Esther · 13
Verses
⋯
Individual passages
1. Rex maximus Artaxerxes ab India usque Æthiopiam, centum vigint...2. Cum plurimis gentibus imperarem, et universum orbem meæ dition...3. Quærente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc imple...4. indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum, q...5. Quod cum didicissemus, videntes unam gentem rebellem adversus ...6. jussimus ut quoscumque Aman, qui omnibus provinciis præpositus...7. ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes, reddant im...8. Mardochæus autem deprecatus est Dominum, memor omnium operum ejus,9. et dixit : Domine, Domine rex omnipotens, in ditione enim tua ...10. Tu fecisti cælum et terram, et quidquid cæli ambitu continetur.11. Dominus omnium es, nec est qui resistat majestati tuæ.12. Cuncta nosti, et scis quia non pro superbia et contumelia, et ...13. (libenter enim pro salute Israël etiam vestigia pedum ejus deo...14. sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem, et ne que...15. Et nunc, Domine rex, Deus Abraham, miserere populi tui, quia v...16. Ne despicias partem tuam, quam redemisti tibi de Ægypto.17. Exaudi deprecationem meam, et propitius esto sorti et funiculo...18. Omnis quoque Israël pari mente et obsecratione clamavit ad Dom...Rex maximus Artaxerxes ab India usque Æthiopiam, centum viginti septem provinciarum principibus et ducibus qui ejus imperio subjecti sunt, salutem.
This passage has not yet been translated.
Cum plurimis gentibus imperarem, et universum orbem meæ ditioni subjugassem, volui nequaquam abuti potentiæ magnitudine, sed clementia et lenitate gubernare subjectos, ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes, optata cunctis mortalibus pace fruerentur.
This passage has not yet been translated.
Quærente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc impleri, unus qui sapientia et fide ceteros præcellebat, et erat post regem secundus, Aman nomine,
This passage has not yet been translated.
indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum, qui novis uteretur legibus, et, contra omnium gentium consuetudinem faciens, regum jussa contemneret, et universarum concordiam nationum sua dissensione violaret.
This passage has not yet been translated.
Quod cum didicissemus, videntes unam gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis uti legibus, nostrisque jussionibus contraire, et turbare subjectarum nobis provinciarum pacem atque concordiam,
This passage has not yet been translated.
jussimus ut quoscumque Aman, qui omnibus provinciis præpositus est et secundus a rege, et quem patris loco colimus, monstraverit, cum conjugibus ac liberis deleantur ab inimicis suis, nullusque eorum misereatur, quartadecima die duodecimi mensis Adar anni præsentis :
This passage has not yet been translated.
ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes, reddant imperio nostro pacem, quam turbaverant. Pergensque Mardochæus, fecit omnia quæ ei mandaverat Esther.
This passage has not yet been translated.
Mardochæus autem deprecatus est Dominum, memor omnium operum ejus,
This passage has not yet been translated.
et dixit : Domine, Domine rex omnipotens, in ditione enim tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuæ resistere voluntati, si decreveris salvare Israël.
This passage has not yet been translated.
Tu fecisti cælum et terram, et quidquid cæli ambitu continetur.
This passage has not yet been translated.
Dominus omnium es, nec est qui resistat majestati tuæ.
This passage has not yet been translated.
Cuncta nosti, et scis quia non pro superbia et contumelia, et aliqua gloriæ cupiditate, fecerim hoc, ut non adorarem Aman superbissimum
This passage has not yet been translated.
(libenter enim pro salute Israël etiam vestigia pedum ejus deosculari paratus essem),
This passage has not yet been translated.
sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem, et ne quemquam adorarem, excepto Deo meo.
This passage has not yet been translated.
Et nunc, Domine rex, Deus Abraham, miserere populi tui, quia volunt nos inimici nostri perdere, et hæreditatem tuam delere.
This passage has not yet been translated.
Ne despicias partem tuam, quam redemisti tibi de Ægypto.
This passage has not yet been translated.
Exaudi deprecationem meam, et propitius esto sorti et funiculo tuo, et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes laudemus nomen tuum, Domine : et ne claudas ora te canentium.
This passage has not yet been translated.
Omnis quoque Israël pari mente et obsecratione clamavit ad Dominum, eo quod eis certa mors impenderet.
This passage has not yet been translated.