Esther · 3
Verses
⋯
Individual passages
1. Post hæc rex Assuerus exaltavit Aman filium Amadathi, qui erat...2. Cunctique servi regis, qui in foribus palatii versabantur, fle...3. Cui dixerunt pueri regis, qui ad fores palatii præsidebant : C...4. Cumque hoc crebrius dicerent, et ille nollet audire, nuntiaver...5. Quod cum audisset Aman, et experimento probasset quod Mardochæ...6. et pro nihilo duxit in unum Mardochæum mittere manus suas : au...7. Mense primo (cujus vocabulum est Nisan), anno duodecimo regni ...8. Dixitque Aman regi Assuero : Est populus per omnes provincias ...9. Si tibi placet, decerne, ut pereat, et decem millia talentorum...10. Tulit ergo rex annulum, quo utebatur, de manu sua, et dedit eu...11. dixitque ad eum : Argentum, quod tu polliceris, tuum sit ; de ...12. Vocatique sunt scribæ regis mense primo Nisan, tertiadecima di...13. missæ sunt per cursores regis ad universas provincias, ut occi...14. Summa autem epistolarum hæc fuit, ut omnes provinciæ scirent, ...15. Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere....Post hæc rex Assuerus exaltavit Aman filium Amadathi, qui erat de stirpe Agag : et posuit solium ejus super omnes principes quos habebat.
This passage has not yet been translated.
Cunctique servi regis, qui in foribus palatii versabantur, flectebant genua, et adorabant Aman : sic enim præceperat eis imperator : solus Mardochæus non flectebat genu, neque adorabat eum.
This passage has not yet been translated.
Cui dixerunt pueri regis, qui ad fores palatii præsidebant : Cur præter ceteros non observas mandatum regis ?
This passage has not yet been translated.
Cumque hoc crebrius dicerent, et ille nollet audire, nuntiaverunt Aman, scire cupientes utrum perseveraret in sententia : dixerat enim eis se esse Judæum.
This passage has not yet been translated.
Quod cum audisset Aman, et experimento probasset quod Mardochæus non flecteret sibi genu, nec se adoraret, iratus est valde,
This passage has not yet been translated.
et pro nihilo duxit in unum Mardochæum mittere manus suas : audierat enim quod esset gentis Judææ ; magisque voluit omnem Judæorum, qui erant in regno Assueri, perdere nationem.
This passage has not yet been translated.
Mense primo (cujus vocabulum est Nisan), anno duodecimo regni Assueri, missa est sors in urnam, quæ hebraice dicitur phur, coram Aman, quo die et quo mense gens Judæorum deberet interfici : et exivit mensis duodecimus, qui vocatur Adar.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Aman regi Assuero : Est populus per omnes provincias regni tui dispersus, et a se mutuo separatus, novis utens legibus et cæremoniis, insuper et regis scita contemnens : et optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam.
This passage has not yet been translated.
Si tibi placet, decerne, ut pereat, et decem millia talentorum appendam arcariis gazæ tuæ.
This passage has not yet been translated.
Tulit ergo rex annulum, quo utebatur, de manu sua, et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag, hosti Judæorum,
This passage has not yet been translated.
dixitque ad eum : Argentum, quod tu polliceris, tuum sit ; de populo age quod tibi placet.
This passage has not yet been translated.
Vocatique sunt scribæ regis mense primo Nisan, tertiadecima die ejusdem mensis : et scriptum est, ut jusserat Aman, ad omnes satrapas regis, et judices provinciarum, diversarumque gentium, ut quæque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Assueri : et litteræ signatæ ipsius annulo
This passage has not yet been translated.
missæ sunt per cursores regis ad universas provincias, ut occiderent atque delerent omnes Judæos, a puero usque ad senem, parvulos et mulieres, uno die, hoc est tertiodecimo mensis duodecimi, qui vocatur Adar ; et bona eorum diriperent.
This passage has not yet been translated.
Summa autem epistolarum hæc fuit, ut omnes provinciæ scirent, et pararent se ad prædictam diem.
This passage has not yet been translated.
Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere. Statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium, et cunctis Judæis, qui in urbe erant, flentibus.
This passage has not yet been translated.