Esther · 10
Verses
⋯
Individual passages
1. Rex vero Assuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit ...2. cujus fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua...3. et quomodo Mardochæus judaici generis secundus a rege Assuero ...4. Dixitque Mardochæus : A Deo facta sunt ista.5. Recordatus sum somnii quod videram, hæc eadem significantis : ...6. Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem solemque conve...7. Duo autem dracones : ego sum, et Aman.8. Gentes, quæ convenerant : hi sunt, qui conati sunt delere nome...9. Gens autem mea Israël est, quæ clamavit ad Dominum, et salvum ...10. et duas sortes esse præcepit, unam populi Dei, et alteram cunc...11. Venitque utraque sors in statutum ex illo jam tempore diem cor...12. et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est hæreditatis suæ.13. Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima et quint...Rex vero Assuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias :
This passage has not yet been translated.
cujus fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochæum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum :
This passage has not yet been translated.
et quomodo Mardochæus judaici generis secundus a rege Assuero fuerit, et magnus apud Judæos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, quærens bona populo suo, et loquens ea quæ ad pacem seminis sui pertinerent.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Mardochæus : A Deo facta sunt ista.
This passage has not yet been translated.
Recordatus sum somnii quod videram, hæc eadem significantis : nec eorum quidquam irritum fuit.
This passage has not yet been translated.
Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit : Esther est quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam.
This passage has not yet been translated.
Duo autem dracones : ego sum, et Aman.
This passage has not yet been translated.
Gentes, quæ convenerant : hi sunt, qui conati sunt delere nomen Judæorum.
This passage has not yet been translated.
Gens autem mea Israël est, quæ clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum : liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter gentes :
This passage has not yet been translated.
et duas sortes esse præcepit, unam populi Dei, et alteram cunctarum gentium.
This passage has not yet been translated.
Venitque utraque sors in statutum ex illo jam tempore diem coram Deo universis gentibus :
This passage has not yet been translated.
et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est hæreditatis suæ.
This passage has not yet been translated.
Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima et quintadecima die ejusdem mensis, cum omni studio et gaudio, in unum cœtum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Israël.
This passage has not yet been translated.