Exodus · 4
Verses
⋯
Individual passages
1. Respondens Moyses ait : Non credent mihi, neque audient vocem ...2. Dixit ergo ad eum : Quid est quod tenes in manu tua ? Respondi...3. Dixitque Dominus : Projice eam in terram. Projecit, et versa e...4. Dixitque Dominus : Extende manum tuam, et apprehende caudam ej...5. Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum s...6. Dixitque Dominus rursum : Mitte manum tuam in sinum tuum. Quam...7. Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum. Retraxit, et protulit ...8. Si non crediderint, inquit, tibi, neque audierint sermonem sig...9. Quod si nec duobus quidem his signis crediderint, neque audier...10. Ait Moyses : Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudi...11. Dixit Dominus ad eum : Quis fecit os hominis ? aut quis fabric...12. Perge, igitur, et ego ero in ore tuo : doceboque te quid loquaris.13. At ille : Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es.14. Iratus Dominus in Moysen, ait : Aaron frater tuus Levites, sci...15. Loquere ad eum, et pone verba mea in ore ejus : et ego ero in ...16. Ipse loquetur pro te ad populum, et erit os tuum : tu autem er...17. Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa.18. Abiit Moyses, et reversus est ad Jethro socerum suum, dixitque...19. Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian : Vade, et revertere in...20. Tulit ergo Moyses uxorem suam, et filios suos, et imposuit eos...21. Dixitque ei Dominus revertenti in Ægyptum : Vide ut omnia oste...22. Dicesque ad eum : Hæc dicit Dominus : Filius meus primogenitus Israël.23. Dixi tibi : Dimitte filium meum ut serviat mihi ; et noluisti ...24. Cumque esset in itinere, in diversorio occurrit ei Dominus, et...25. Tulit idcirco Sephora acutissimam petram, et circumcidit præpu...26. Et dimisit eum postquam dixerat : Sponsus sanguinum ob circumcisionem.27. Dixit autem Dominus ad Aaron : Vade in occursum Moysi in deser...28. Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum...29. Veneruntque simul, et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israël.30. Locutusque est Aaron omnia verba quæ dixerat Dominus ad Moysen...31. et credidit populus. Audieruntque quod visitasset Dominus fili...Respondens Moyses ait : Non credent mihi, neque audient vocem meam, sed dicent : Non apparuit tibi Dominus.
This passage has not yet been translated.
Dixit ergo ad eum : Quid est quod tenes in manu tua ? Respondit : Virga.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Dominus : Projice eam in terram. Projecit, et versa est in colubrum, ita ut fugeret Moyses.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Dominus : Extende manum tuam, et apprehende caudam ejus. Extendit, et tenuit, versaque est in virgam.
This passage has not yet been translated.
Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum suorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Dominus rursum : Mitte manum tuam in sinum tuum. Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis.
This passage has not yet been translated.
Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum. Retraxit, et protulit iterum, et erat similis carni reliquæ.
This passage has not yet been translated.
Si non crediderint, inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis.
This passage has not yet been translated.
Quod si nec duobus quidem his signis crediderint, neque audierint vocem tuam : sume aquam fluminis, et effunde eam super aridam, et quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem.
This passage has not yet been translated.
Ait Moyses : Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius : et ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris linguæ sum.
This passage has not yet been translated.
Dixit Dominus ad eum : Quis fecit os hominis ? aut quis fabricatus est mutum et surdum, videntem et cæcum ? nonne ego ?
This passage has not yet been translated.
Perge, igitur, et ego ero in ore tuo : doceboque te quid loquaris.
This passage has not yet been translated.
At ille : Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es.
This passage has not yet been translated.
Iratus Dominus in Moysen, ait : Aaron frater tuus Levites, scio quod eloquens sit : ecce ipse egreditur in occursum tuum, vidensque te lætabitur corde.
This passage has not yet been translated.
Loquere ad eum, et pone verba mea in ore ejus : et ego ero in ore tuo, et in ore illius, et ostendam vobis quid agere debeatis.
This passage has not yet been translated.
Ipse loquetur pro te ad populum, et erit os tuum : tu autem eris ei in his quæ ad Deum pertinent.
This passage has not yet been translated.
Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa.
This passage has not yet been translated.
Abiit Moyses, et reversus est ad Jethro socerum suum, dixitque ei : Vadam et revertar ad fratres meos in Ægyptum, ut videam si adhuc vivant. Cui ait Jethro : Vade in pace.
This passage has not yet been translated.
Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian : Vade, et revertere in Ægyptum, mortui sunt enim omnes qui quærebant animam tuam.
This passage has not yet been translated.
Tulit ergo Moyses uxorem suam, et filios suos, et imposuit eos super asinum : reversusque est in Ægyptum, portans virgam Dei in manu sua.
This passage has not yet been translated.
Dixitque ei Dominus revertenti in Ægyptum : Vide ut omnia ostenta quæ posui in manu tua, facias coram Pharaone : ego indurabo cor ejus, et non dimittet populum.
This passage has not yet been translated.
Dicesque ad eum : Hæc dicit Dominus : Filius meus primogenitus Israël.
This passage has not yet been translated.
Dixi tibi : Dimitte filium meum ut serviat mihi ; et noluisti dimittere eum : ecce ego interficiam filium tuum primogenitum.
This passage has not yet been translated.
Cumque esset in itinere, in diversorio occurrit ei Dominus, et volebat occidere eum.
This passage has not yet been translated.
Tulit idcirco Sephora acutissimam petram, et circumcidit præputium filii sui, tetigitque pedes ejus, et ait : Sponsus sanguinum tu mihi es.
This passage has not yet been translated.
Et dimisit eum postquam dixerat : Sponsus sanguinum ob circumcisionem.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem Dominus ad Aaron : Vade in occursum Moysi in desertum. Qui perrexit obviam ei in montem Dei, et osculatus est eum.
This passage has not yet been translated.
Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum, et signa quæ mandaverat.
This passage has not yet been translated.
Veneruntque simul, et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israël.
This passage has not yet been translated.
Locutusque est Aaron omnia verba quæ dixerat Dominus ad Moysen : et fecit signa coram populo,
This passage has not yet been translated.
et credidit populus. Audieruntque quod visitasset Dominus filios Israël, et respexisset afflictionem illorum : et proni adoraverunt.
This passage has not yet been translated.