Exodus · 6
Verses
⋯
Individual passages
1. Dixitque Dominus ad Moysen : Nunc videbis quæ facturus sim Pha...2. Locutusque est Dominus ad Moysen dicens : Ego Dominus3. qui apparui Abraham, Isaac et Jacob in Deo omnipotente : et no...4. Pepigique fœdus cum eis, ut darem eis terram Chanaan, terram p...5. Ego audivi gemitum filiorum Israël, quo Ægyptii oppresserunt e...6. Ideo dic filiis Israël : Ego Dominus qui educam vos de ergastu...7. Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus : et scieti...8. et induxerim in terram, super quam levavi manum meam ut darem ...9. Narravit ergo Moyses omnia filiis Israël : qui non acquieverun...10. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :11. Ingredere, et loquere ad Pharaonem regem Ægypti, ut dimittat f...12. Respondit Moyses coram Domino : Ecce filii Israël non audiunt ...13. Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, et dedit mandatum a...14. Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben pri...15. hæ cognationes Ruben. Filii Simeon : Jamuel, et Jamin, et Ahod...16. Et hæc nomina filiorum Levi per cognationes suas : Gerson, et ...17. Filii Gerson : Lobni et Semei, per cognationes suas.18. Filii Caath : Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel ; anni quoq...19. Filii Merari : Moholi et Musi : hæ cognationes Levi per familias suas.20. Accepit autem Amram uxorem Jochabed patruelem suam : quæ peper...21. Filii quoque Isaar : Core, et Nepheg, et Zechri.22. Filii quoque Oziel : Misaël, et Elisaphan, et Sethri.23. Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem ...24. Filii quoque Core : Aser, et Elcana, et Abiasaph : hæ sunt cog...25. At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutie...26. Iste est Aaron et Moyses, quibus præcepit Dominus ut educerent...27. Hi sunt, qui loquuntur ad Pharaonem regem Ægypti, ut educant f...28. in die qua locutus est Dominus ad Moysen, in terra Ægypti.29. Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : Ego Dominus : loque...30. Et ait Moyses coram Domino : En incircumcisus labiis sum, quom...Dixitque Dominus ad Moysen : Nunc videbis quæ facturus sim Pharaoni : per manum enim fortem dimittet eos, et in manu robusta ejiciet illos de terra sua.
This passage has not yet been translated.
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens : Ego Dominus
This passage has not yet been translated.
qui apparui Abraham, Isaac et Jacob in Deo omnipotente : et nomen meum Adonai non indicavi eis.
This passage has not yet been translated.
Pepigique fœdus cum eis, ut darem eis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenæ.
This passage has not yet been translated.
Ego audivi gemitum filiorum Israël, quo Ægyptii oppresserunt eos : et recordatus sum pacti mei.
This passage has not yet been translated.
Ideo dic filiis Israël : Ego Dominus qui educam vos de ergastulo Ægyptiorum, et eruam de servitute, ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis.
This passage has not yet been translated.
Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus : et scietis quod ego sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Ægyptiorum,
This passage has not yet been translated.
et induxerim in terram, super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham, Isaac et Jacob : daboque illam vobis possidendam. Ego Dominus.
This passage has not yet been translated.
Narravit ergo Moyses omnia filiis Israël : qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus, et opus durissimum.
This passage has not yet been translated.
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
This passage has not yet been translated.
Ingredere, et loquere ad Pharaonem regem Ægypti, ut dimittat filios Israël de terra sua.
This passage has not yet been translated.
Respondit Moyses coram Domino : Ecce filii Israël non audiunt me : et quomodo audiet Pharao, præsertim cum incircumcisus sim labiis ?
This passage has not yet been translated.
Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, et dedit mandatum ad filios Israël, et ad Pharaonem regem Ægypti ut educerent filios Israël de terra Ægypti.
This passage has not yet been translated.
Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israëlis : Henoch et Phallu, Hesron et Charmi :
This passage has not yet been translated.
hæ cognationes Ruben. Filii Simeon : Jamuel, et Jamin, et Ahod, et Jachin, et Soar, et Saul filius Chananitidis : hæ progenies Simeon.
This passage has not yet been translated.
Et hæc nomina filiorum Levi per cognationes suas : Gerson, et Caath, et Merari. Anni autem vitæ Levi fuerunt centum triginta septem.
This passage has not yet been translated.
Filii Gerson : Lobni et Semei, per cognationes suas.
This passage has not yet been translated.
Filii Caath : Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel ; anni quoque vitæ Caath, centum triginta tres.
This passage has not yet been translated.
Filii Merari : Moholi et Musi : hæ cognationes Levi per familias suas.
This passage has not yet been translated.
Accepit autem Amram uxorem Jochabed patruelem suam : quæ peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vitæ Amram, centum triginta septem.
This passage has not yet been translated.
Filii quoque Isaar : Core, et Nepheg, et Zechri.
This passage has not yet been translated.
Filii quoque Oziel : Misaël, et Elisaphan, et Sethri.
This passage has not yet been translated.
Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Nahason, quæ peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
This passage has not yet been translated.
Filii quoque Core : Aser, et Elcana, et Abiasaph : hæ sunt cognationes Coritarum.
This passage has not yet been translated.
At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel : quæ peperit ei Phinees. Hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas.
This passage has not yet been translated.
Iste est Aaron et Moyses, quibus præcepit Dominus ut educerent filios Israël de terra Ægypti per turmas suas.
This passage has not yet been translated.
Hi sunt, qui loquuntur ad Pharaonem regem Ægypti, ut educant filios Israël de Ægypto : iste est Moyses et Aaron,
This passage has not yet been translated.
in die qua locutus est Dominus ad Moysen, in terra Ægypti.
This passage has not yet been translated.
Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : Ego Dominus : loquere ad Pharaonem regem Ægypti, omnia quæ ego loquor tibi.
This passage has not yet been translated.
Et ait Moyses coram Domino : En incircumcisus labiis sum, quomodo audiet me Pharao ?
This passage has not yet been translated.