has not yet been translated.

18
Latin

Atque hoc exemplo omnes principum conjuges Persarum atque Medorum parvipendent imperia maritorum : unde regis justa est indignatio.

English

This passage has not yet been translated.

19
Latin

Si tibi placet, egrediatur edictum a facie tua, et scribatur juxta legem Persarum atque Medorum, quam præteriri illicitum est, ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem, sed regnum illius altera, quæ melior est illa, accipiat.

English

This passage has not yet been translated.

20
Latin

Et hoc in omne (quod latissimum est) provinciarum tuarum divulgetur imperium, et cunctæ uxores, tam majorum quam minorum, deferant maritis suis honorem.

English

This passage has not yet been translated.

21
Latin

Placuit consilium ejus regi et principibus : fecitque rex juxta consilium Mamuchan,

English

This passage has not yet been translated.

22
Latin

et misit epistolas ad universas provincias regni sui, ut quæque gens audire et legere poterat, diversis linguis et litteris, esse viros principes ac majores in domibus suis : et hoc per cunctos populos divulgari.

English

This passage has not yet been translated.