Exodus · 39
Verses
⋯
Individual passages
1. De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes...2. Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coc...3. opere polymitario : inciditque bracteas aureas, et extenuavit ...4. duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum,5. et balteum ex eisdem coloribus, sicut præceperat Dominus Moysi.6. Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro,...7. posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filior...8. Fecit et rationale opere polymito juxta opus superhumeralis, e...9. quadrangulum, duplex, mensuræ palmi.10. Et posuit in eo gemmarum ordines quatuor. In primo versu erat ...11. In secundo, carbunculus, sapphirus, et jaspis.12. In tertio, ligurius, achates, et amethystus.13. In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et...14. Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim trib...15. Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohærentes, de...16. et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posu...17. e quibus penderent duæ catenæ aureæ, quas inseruerunt uncinis,...18. Hæc et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale e...19. stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos jungebat ...20. Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,21. et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyru...22. deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, verm...23. et tintinnabula de auro purissimo, quæ posuerunt inter malogra...24. tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus i...25. Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus :26. et mitras cum coronulis suis ex bysso :27. feminalia quoque linea, byssina :28. cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermicu...29. Fecerunt et laminam sacræ venerationis de auro purissimo, scri...30. et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut præceper...31. Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii...32. Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectile...33. opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentu...34. velum ; arcam, vectes, propitiatorium,35. mensam cum vasis suis et propositionis panibus ;36. candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo ;37. altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus,38. et tentorium in introitu tabernaculi ;39. altare æneum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia ; labrum ...40. tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. ...41. Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron ...42. obtulerunt filii Israël, sicut præceperat Dominus.43. Quæ postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut præcepit Dominus Moysi.
This passage has not yet been translated.
Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta,
This passage has not yet been translated.
opere polymitario : inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine,
This passage has not yet been translated.
duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum,
This passage has not yet been translated.
et balteum ex eisdem coloribus, sicut præceperat Dominus Moysi.
This passage has not yet been translated.
Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israël :
This passage has not yet been translated.
posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israël, sicut præceperat Dominus Moysi.
This passage has not yet been translated.
Fecit et rationale opere polymito juxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta :
This passage has not yet been translated.
quadrangulum, duplex, mensuræ palmi.
This passage has not yet been translated.
Et posuit in eo gemmarum ordines quatuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus.
This passage has not yet been translated.
In secundo, carbunculus, sapphirus, et jaspis.
This passage has not yet been translated.
In tertio, ligurius, achates, et amethystus.
This passage has not yet been translated.
In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos.
This passage has not yet been translated.
Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israël, singuli per nomina singulorum.
This passage has not yet been translated.
Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohærentes, de auro purissimo :
This passage has not yet been translated.
et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis,
This passage has not yet been translated.
e quibus penderent duæ catenæ aureæ, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant.
This passage has not yet been translated.
Hæc et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur,
This passage has not yet been translated.
stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut præcepit Dominus Moysi.
This passage has not yet been translated.
Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,
This passage has not yet been translated.
et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem :
This passage has not yet been translated.
deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta :
This passage has not yet been translated.
et tintinnabula de auro purissimo, quæ posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunicæ per gyrum :
This passage has not yet been translated.
tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut præceperat Dominus Moysi.
This passage has not yet been translated.
Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus :
This passage has not yet been translated.
et mitras cum coronulis suis ex bysso :
This passage has not yet been translated.
feminalia quoque linea, byssina :
This passage has not yet been translated.
cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut præceperat Dominus Moysi.
This passage has not yet been translated.
Fecerunt et laminam sacræ venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini :
This passage has not yet been translated.
et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut præceperat Dominus Moysi.
This passage has not yet been translated.
Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii : feceruntque filii Israël cuncta quæ præceperat Dominus Moysi.
This passage has not yet been translated.
Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases,
This passage has not yet been translated.
opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de janthinis pellibus,
This passage has not yet been translated.
velum ; arcam, vectes, propitiatorium,
This passage has not yet been translated.
mensam cum vasis suis et propositionis panibus ;
This passage has not yet been translated.
candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo ;
This passage has not yet been translated.
altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus,
This passage has not yet been translated.
et tentorium in introitu tabernaculi ;
This passage has not yet been translated.
altare æneum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia ; labrum cum basi sua ; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis ;
This passage has not yet been translated.
tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quæ in ministerium tabernaculi, et in tectum fœderis jussa sunt fieri.
This passage has not yet been translated.
Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus,
This passage has not yet been translated.
obtulerunt filii Israël, sicut præceperat Dominus.
This passage has not yet been translated.
Quæ postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.
This passage has not yet been translated.