Esther · 9
Verses
⋯
Individual passages
1. Igitur duodecimi mensis, quem Adar vocari ante jam diximus, te...2. Congregatique sunt per singulas civitates, oppida, et loca, ut...3. Nam et provinciarum judices, et duces, et procuratores, omnisq...4. quem principem esse palatii, et plurimum posse cognoverant : f...5. Itaque percusserunt Judæi inimicos suos plaga magna, et occide...6. in tantum ut etiam in Susan quingentos viros interficerent, ex...7. Pharsandatha, et Delphon, et Esphatha,8. et Phoratha, et Adalia, et Aridatha,9. et Phermesta, et Arisai, et Aridai, et Jezatha.10. Quos cum occidissent, prædas de substantiis eorum tangere noluerunt.11. Statimque numerus eorum, qui occisi erant in Susan, ad regem r...12. Qui dixit reginæ : In urbe Susan interfecerunt Judæi quingento...13. Cui illa respondit : Si regi placet, detur potestas Judæis, ut...14. Præcepitque rex ut ita fieret. Statimque in Susan pependit edi...15. Congregatis Judæis quartadecima die mensis Adar, interfecti su...16. Sed et per omnes provincias quæ ditioni regis subjacebant, pro...17. Dies autem tertiusdecimus mensis Adar primus apud omnes interf...18. At hi, qui in urbe Susan cædem exercuerant, tertiodecimo et qu...19. Hi vero Judæi, qui in oppidis non muratis ac villis morabantur...20. Scripsit itaque Mardochæus omnia hæc, et litteris comprehensa ...21. ut quartamdecimam et quintamdecimam diem mensis Adar pro festi...22. quia in ipsis diebus se ulti sunt Judæi de inimicis suis, et l...23. Susceperuntque Judæi in solemnem ritum cuncta quæ eo tempore f...24. Aman enim, filius Amadathi stirpis Agag, hostis et adversarius...25. Et postea ingressa est Esther ad regem, obsecrans ut conatus e...26. atque ex illo tempore dies isti appellati sunt phurim, id est ...27. quæque sustinuerunt, et quæ deinceps immutata sunt, susceperun...28. Isti sunt dies, quos nulla umquam delebit oblivio, et per sing...29. Scripseruntque Esther regina filia Abihail, et Mardochæus Judæ...30. et miserunt ad omnes Judæos qui in centum viginti septem provi...31. observantes dies sortium, et suo tempore cum gaudio celebraren...32. et omnia quæ libri hujus, qui vocatur Esther, historia continentur.Igitur duodecimi mensis, quem Adar vocari ante jam diximus, tertiadecima die, quando cunctis Judæis interfectio parabatur, et hostes eorum inhiabant sanguini, versa vice Judæi superiores esse cœperunt, et se de adversariis vindicare.
This passage has not yet been translated.
Congregatique sunt per singulas civitates, oppida, et loca, ut extenderent manum contra inimicos, et persecutores suos. Nullusque ausus est resistere, eo quod omnes populos magnitudinis eorum formido penetrarat.
This passage has not yet been translated.
Nam et provinciarum judices, et duces, et procuratores, omnisque dignitas quæ singulis locis ac operibus præerat, extollebant Judæos timore Mardochæi,
This passage has not yet been translated.
quem principem esse palatii, et plurimum posse cognoverant : fama quoque nominis ejus crescebat quotidie, et per cunctorum ora volitabat.
This passage has not yet been translated.
Itaque percusserunt Judæi inimicos suos plaga magna, et occiderunt eos, reddentes eis quod sibi paraverant facere :
This passage has not yet been translated.
in tantum ut etiam in Susan quingentos viros interficerent, extra decem filios Aman Agagitæ hostis Judæorum : quorum ista sunt nomina :
This passage has not yet been translated.
Pharsandatha, et Delphon, et Esphatha,
This passage has not yet been translated.
et Phoratha, et Adalia, et Aridatha,
This passage has not yet been translated.
et Phermesta, et Arisai, et Aridai, et Jezatha.
This passage has not yet been translated.
Quos cum occidissent, prædas de substantiis eorum tangere noluerunt.
This passage has not yet been translated.
Statimque numerus eorum, qui occisi erant in Susan, ad regem relatus est.
This passage has not yet been translated.
Qui dixit reginæ : In urbe Susan interfecerunt Judæi quingentos viros, et alios decem filios Aman : quantam putas eos exercere cædem in universis provinciis ? quid ultra postulas, et quid vis ut fieri jubeam ?
This passage has not yet been translated.
Cui illa respondit : Si regi placet, detur potestas Judæis, ut sicut fecerunt hodie in Susan, sic et cras faciant, et decem filii Aman in patibulis suspendantur.
This passage has not yet been translated.
Præcepitque rex ut ita fieret. Statimque in Susan pependit edictum, et decem filii Aman suspensi sunt.
This passage has not yet been translated.
Congregatis Judæis quartadecima die mensis Adar, interfecti sunt in Susan trecenti viri : nec eorum ab illis direpta substantia est.
This passage has not yet been translated.
Sed et per omnes provincias quæ ditioni regis subjacebant, pro animabus suis steterunt Judæi, interfectis hostibus ac persecutoribus suis : in tantum ut septuaginta quinque millia occisorum implerentur, et nullus de substantiis eorum quidquam contingeret.
This passage has not yet been translated.
Dies autem tertiusdecimus mensis Adar primus apud omnes interfectionis fuit, et quartadecima die cædere desierunt. Quem constituerunt esse solemnem, ut in eo omni tempore deinceps vacarent epulis, gaudio, atque conviviis.
This passage has not yet been translated.
At hi, qui in urbe Susan cædem exercuerant, tertiodecimo et quartodecimo die ejusdem mensis in cæde versati sunt : quintodecimo autem die percutere desierunt. Et idcirco eumdem diem constituerunt solemnem epularum atque lætitiæ.
This passage has not yet been translated.
Hi vero Judæi, qui in oppidis non muratis ac villis morabantur, quartumdecimum diem mensis Adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita ut exultent in eo, et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum.
This passage has not yet been translated.
Scripsit itaque Mardochæus omnia hæc, et litteris comprehensa misit ad Judæos qui in omnibus regis provinciis morabantur, tam in vicino positis, quam procul,
This passage has not yet been translated.
ut quartamdecimam et quintamdecimam diem mensis Adar pro festis susciperent, et revertente semper anno solemni celebrarent honore :
This passage has not yet been translated.
quia in ipsis diebus se ulti sunt Judæi de inimicis suis, et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sunt, essentque dies isti epularum atque lætitiæ, et mitterent sibi invicem ciborum partes, et pauperibus munuscula largirentur.
This passage has not yet been translated.
Susceperuntque Judæi in solemnem ritum cuncta quæ eo tempore facere cœperant, et quæ Mardochæus litteris facienda mandaverat.
This passage has not yet been translated.
Aman enim, filius Amadathi stirpis Agag, hostis et adversarius Judæorum, cogitavit contra eos malum, ut occideret illos atque deleret : et misit phur, quod nostra lingua vertitur in sortem.
This passage has not yet been translated.
Et postea ingressa est Esther ad regem, obsecrans ut conatus ejus litteris regis irriti fierent, et malum quod contra Judæos cogitaverat, reverteretur in caput ejus. Denique et ipsum et filios ejus affixerunt cruci,
This passage has not yet been translated.
atque ex illo tempore dies isti appellati sunt phurim, id est sortium : eo quod phur, id est sors, in urnam missa fuerit. Et cuncta quæ gesta sunt, epistolæ, id est, libri hujus volumine, continentur :
This passage has not yet been translated.
quæque sustinuerunt, et quæ deinceps immutata sunt, susceperunt Judæi super se et semen suum, et super cunctos qui religioni eorum voluerunt copulari, ut nulli liceat duos hos dies absque solemnitate transigere, quos scriptura testatur, et certa expetunt tempora, annis sibi jugiter succedentibus.
This passage has not yet been translated.
Isti sunt dies, quos nulla umquam delebit oblivio, et per singulas generationes cunctæ in toto orbe provinciæ celebrabunt : nec est ulla civitas, in qua dies phurim, id est sortium, non observentur a Judæis, et ab eorum progenie, quæ his cæremoniis obligata est.
This passage has not yet been translated.
Scripseruntque Esther regina filia Abihail, et Mardochæus Judæus, etiam secundam epistolam, ut omni studio dies ista solemnis sanciretur in posterum :
This passage has not yet been translated.
et miserunt ad omnes Judæos qui in centum viginti septem provinciis regis Assueri versabantur, ut haberent pacem, et susciperent veritatem,
This passage has not yet been translated.
observantes dies sortium, et suo tempore cum gaudio celebrarent : sicut constituerant Mardochæus et Esther, et illi observanda susceperunt a se, et a semine suo, jejunia, et clamores, et sortium dies,
This passage has not yet been translated.
et omnia quæ libri hujus, qui vocatur Esther, historia continentur.
This passage has not yet been translated.