Exodus · 27
Verses
⋯
Individual passages
1. Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus...2. Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt : et operies illud ære.3. Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et for...4. Craticulamque in modum retis æneam : per cujus quatuor angulos...5. Quos pones subter arulam altaris : eritque craticula usque ad ...6. Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies la...7. et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad...8. Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicu...9. Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra m...10. Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum ...11. Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria cen...12. In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt t...13. In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinq...14. In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur...15. et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindeci...16. In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hya...17. Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis lami...18. In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine ...19. Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cæremonias, tam paxil...20. Præcipe filiis Israël ut afferant tibi oleum de arboribus oliv...21. in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testi...Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine.
This passage has not yet been translated.
Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt : et operies illud ære.
This passage has not yet been translated.
Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula ; omnia vasa ex ære fabricabis.
This passage has not yet been translated.
Craticulamque in modum retis æneam : per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli ænei.
This passage has not yet been translated.
Quos pones subter arulam altaris : eritque craticula usque ad altaris medium.
This passage has not yet been translated.
Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis æneis :
This passage has not yet been translated.
et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.
This passage has not yet been translated.
Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est.
This passage has not yet been translated.
Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta : centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.
This passage has not yet been translated.
Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea.
This passage has not yet been translated.
Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea.
This passage has not yet been translated.
In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem.
This passage has not yet been translated.
In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt.
This passage has not yet been translated.
In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem :
This passage has not yet been translated.
et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem.
This passage has not yet been translated.
In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii : columnas habebit quatuor, cum basibus totidem.
This passage has not yet been translated.
Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis.
This passage has not yet been translated.
In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit : fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas.
This passage has not yet been translated.
Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cæremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex ære facies.
This passage has not yet been translated.
Præcipe filiis Israël ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper
This passage has not yet been translated.
in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël.
This passage has not yet been translated.