Esther · 16
Verses
⋯
Individual passages
1. Rex magnus Artaxerxes ab India usque Æthiopiam, centum viginti...2. Multi bonitate principum et honore, qui in eos collatus est, a...3. et non solum subjectos regibus nituntur opprimere, sed datam s...4. Nec contenti sunt gratias non agere beneficiis, et humanitatis...5. Et in tantum vesaniæ proruperunt, ut eos qui credita sibi offi...6. dum aures principum simplices, et ex sua natura alios æstimant...7. Quæ res et ex veteribus probatur historiis, et ex his quæ geru...8. Unde providendum est paci omnium provinciarum.9. Nec putare debetis, si diversa jubeamus, ex animi nostri venir...10. Et ut manifestius quod dicimus intelligatis, Aman filius Amada...11. et tantam in se expertus humanitatem, ut pater noster vocaretu...12. qui in tantum arrogantiæ tumorem sublatus est, ut regno privar...13. Nam Mardochæum, cujus fide et beneficiis vivimus, et consortem...14. hoc cogitans ut illis interfectis, insidiaretur nostræ solitud...15. Nos autem a pessimo mortalium Judæos neci destinatos, in nulla...16. et filios altissimi et maximi semperque viventis Dei, cujus be...17. Unde eas litteras, quas sub nomine nostro ille direxerat, scia...18. Pro quo scelere ante portas hujus urbis, id est, Susan, et ips...19. Hoc autem edictum, quod nunc mittimus, in cunctis urbibus prop...20. Quibus debetis esse adminiculo, ut eos qui se ad necem eorum p...21. Hanc enim diem, Deus omnipotens, mœroris et luctus, eis vertit...22. Unde et vos inter ceteros festos dies, hanc habetote diem, et ...23. omnes qui fideliter Persis obediunt, dignam pro fide recipere ...24. Omnis autem provincia et civitas quæ noluerit solemnitatis huj...Rex magnus Artaxerxes ab India usque Æthiopiam, centum viginti septem provinciarum ducibus ac principibus qui nostræ jussioni obediunt, salutem dicit.
This passage has not yet been translated.
Multi bonitate principum et honore, qui in eos collatus est, abusi sunt in superbiam :
This passage has not yet been translated.
et non solum subjectos regibus nituntur opprimere, sed datam sibi gloriam non ferentes, in ipsos qui dederunt, moliuntur insidias.
This passage has not yet been translated.
Nec contenti sunt gratias non agere beneficiis, et humanitatis in se jura violare, sed Dei quoque cuncta cernentis arbitrantur se posse fugere sententiam.
This passage has not yet been translated.
Et in tantum vesaniæ proruperunt, ut eos qui credita sibi officia diligenter observant, et ita cuncta agunt ut omnium laude digni sint, mendaciorum cuniculis conentur subvertere,
This passage has not yet been translated.
dum aures principum simplices, et ex sua natura alios æstimantes, callida fraude decipiunt.
This passage has not yet been translated.
Quæ res et ex veteribus probatur historiis, et ex his quæ geruntur quotidie, quomodo malis quorumdam suggestionibus regum studia depraventur.
This passage has not yet been translated.
Unde providendum est paci omnium provinciarum.
This passage has not yet been translated.
Nec putare debetis, si diversa jubeamus, ex animi nostri venire levitate, sed pro qualitate et necessitate temporum, ut reipublicæ poscit utilitas, ferre sententiam.
This passage has not yet been translated.
Et ut manifestius quod dicimus intelligatis, Aman filius Amadathi, et animo et gente Macedo, alienusque a Persarum sanguine, et pietatem nostram sua crudelitate commaculans, peregrinus a nobis susceptus est :
This passage has not yet been translated.
et tantam in se expertus humanitatem, ut pater noster vocaretur, et adoraretur ab omnibus post regem secundus :
This passage has not yet been translated.
qui in tantum arrogantiæ tumorem sublatus est, ut regno privare nos niteretur et spiritu.
This passage has not yet been translated.
Nam Mardochæum, cujus fide et beneficiis vivimus, et consortem regni nostri Esther cum omni gente sua, novis quibusdam atque inauditis machinis expetivit in mortem :
This passage has not yet been translated.
hoc cogitans ut illis interfectis, insidiaretur nostræ solitudini, et regnum Persarum transferret in Macedonas.
This passage has not yet been translated.
Nos autem a pessimo mortalium Judæos neci destinatos, in nulla penitus culpa reperimus, sed e contrario justis utentes legibus,
This passage has not yet been translated.
et filios altissimi et maximi semperque viventis Dei, cujus beneficio et patribus nostris et nobis regnum est traditum, et usque hodie custoditur.
This passage has not yet been translated.
Unde eas litteras, quas sub nomine nostro ille direxerat, sciatis esse irritas.
This passage has not yet been translated.
Pro quo scelere ante portas hujus urbis, id est, Susan, et ipse qui machinatus est, et omnis cognatio ejus pendet in patibulis : non nobis, sed Deo reddente ei quod meruit.
This passage has not yet been translated.
Hoc autem edictum, quod nunc mittimus, in cunctis urbibus proponatur, ut liceat Judæis uti legibus suis.
This passage has not yet been translated.
Quibus debetis esse adminiculo, ut eos qui se ad necem eorum paraverant, possint interficere tertiadecima die mensis duodecimi, qui vocatur Adar.
This passage has not yet been translated.
Hanc enim diem, Deus omnipotens, mœroris et luctus, eis vertit in gaudium.
This passage has not yet been translated.
Unde et vos inter ceteros festos dies, hanc habetote diem, et celebrate eam cum omni lætitia, ut et in posterum cognoscatur,
This passage has not yet been translated.
omnes qui fideliter Persis obediunt, dignam pro fide recipere mercedem ; qui autem insidiantur regno eorum, perire pro scelere.
This passage has not yet been translated.
Omnis autem provincia et civitas quæ noluerit solemnitatis hujus esse particeps, gladio et igne pereat, et sic deleatur, ut non solum hominibus, sed etiam bestiis invia sit in sempiternum, pro exemplo contemptus et inobedientiæ.
This passage has not yet been translated.