Exodus · 26
Verses
⋯
Individual passages
1. Tabernaculum vero ita facies : decem cortinas de bysso retorta...2. Longitudo cortinæ unius habebit viginti octo cubitos : latitud...3. Quinque cortinæ sibi jungentur mutuo, et aliæ quinque nexu sim...4. Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies corti...5. Quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte, ita ins...6. Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela ...7. Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi.8. Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos, et latitudo, qu...9. E quibus quinque junges seorsum, et sex sibi mutuo copulabis, ...10. Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut conjungi cu...11. Facies et quinquaginta fibulas æneas quibus jungantur ansæ, ut...12. Quod autem superfuerit in sagis quæ parantur tecto, id est unu...13. Et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera qui plus ...14. Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricat...15. Facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setim,16. quæ singulæ denos cubitos in longitudine habeant, et in latitu...17. In lateribus tabulæ, duæ incastraturæ fient, quibus tabula alt...18. Quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum.19. Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binæ bases singu...20. In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem,...21. quadraginta habentes bases argenteas, binæ bases singulis tabu...22. Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas,23. et rursum alias duas quæ in angulis erigantur post tergum tabernaculi.24. Eruntque conjunctæ a deorsum usque sursum, et una omnes compag...25. Et erunt simul tabulæ octo, bases earum argenteæ sedecim, duab...26. Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas tabula...27. et quinque alios in altero, et ejusdem numeri ad occidentalem plagam :28. qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum.29. Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureo...30. Et eriges tabernaculum juxta exemplar quod tibi in monte monst...31. Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto,...32. quod appendes ante quatuor columnas de lignis setim, quæ ipsæ ...33. Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam tes...34. Pones et propitiatorium super arcam testimonii in Sancto sanctorum,35. mensamque extra velum, et contra mensam candelabrum in latere ...36. Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et p...37. Et quinque columnas deaurabis lignorum setim, ante quas ducetu...Tabernaculum vero ita facies : decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies.
This passage has not yet been translated.
Longitudo cortinæ unius habebit viginti octo cubitos : latitudo, quatuor cubitorum erit. Unius mensuræ fient universa tentoria.
This passage has not yet been translated.
Quinque cortinæ sibi jungentur mutuo, et aliæ quinque nexu simili cohærebunt.
This passage has not yet been translated.
Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari.
This passage has not yet been translated.
Quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte, ita insertas ut ansa contra ansam veniat, et altera alteri possit aptari.
This passage has not yet been translated.
Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat.
This passage has not yet been translated.
Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi.
This passage has not yet been translated.
Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos, et latitudo, quatuor : æqua erit mensura sagorum omnium.
This passage has not yet been translated.
E quibus quinque junges seorsum, et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices.
This passage has not yet been translated.
Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut conjungi cum altero queat, et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur.
This passage has not yet been translated.
Facies et quinquaginta fibulas æneas quibus jungantur ansæ, ut unum ex omnibus operimentum fiat.
This passage has not yet been translated.
Quod autem superfuerit in sagis quæ parantur tecto, id est unum sagum quod amplius est, ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi.
This passage has not yet been translated.
Et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens.
This passage has not yet been translated.
Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis : et super hoc rursum aliud operimentum de janthinis pellibus.
This passage has not yet been translated.
Facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setim,
This passage has not yet been translated.
quæ singulæ denos cubitos in longitudine habeant, et in latitudine singulos ac semissem.
This passage has not yet been translated.
In lateribus tabulæ, duæ incastraturæ fient, quibus tabula alteri tabulæ connectatur : atque in hunc modum cunctæ tabulæ parabuntur.
This passage has not yet been translated.
Quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum.
This passage has not yet been translated.
Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binæ bases singulis tabulis per duos angulos subjiciantur.
This passage has not yet been translated.
In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem, viginti tabulæ erunt,
This passage has not yet been translated.
quadraginta habentes bases argenteas, binæ bases singulis tabulis supponentur.
This passage has not yet been translated.
Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas,
This passage has not yet been translated.
et rursum alias duas quæ in angulis erigantur post tergum tabernaculi.
This passage has not yet been translated.
Eruntque conjunctæ a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis quæ in angulis ponendæ sunt, similis junctura servabitur.
This passage has not yet been translated.
Et erunt simul tabulæ octo, bases earum argenteæ sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis.
This passage has not yet been translated.
Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi,
This passage has not yet been translated.
et quinque alios in altero, et ejusdem numeri ad occidentalem plagam :
This passage has not yet been translated.
qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum.
This passage has not yet been translated.
Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos per quos vectes tabulata contineant : quos operies laminis aureis.
This passage has not yet been translated.
Et eriges tabernaculum juxta exemplar quod tibi in monte monstratum est.
This passage has not yet been translated.
Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum :
This passage has not yet been translated.
quod appendes ante quatuor columnas de lignis setim, quæ ipsæ quidem deauratæ erunt, et habebunt capita aurea, sed bases argenteas.
This passage has not yet been translated.
Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur.
This passage has not yet been translated.
Pones et propitiatorium super arcam testimonii in Sancto sanctorum,
This passage has not yet been translated.
mensamque extra velum, et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano : mensa enim stabit in parte aquilonis.
This passage has not yet been translated.
Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii.
This passage has not yet been translated.
Et quinque columnas deaurabis lignorum setim, ante quas ducetur tentorium : quarum erunt capita aurea, et bases æneæ.
This passage has not yet been translated.