Exodus · 33

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : Vade, ascende de loco isto tu, et populus tuus quem eduxisti de terra Ægypti, in terram quam juravi Abraham, Isaac et Jacob, dicens : Semini tuo dabo eam :

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

et mittam præcursorem tui angelum, ut ejiciam Chananæum, et Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum,

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus duræ cervicis es : ne forte disperdam te in via.

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

Audiensque populus sermonem hunc pessimum, luxit : et nullus ex more indutus est cultu suo.

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

Dixitque Dominus ad Moysen : Loquere filiis Israël : Populus duræ cervicis es : semel ascendam in medio tui, et delebo te. Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi.

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

Deposuerunt ergo filii Israël ornatum suum a monte Horeb.

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Moyses quoque tollens tabernaculum, tetendit extra castra procul, vocavitque nomen ejus, Tabernaculum fœderis. Et omnis populus, qui habebat aliquam quæstionem, egrediebatur ad tabernaculum fœderis, extra castra.

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui, aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tentorium.

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

Ingresso autem illo tabernaculum fœderis, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium, loquebaturque cum Moyse,

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi. Stabantque ipsi, et adorabant per fores tabernaculorum suorum.

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister ejus Josue filius Nun, puer, non recedebat de tabernaculo.

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Dixit autem Moyses ad Dominum : Præcipis ut educam populum istum : et non indicas mihi quem missurus es mecum, præsertim cum dixeris : Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me.

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te, et inveniam gratiam ante oculos tuos : respice populum tuum gentem hanc.

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

Dixitque Dominus : Facies mea præcedet te, et requiem dabo tibi.

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

Et ait Moyses : Si non tu ipse præcedas, ne educas nos de loco isto.

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

In quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram ?

English

This passage has not yet been translated.

17
Latin

Dixit autem Dominus ad Moysen : Et verbum istud, quod locutus es, faciam : invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine.

English

This passage has not yet been translated.

18
Latin

Qui ait : Ostende mihi gloriam tuam.

English

This passage has not yet been translated.

19
Latin

Respondit : Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te : et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.

English

This passage has not yet been translated.

20
Latin

Rursumque ait : Non poteris videre faciem meam : non enim videbit me homo et vivet.

English

This passage has not yet been translated.

21
Latin

Et iterum : Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram.

English

This passage has not yet been translated.

22
Latin

Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petræ, et protegam dextera mea, donec transeam :

English

This passage has not yet been translated.

23
Latin

tollamque manum meam, et videbis posteriora mea : faciem autem meam videre non poteris.

English

This passage has not yet been translated.