Esther · 12
Verses
⋯
Individual passages
1. Morabatur autem eo tempore in aula regis cum Bagatha et Thara ...2. Cumque intellexisset cogitationes eorum, et curas diligentius ...3. Qui de utroque, habita quæstione, confessos jussit duci ad mortem.4. Rex autem quod gestum erat, scripsit in commentariis : sed et ...5. Præcepitque ei rex, ut in aula palatii moraretur, datis ei pro...6. Aman vero filius Amadathi Bugæus erat gloriosissimus coram reg...Morabatur autem eo tempore in aula regis cum Bagatha et Thara eunuchis regis, qui janitores erant palatii.
This passage has not yet been translated.
Cumque intellexisset cogitationes eorum, et curas diligentius pervidisset, didicit quod conarentur in regem Artaxerxem manus mittere, et nuntiavit super eo regi.
This passage has not yet been translated.
Qui de utroque, habita quæstione, confessos jussit duci ad mortem.
This passage has not yet been translated.
Rex autem quod gestum erat, scripsit in commentariis : sed et Mardochæus rei memoriam litteris tradidit.
This passage has not yet been translated.
Præcepitque ei rex, ut in aula palatii moraretur, datis ei pro delatione muneribus.
This passage has not yet been translated.
Aman vero filius Amadathi Bugæus erat gloriosissimus coram rege, et voluit nocere Mardochæo et populo ejus pro duobus eunuchis regis qui fuerant interfecti. Et diripuerunt bona, vel substantias eorum. Epistolæ autem hoc exemplar fuit.
This passage has not yet been translated.