Exodus · 5
Verses
⋯
Individual passages
1. Post hæc ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni :...2. At ille respondit : Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et...3. Dixeruntque : Deus Hebræorum vocavit nos, ut eamus viam trium ...4. Ait ad eos rex Ægypti : Quare Moyses et Aaron sollicitatis pop...5. Dixitque Pharao : Multus est populus terræ : videtis quod turb...6. Præcepit ergo in die illo præfectis operum et exactoribus popu...7. Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres,...8. Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos...9. Opprimantur operibus, et expleant ea : ut non acquiescant verb...10. Igitur egressi præfecti operum et exactores ad populum, dixeru...11. ite, et colligite sicubi invenire poteritis, nec minuetur quid...12. Dispersusque est populus per omnem terram Ægypti ad colligenda...13. Præfecti quoque operum instabant, dicentes : Complete opus ves...14. Flagellatique sunt qui præerant operibus filiorum Israël, ab e...15. Veneruntque præpositi filiorum Israël, et vociferati sunt ad P...16. paleæ non dantur nobis, et lateres similiter imperantur : en f...17. Qui ait : Vacatis otio, et idcirco dicitis : Eamus, et sacrifi...18. Ite ergo, et operamini : paleæ non dabuntur vobis, et reddetis...19. Videbantque se præpositi filiorum Israël in malo, eo quod dice...20. Occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredie...21. et dixerunt ad eos : Videat Dominus et judicet, quoniam fœtere...22. Reversusque est Moyses ad Dominum, et ait : Domine, cur afflix...23. ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer in nomin...Post hæc ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto.
This passage has not yet been translated.
At ille respondit : Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israël ? nescio Dominum, et Israël non dimittam.
This passage has not yet been translated.
Dixeruntque : Deus Hebræorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro : ne forte accidat nobis pestis aut gladius.
This passage has not yet been translated.
Ait ad eos rex Ægypti : Quare Moyses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ? ite ad onera vestra.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Pharao : Multus est populus terræ : videtis quod turba succreverit : quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus ?
This passage has not yet been translated.
Præcepit ergo in die illo præfectis operum et exactoribus populi, dicens :
This passage has not yet been translated.
Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius : sed ipsi vadant, et colligant stipulas.
This passage has not yet been translated.
Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam : vacant enim, et idcirco vociferantur, dicentes : Eamus, et sacrificemus Deo nostro.
This passage has not yet been translated.
Opprimantur operibus, et expleant ea : ut non acquiescant verbis mendacibus.
This passage has not yet been translated.
Igitur egressi præfecti operum et exactores ad populum, dixerunt : Sic dicit Pharao : Non do vobis paleas :
This passage has not yet been translated.
ite, et colligite sicubi invenire poteritis, nec minuetur quidquam de opere vestro.
This passage has not yet been translated.
Dispersusque est populus per omnem terram Ægypti ad colligendas paleas.
This passage has not yet been translated.
Præfecti quoque operum instabant, dicentes : Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleæ.
This passage has not yet been translated.
Flagellatique sunt qui præerant operibus filiorum Israël, ab exactoribus Pharaonis, dicentibus : Quare non impletis mensuram laterum sicut prius, nec heri, nec hodie ?
This passage has not yet been translated.
Veneruntque præpositi filiorum Israël, et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes : Cur ita agis contra servos tuos ?
This passage has not yet been translated.
paleæ non dantur nobis, et lateres similiter imperantur : en famuli tui flagellis cædimur, et injuste agitur contra populum tuum.
This passage has not yet been translated.
Qui ait : Vacatis otio, et idcirco dicitis : Eamus, et sacrificemus Domino.
This passage has not yet been translated.
Ite ergo, et operamini : paleæ non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum.
This passage has not yet been translated.
Videbantque se præpositi filiorum Israël in malo, eo quod diceretur eis : Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies.
This passage has not yet been translated.
Occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientibus a Pharaone :
This passage has not yet been translated.
et dixerunt ad eos : Videat Dominus et judicet, quoniam fœtere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, et præbuistis ei gladium, ut occideret nos.
This passage has not yet been translated.
Reversusque est Moyses ad Dominum, et ait : Domine, cur afflixisti populum istum ? quare misisti me ?
This passage has not yet been translated.
ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum : et non liberasti eos.
This passage has not yet been translated.