Exodus · 40
Verses
⋯
Individual passages
1. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :2. Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii,3. et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum :4. et illata mensa, pones super eam quæ rite præcepta sunt. Cande...5. et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimo...6. et ante illud altare holocausti :7. labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua.8. Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum ejus.9. Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ...10. altare holocausti et omnia vasa ejus,11. labrum cum basi sua : omnia unctionis oleo consecrabis, ut sin...12. Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testim...13. indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum i...14. Fecitque Moyses omnia quæ præceperat Dominus.15. Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum ...16. Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, ...17. et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operim...18. Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et ora...19. Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam vel...20. Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentri...21. ordinatis coram propositionis panibus, sicut præceperat Dominus Moysi.22. Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mens...23. locatis per ordinem lucernis, juxta præceptum Domini.24. Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum,25. et adolevit super eo incensum aromatum, sicut jusserat Dominus Moysi.26. Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii,27. et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo h...28. Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare,...29. Laveruntque Moyses et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes,30. cum ingrederentur tectum fœderis, et accederent ad altare, sic...31. Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in in...32. operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implev...33. Nec poterat Moyses ingredi tectum fœderis, nube operiente omni...34. Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii ...35. si pendebat desuper, manebant in eodem loco.36. Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis i...Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
This passage has not yet been translated.
Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii,
This passage has not yet been translated.
et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum :
This passage has not yet been translated.
et illata mensa, pones super eam quæ rite præcepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis,
This passage has not yet been translated.
et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones,
This passage has not yet been translated.
et ante illud altare holocausti :
This passage has not yet been translated.
labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua.
This passage has not yet been translated.
Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum ejus.
This passage has not yet been translated.
Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur :
This passage has not yet been translated.
altare holocausti et omnia vasa ejus,
This passage has not yet been translated.
labrum cum basi sua : omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum.
This passage has not yet been translated.
Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua
This passage has not yet been translated.
indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat.
This passage has not yet been translated.
Fecitque Moyses omnia quæ præceperat Dominus.
This passage has not yet been translated.
Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum.
This passage has not yet been translated.
Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas,
This passage has not yet been translated.
et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat.
This passage has not yet been translated.
Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper.
This passage has not yet been translated.
Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum ut expleret Domini jussionem.
This passage has not yet been translated.
Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum,
This passage has not yet been translated.
ordinatis coram propositionis panibus, sicut præceperat Dominus Moysi.
This passage has not yet been translated.
Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mensæ in parte australi,
This passage has not yet been translated.
locatis per ordinem lucernis, juxta præceptum Domini.
This passage has not yet been translated.
Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum,
This passage has not yet been translated.
et adolevit super eo incensum aromatum, sicut jusserat Dominus Moysi.
This passage has not yet been translated.
Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii,
This passage has not yet been translated.
et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat.
This passage has not yet been translated.
Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua.
This passage has not yet been translated.
Laveruntque Moyses et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes,
This passage has not yet been translated.
cum ingrederentur tectum fœderis, et accederent ad altare, sicut præceperat Dominus Moysi.
This passage has not yet been translated.
Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu ejus tentorio.
Postquam omnia perfecta sunt,
This passage has not yet been translated.
operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud.
This passage has not yet been translated.
Nec poterat Moyses ingredi tectum fœderis, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat.
This passage has not yet been translated.
Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israël per turmas suas :
This passage has not yet been translated.
si pendebat desuper, manebant in eodem loco.
This passage has not yet been translated.
Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israël per cunctas mansiones suas.
This passage has not yet been translated.