Exodus · 38
Verses
⋯
Individual passages
1. Fecit et altare holocausti de lignis setim, quinque cubitorum ...2. cujus cornua de angulis procedebant, operuitque illum laminis æneis.3. Et in usus ejus paravit ex ære vasa diversa, lebetes, forcipes...4. Craticulamque ejus in modum retis fecit æneam, et subter eam i...5. fusis quatuor annulis per totidem retiaculi summitates, ad imm...6. quos et ipsos fecit de lignis setim, et operuit laminis æneis :7. induxitque in circulos, qui in lateribus altaris eminebant. Ip...8. Fecit et labrum æneum cum basi sua de speculis mulierum, quæ e...9. Fecit et atrium, in cujus australi plaga erant tentoria de bys...10. columnæ æneæ viginti cum basibus suis, capita columnarum, et t...11. Æque ad septentrionalem plagam tentoria columnæ, basesque et c...12. In ea vero plaga, quæ ad occidentem respicit, fuerunt tentoria...13. Porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria :14. e quibus, quindecim cubitos columnarum trium, cum basibus suis...15. et in parte altera (quia inter utraque introitum tabernaculi f...16. Cuncta atrii tentoria byssus retorta texuerat.17. Bases columnarum fuere æneæ, capita autem earum cum cunctis cæ...18. Et in introitu ejus opere plumario fecit tentorium ex hyacinth...19. Columnæ autem in ingressu fuere quatuor cum basibus æneis, cap...20. Paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit æneos.21. Hæc sunt instrumenta tabernaculi testimonii, quæ enumerata sun...22. quæ Beseleel filius Uri filii Hur de tribu Juda, Domino per Mo...23. juncto sibi socio Ooliab filio Achisamech de tribu Dan : qui e...24. Omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii, et quod obla...25. Oblatum est autem ab his qui transierunt ad numerum a viginti ...26. Fuerunt præterea centum talenta argenti e quibus conflatæ sunt...27. Centum bases factæ sunt de talentis centum, singulis talentis ...28. De mille autem septingentis et septuaginta quinque, fecit capi...29. Æris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo millia, et qua...30. ex quibus fusæ sunt bases in introitu tabernaculi testimonii, ...31. et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu ejus, et paxil...Fecit et altare holocausti de lignis setim, quinque cubitorum per quadrum, et trium in altitudine :
This passage has not yet been translated.
cujus cornua de angulis procedebant, operuitque illum laminis æneis.
This passage has not yet been translated.
Et in usus ejus paravit ex ære vasa diversa, lebetes, forcipes, fuscinulas, uncinos, et ignium receptacula.
This passage has not yet been translated.
Craticulamque ejus in modum retis fecit æneam, et subter eam in altaris medio arulam,
This passage has not yet been translated.
fusis quatuor annulis per totidem retiaculi summitates, ad immittendos vectes ad portandum :
This passage has not yet been translated.
quos et ipsos fecit de lignis setim, et operuit laminis æneis :
This passage has not yet been translated.
induxitque in circulos, qui in lateribus altaris eminebant. Ipsum autem altare non erat solidum, sed cavum ex tabulis, et intus vacuum.
This passage has not yet been translated.
Fecit et labrum æneum cum basi sua de speculis mulierum, quæ excubabant in ostio tabernaculi.
This passage has not yet been translated.
Fecit et atrium, in cujus australi plaga erant tentoria de bysso retorta, cubitorum centum,
This passage has not yet been translated.
columnæ æneæ viginti cum basibus suis, capita columnarum, et tota operis cælatura, argentea.
This passage has not yet been translated.
Æque ad septentrionalem plagam tentoria columnæ, basesque et capita columnarum ejusdem mensuræ, et operis ac metalli, erant.
This passage has not yet been translated.
In ea vero plaga, quæ ad occidentem respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, columnæ decem cum basibus suis æneæ, et capita columnarum, et tota operis cælatura, argentea.
This passage has not yet been translated.
Porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria :
This passage has not yet been translated.
e quibus, quindecim cubitos columnarum trium, cum basibus suis, unum tenebat latus :
This passage has not yet been translated.
et in parte altera (quia inter utraque introitum tabernaculi fecit) quindecim æque cubitorum erant tentoria, columnæque tres, et bases totidem.
This passage has not yet been translated.
Cuncta atrii tentoria byssus retorta texuerat.
This passage has not yet been translated.
Bases columnarum fuere æneæ, capita autem earum cum cunctis cælaturis suis argentea : sed et ipsas columnas atrii vestivit argento.
This passage has not yet been translated.
Et in introitu ejus opere plumario fecit tentorium ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta, quod habebat viginti cubitos in longitudine, altitudo vero quinque cubitorum erat juxta mensuram, quam cuncta atrii tentoria habebant.
This passage has not yet been translated.
Columnæ autem in ingressu fuere quatuor cum basibus æneis, capitaque earum et cælaturæ argenteæ.
This passage has not yet been translated.
Paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit æneos.
This passage has not yet been translated.
Hæc sunt instrumenta tabernaculi testimonii, quæ enumerata sunt juxta præceptum Moysi in cæremoniis Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis :
This passage has not yet been translated.
quæ Beseleel filius Uri filii Hur de tribu Juda, Domino per Moysen jubente, compleverat,
This passage has not yet been translated.
juncto sibi socio Ooliab filio Achisamech de tribu Dan : qui et ipse artifex lignorum egregius fuit, et polymitarius atque plumarius ex hyacintho, purpura, vermiculo et bysso.
This passage has not yet been translated.
Omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii, et quod oblatum est in donariis, viginti novem talentorum fuit, et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii.
This passage has not yet been translated.
Oblatum est autem ab his qui transierunt ad numerum a viginti annis et supra, de sexcentis tribus millibus et quingentis quinquaginta armatorum.
This passage has not yet been translated.
Fuerunt præterea centum talenta argenti e quibus conflatæ sunt bases sanctuarii, et introitus, ubi velum pendet.
This passage has not yet been translated.
Centum bases factæ sunt de talentis centum, singulis talentis per bases singulas supputatis.
This passage has not yet been translated.
De mille autem septingentis et septuaginta quinque, fecit capita columnarum, quas et ipsas vestivit argento.
This passage has not yet been translated.
Æris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo millia, et quadringenti supra sicli,
This passage has not yet been translated.
ex quibus fusæ sunt bases in introitu tabernaculi testimonii, et altare æneum cum craticula sua, omniaque vasa quæ ad usum ejus pertinent,
This passage has not yet been translated.
et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu ejus, et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum.
This passage has not yet been translated.