Esther · 4

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Quæ cum audisset Mardochæus, scidit vestimenta sua, et indutus est sacco, spargens cinerem capiti : et in platea mediæ civitatis voce magna clamabat, ostendens amaritudinem animi sui,

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

et hoc ejulatu usque ad fores palatii gradiens. Non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare.

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

In omnibus quoque provinciis, oppidis, ac locis, ad quæ crudele regis dogma pervenerat, planctus ingens erat apud Judæos, jejunium, ululatus, et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus.

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

Ingressæ autem sunt puellæ Esther et eunuchi, nuntiaveruntque ei. Quod audiens consternata est, et vestem misit, ut ablato sacco induerent eum : quam accipere noluit.

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

Accitoque Athach eunucho, quem rex ministrum ei dederat, præcepit ei ut iret ad Mardochæum, et disceret ab eo cur hoc faceret.

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

Egressusque Athach, ivit ad Mardochæum stantem in platea civitatis, ante ostium palatii :

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

qui indicavit ei omnia quæ acciderant : quomodo Aman promisisset ut in thesauros regis pro Judæorum nece inferret argentum.

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

Exemplar quoque edicti, quod pendebat in Susan, dedit ei, ut reginæ ostenderet, et moneret eam ut intraret ad regem et deprecaretur eum pro populo suo.

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

Regressus Athach, nuntiavit Esther omnia quæ Mardochæus dixerat.

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

Quæ respondit ei, et jussit ut diceret Mardochæo :

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

Omnes servi regis, et cunctæ, quæ sub ditione ejus sunt, norunt provinciæ, quod sive vir, sive mulier non vocatus, interius atrium regis intraverit, absque ulla cunctatione statim interficiatur : nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiæ, atque ita possit vivere. Ego igitur quomodo ad regem intrare potero, quæ triginta jam diebus non sum vocata ad eum ?

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Quod cum audisset Mardochæus,

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

rursum mandavit Esther, dicens : Ne putes quod animam tuam tantum liberes, quia in domo regis es præ cunctis Judæis :

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

si enim nunc silueris, per aliam occasionem liberabuntur Judæi : et tu, et domus patris tui, peribitis. Et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali tempore parareris ?

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

Rursumque Esther hæc Mardochæo verba mandavit :

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

Vade, et congrega omnes Judæos quos in Susan repereris, et orate pro me. Non comedatis et non bibatis tribus diebus et tribus noctibus : et ego cum ancillis meis similiter jejunabo, et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens, non vocata, tradensque me morti et periculo.

English

This passage has not yet been translated.

17
Latin

Ivit itaque Mardochæus, et fecit omnia quæ ei Esther præceperat.

English

This passage has not yet been translated.