Esther · 15
Verses
⋯
Individual passages
1. Et mandavit ei (haud dubium quin esset Mardochæus) ut ingreder...2. Memorare, inquit, dierum humilitatis tuæ, quomodo nutrita sis ...3. et tu invoca Dominum, et loquere regi pro nobis, et libera nos...4. Die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui, et circumdat...5. Cumque regio fulgeret habitu, et invocasset omnium rectorem et...6. et super unam quidem innitebatur, quasi præ deliciis et nimia ...7. altera autem famularum sequebatur dominam, defluentia in humum...8. Ipsa autem roseo colore vultum perfusa, et gratis ac nitentibu...9. Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit contra regem,...10. Cumque elevasset faciem, et ardentibus oculis furorem pectoris...11. Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus...12. Quid habes, Esther ? ego sum frater tuus : noli metuere.13. Non morieris : non enim pro te, sed pro omnibus hæc lex consti...14. Accede igitur, et tange sceptrum.15. Cumque illa reticeret, tulit auream virgam, et posuit super co...16. Quæ respondit : Vidi te, domine, quasi angelum Dei, et conturb...17. Valde enim mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum.18. Cumque loqueretur, rursus corruit, et pene exanimata est.19. Rex autem turbabatur, et omnes ministri ejus consolabantur eam.Et mandavit ei (haud dubium quin esset Mardochæus) ut ingrederetur ad regem, et rogaret pro populo suo et pro patria sua.
This passage has not yet been translated.
Memorare, inquit, dierum humilitatis tuæ, quomodo nutrita sis in manu mea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem :
This passage has not yet been translated.
et tu invoca Dominum, et loquere regi pro nobis, et libera nos de morte.
This passage has not yet been translated.
Die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui, et circumdata est gloria sua.
This passage has not yet been translated.
Cumque regio fulgeret habitu, et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum, assumpsit duas famulas,
This passage has not yet been translated.
et super unam quidem innitebatur, quasi præ deliciis et nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens :
This passage has not yet been translated.
altera autem famularum sequebatur dominam, defluentia in humum indumenta sustentans.
This passage has not yet been translated.
Ipsa autem roseo colore vultum perfusa, et gratis ac nitentibus oculis, tristem celabat animum, et nimio timore contractum.
This passage has not yet been translated.
Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit contra regem, ubi ille residebat super solium regni sui, indutus vestibus regiis, auroque fulgens, et pretiosis lapidibus : eratque terribilis aspectu.
This passage has not yet been translated.
Cumque elevasset faciem, et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset, regina corruit, et in pallorem colore mutato, lassum super ancillulam reclinavit caput.
This passage has not yet been translated.
Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus ac metuens exilivit de solio, et sustentans eam ulnis suis donec rediret ad se, his verbis blandiebatur :
This passage has not yet been translated.
Quid habes, Esther ? ego sum frater tuus : noli metuere.
This passage has not yet been translated.
Non morieris : non enim pro te, sed pro omnibus hæc lex constituta est.
This passage has not yet been translated.
Accede igitur, et tange sceptrum.
This passage has not yet been translated.
Cumque illa reticeret, tulit auream virgam, et posuit super collum ejus, et osculatus est eam, et ait : Cur mihi non loqueris ?
This passage has not yet been translated.
Quæ respondit : Vidi te, domine, quasi angelum Dei, et conturbatum est cor meum præ timore gloriæ tuæ.
This passage has not yet been translated.
Valde enim mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum.
This passage has not yet been translated.
Cumque loqueretur, rursus corruit, et pene exanimata est.
This passage has not yet been translated.
Rex autem turbabatur, et omnes ministri ejus consolabantur eam.
This passage has not yet been translated.