Esther · 2
Verses
⋯
Individual passages
1. His ita gestis, postquam regis Assueri indignatio deferbuerat,...2. dixeruntque pueri regis ac ministri ejus : Quærantur regi puel...3. et mittantur qui considerent per universas provincias puellas ...4. Et quæcumque inter omnes oculis regis placuerit, ipsa regnet p...5. Erat vir Judæus in Susan civitate, vocabulo Mardochæus filius ...6. qui translatus fuerat de Jerusalem eo tempore quo Jechoniam re...7. qui fuit nutritius filiæ fratris sui Edissæ, quæ altero nomine...8. Cumque percrebruisset regis imperium, et juxta mandatum illius...9. Quæ placuit ei, et invenit gratiam in conspectu illius. Et præ...10. Quæ noluit indicare ei populum et patriam suam : Mardochæus en...11. qui deambulabat quotidie ante vestibulum domus, in qua electæ ...12. Cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum ut ...13. Ingredientesque ad regem, quidquid postulassent ad ornatum per...14. Et quæ intraverat vespere, egrediebatur mane, atque inde in se...15. Evoluto autem tempore per ordinem, instabat dies quo Esther fi...16. Ducta est itaque ad cubiculum regis Assueri mense decimo, qui ...17. Et adamavit eam rex plus quam omnes mulieres, habuitque gratia...18. Et jussit convivium præparari permagnificum cunctis principibu...19. Cumque secundo quærerentur virgines et congregarentur, Mardoch...20. necdum prodiderat Esther patriam et populum suum, juxta mandat...21. Eo igitur tempore, quo Mardochæus ad regis januam morabatur, i...22. Quod Mardochæum non latuit, statimque nuntiavit reginæ Esther ...23. Quæsitum est, et inventum : et appensus est uterque eorum in p...His ita gestis, postquam regis Assueri indignatio deferbuerat, recordatus est Vasthi, et quæ fecisset, vel quæ passa esset :
This passage has not yet been translated.
dixeruntque pueri regis ac ministri ejus : Quærantur regi puellæ virgines ac speciosæ,
This passage has not yet been translated.
et mittantur qui considerent per universas provincias puellas speciosas et virgines : et adducant eas ad civitatem Susan, et tradant eas in domum feminarum sub manu Egei eunuchi, qui est præpositus et custos mulierum regiarum : et accipiant mundum muliebrem, et cetera ad usus necessaria.
This passage has not yet been translated.
Et quæcumque inter omnes oculis regis placuerit, ipsa regnet pro Vasthi. Placuit sermo regi : et ita, ut suggesserant, jussit fieri.
This passage has not yet been translated.
Erat vir Judæus in Susan civitate, vocabulo Mardochæus filius Jair, filii Semei, filii Cis, de stirpe Jemini,
This passage has not yet been translated.
qui translatus fuerat de Jerusalem eo tempore quo Jechoniam regem Juda Nabuchodonosor rex Babylonis transtulerat,
This passage has not yet been translated.
qui fuit nutritius filiæ fratris sui Edissæ, quæ altero nomine vocabatur Esther, et utrumque parentem amiserat : pulchra nimis, et decora facie. Mortuisque patre ejus ac matre, Mardochæus sibi eam adoptavit in filiam.
This passage has not yet been translated.
Cumque percrebruisset regis imperium, et juxta mandatum illius multæ pulchræ virgines adducerentur Susan, et Egeo traderentur eunucho, Esther quoque inter ceteras puellas ei tradita est, ut servaretur in numero feminarum.
This passage has not yet been translated.
Quæ placuit ei, et invenit gratiam in conspectu illius. Et præcepit eunucho, ut acceleraret mundum muliebrem, et traderet ei partes suas, et septem puellas speciosissimas de domo regis, et tam ipsam quam pedissequas ejus ornaret atque excoleret.
This passage has not yet been translated.
Quæ noluit indicare ei populum et patriam suam : Mardochæus enim præceperat ei, ut de hac re omnino reticeret :
This passage has not yet been translated.
qui deambulabat quotidie ante vestibulum domus, in qua electæ virgines servabantur, curam agens salutis Esther, et scire volens quid ei accideret.
This passage has not yet been translated.
Cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum ut intrarent ad regem, expletis omnibus quæ ad cultum muliebrem pertinebant, mensis duodecimus vertebatur : ita dumtaxat, ut sex mensibus oleo ungerentur myrrhino, et aliis sex quibusdam pigmentis et aromatibus uterentur.
This passage has not yet been translated.
Ingredientesque ad regem, quidquid postulassent ad ornatum pertinens, accipiebant : et ut eis placuerat, compositæ de triclinio feminarum ad regis cubiculum transibant.
This passage has not yet been translated.
Et quæ intraverat vespere, egrediebatur mane, atque inde in secundas ædes deducebatur, quæ sub manu Susagazi eunuchi erant, qui concubinis regis præsidebat : nec habebat potestatem ad regem ultra redeundi, nisi voluisset rex, et eam venire jussisset ex nomine.
This passage has not yet been translated.
Evoluto autem tempore per ordinem, instabat dies quo Esther filia Abihail fratris Mardochæi, quam sibi adoptaverat in filiam, deberet intrare ad regem. Quæ non quæsivit muliebrem cultum, sed quæcumque voluit Egeus eunuchus custos virginum, hæc ei ad ornatum dedit. Erat enim formosa valde, et incredibili pulchritudine : omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur.
This passage has not yet been translated.
Ducta est itaque ad cubiculum regis Assueri mense decimo, qui vocatur Tebeth, septimo anno regni ejus.
This passage has not yet been translated.
Et adamavit eam rex plus quam omnes mulieres, habuitque gratiam et misericordiam coram eo super omnes mulieres : et posuit diadema regni in capite ejus, fecitque eam regnare in loco Vasthi.
This passage has not yet been translated.
Et jussit convivium præparari permagnificum cunctis principibus et servis suis pro conjunctione et nuptiis Esther. Et dedit requiem universis provinciis, ac dona largitus est juxta magnificentiam principalem.
This passage has not yet been translated.
Cumque secundo quærerentur virgines et congregarentur, Mardochæus manebat ad januam regis :
This passage has not yet been translated.
necdum prodiderat Esther patriam et populum suum, juxta mandatum ejus. Quidquid enim ille præcipiebat, observabat Esther : et ita cuncta faciebat ut eo tempore solita erat, quo eam parvulam nutriebat.
This passage has not yet been translated.
Eo igitur tempore, quo Mardochæus ad regis januam morabatur, irati sunt Bagathan et Thares duo eunuchi regis, qui janitores erant, et in primo palatii limine præsidebant : volueruntque insurgere in regem, et occidere eum.
This passage has not yet been translated.
Quod Mardochæum non latuit, statimque nuntiavit reginæ Esther : et illa regi ex nomine Mardochæi, qui ad se rem detulerat.
This passage has not yet been translated.
Quæsitum est, et inventum : et appensus est uterque eorum in patibulo. Mandatumque est historiis, et annalibus traditum coram rege.
This passage has not yet been translated.