Esther · 14
Verses
⋯
Individual passages
1. Esther quoque regina confugit ad Dominum, pavens periculum quo...2. Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctui apta indu...3. Et deprecabatur Dominum Deum Israël, dicens : Domine mi, qui r...4. Periculum meum in manibus meis est.5. Audivi a patre meo quod tu, Domine, tulisses Israël de cunctis...6. Peccavimus in conspectu tuo, et idcirco tradidisti nos in manu...7. coluimus enim deos eorum. Justus es Domine :8. et nunc non eis sufficit, quod durissima nos opprimunt servitu...9. volunt tua mutare promissa, et delere hæreditatem tuam, et cla...10. ut aperiant ora gentium, et laudent idolorum fortitudinem, et ...11. Ne tradas, Domine, sceptrum tuum his, qui non sunt, ne rideant...12. Memento, Domine, et ostende te nobis in tempore tribulationis ...13. tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis, et ...14. Nos autem libera manu tua, et adjuva me, nullum aliud auxilium...15. et nosti quia oderim gloriam iniquorum, et detester cubile inc...16. Tu scis necessitatem meam, quod abominer signum superbiæ et gl...17. et quod non comederim in mensa Aman, nec mihi placuerit conviv...18. et numquam lætata sit ancilla tua, ex quo huc translata sum us...19. Deus fortis super omnes, exaudi vocem eorum qui nullam aliam s...Esther quoque regina confugit ad Dominum, pavens periculum quod imminebat.
This passage has not yet been translated.
Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctui apta indumenta suscepit, et pro unguentis variis, cinere et stercore implevit caput, et corpus suum humiliavit jejuniis : omniaque loca, in quibus antea lætari consueverat, crinium laceratione complevit.
This passage has not yet been translated.
Et deprecabatur Dominum Deum Israël, dicens : Domine mi, qui rex noster es solus, adjuva me solitariam, et cujus præter te nullus est auxiliator alius.
This passage has not yet been translated.
Periculum meum in manibus meis est.
This passage has not yet been translated.
Audivi a patre meo quod tu, Domine, tulisses Israël de cunctis gentibus, et patres nostros ex omnibus retro majoribus suis, ut possideres hæreditatem sempiternam, fecistique eis sicut locutus es.
This passage has not yet been translated.
Peccavimus in conspectu tuo, et idcirco tradidisti nos in manus inimicorum nostrorum :
This passage has not yet been translated.
coluimus enim deos eorum. Justus es Domine :
This passage has not yet been translated.
et nunc non eis sufficit, quod durissima nos opprimunt servitute, sed robur manuum suarum, idolorum potentiæ deputantes,
This passage has not yet been translated.
volunt tua mutare promissa, et delere hæreditatem tuam, et claudere ora laudantium te, atque extinguere gloriam templi et altaris tui,
This passage has not yet been translated.
ut aperiant ora gentium, et laudent idolorum fortitudinem, et prædicent carnalem regem in sempiternum.
This passage has not yet been translated.
Ne tradas, Domine, sceptrum tuum his, qui non sunt, ne rideant ad ruinam nostram : sed converte consilium eorum super eos, et eum qui in nos cœpit sævire, disperde.
This passage has not yet been translated.
Memento, Domine, et ostende te nobis in tempore tribulationis nostræ, et da mihi fiduciam, Domine rex deorum, et universæ potestatis :
This passage has not yet been translated.
tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis, et transfer cor illius in odium hostis nostri, ut et ipse pereat, et ceteri qui ei consentiunt.
This passage has not yet been translated.
Nos autem libera manu tua, et adjuva me, nullum aliud auxilium habentem nisi te, Domine, qui habes omnium scientiam,
This passage has not yet been translated.
et nosti quia oderim gloriam iniquorum, et detester cubile incircumcisorum, et omnis alienigenæ.
This passage has not yet been translated.
Tu scis necessitatem meam, quod abominer signum superbiæ et gloriæ meæ, quod est super caput meum in diebus ostentationis meæ, et detester illud quasi pannum menstruatæ, et non portem in diebus silentii mei,
This passage has not yet been translated.
et quod non comederim in mensa Aman, nec mihi placuerit convivium regis, et non biberim vinum libaminum :
This passage has not yet been translated.
et numquam lætata sit ancilla tua, ex quo huc translata sum usque in præsentem diem, nisi in te, Domine Deus Abraham.
This passage has not yet been translated.
Deus fortis super omnes, exaudi vocem eorum qui nullam aliam spem habent, et libera nos de manu iniquorum, et erue me a timore meo.
This passage has not yet been translated.