Exodus · 32

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, dixit : Surge, fac nobis deos, qui nos præcedant : Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Ægypti, ignoramus quid acciderit.

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

Dixitque ad eos Aaron : Tollite inaures aureas de uxorum, filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me.

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

Fecitque populus quæ jusserat, deferens inaures ad Aaron.

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem : dixeruntque : Hi sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

Quod cum vidisset Aaron, ædificavit altare coram eo, et præconis voce clamavit dicens : Cras solemnitas Domini est.

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

Surgentesque mane, obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens : Vade, descende : peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Ægypti.

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis : feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt : Isti sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

Rursumque ait Dominus ad Moysen : Cerno quod populus iste duræ cervicis sit :

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam.

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens : Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Ægypti, in fortitudine magna, et in manu robusta ?

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Ne quæso dicant Ægyptii : Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra : quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui.

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

Recordare Abraham, Isaac, et Israël servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum, dicens : Multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli ; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper.

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum.

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

Et reversus est Moyses de monte, portans duas tabulas testimonii in manu sua, scriptas ex utraque parte,

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

et factas opere Dei : scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis.

English

This passage has not yet been translated.

17
Latin

Audiens autem Josue tumultum populi vociferantis, dixit ad Moysen : Ululatus pugnæ auditur in castris.

English

This passage has not yet been translated.

18
Latin

Qui respondit : Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium ad fugam : sed vocem cantantium ego audio.

English

This passage has not yet been translated.

19
Latin

Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros : iratusque valde, projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis :

English

This passage has not yet been translated.

20
Latin

arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israël.

English

This passage has not yet been translated.

21
Latin

Dixitque ad Aaron : Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum ?

English

This passage has not yet been translated.

22
Latin

Cui ille respondit : Ne indignetur dominus meus : tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum :

English

This passage has not yet been translated.

23
Latin

dixerunt mihi : Fac nobis deos, qui nos præcedant : huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra Ægypti, nescimus quid acciderit.

English

This passage has not yet been translated.

24
Latin

Quibus ego dixi : Quis vestrum habet aurum ? Tulerunt, et dederunt mihi : et projeci illud in ignem, egressusque est hic vitulus.

English

This passage has not yet been translated.

25
Latin

Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat),

English

This passage has not yet been translated.

26
Latin

et stans in porta castrorum, ait : Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi :

English

This passage has not yet been translated.

27
Latin

quibus ait : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Ponat vir gladium super femur suum : ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum.

English

This passage has not yet been translated.

28
Latin

Feceruntque filii Levi juxta sermonem Moysi, cecideruntque in die illa quasi viginti tria millia hominum.

English

This passage has not yet been translated.

29
Latin

Et ait Moyses : Consecrastis manus vestras hodie Domino, unusquisque in filio, et in fratre suo, ut detur vobis benedictio.

English

This passage has not yet been translated.

30
Latin

Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum : Peccastis peccatum maximum : ascendam ad Dominum, si quomodo quivero eum deprecari pro scelere vestro.

English

This passage has not yet been translated.

31
Latin

Reversusque ad Dominum, ait : Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos : aut dimitte eis hanc noxam,

English

This passage has not yet been translated.

32
Latin

aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti.

English

This passage has not yet been translated.

33
Latin

Cui respondit Dominus : Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo :

English

This passage has not yet been translated.

34
Latin

tu autem vade, et duc populum istum quo locutus sum tibi : angelus meus præcedet te. Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum.

English

This passage has not yet been translated.

35
Latin

Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron.

English

This passage has not yet been translated.