Exodus · 7
Verses
⋯
Individual passages
1. Dixitque Dominus ad Moysen : Ecce constitui te Deum Pharaonis ...2. Tu loqueris ei omnia quæ mando tibi : et ille loquetur ad Phar...3. Sed ego indurabo cor ejus, et multiplicabo signa et ostenta me...4. et non audiet vos : immittamque manum meam super Ægyptum, et e...5. Et scient Ægyptii quia ego sum Dominus qui extenderim manum me...6. Fecit itaque Moyses et Aaron sicut præceperat Dominus : ita egerunt.7. Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium,...8. Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron :9. Cum dixerit vobis Pharao, Ostendite signa : dices ad Aaron : T...10. Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut p...11. Vocavit autem Pharao sapientes et maleficos : et fecerunt etia...12. Projeceruntque singuli virgas suas, quæ versæ sunt in dracones...13. Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut præc...14. Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingravatum est cor Pharaonis :...15. Vade ad eum mane, ecce egredietur ad aquas : et stabis in occu...16. Dicesque ad eum : Dominus Deus Hebræorum misit me ad te, dicen...17. Hæc igitur dicit Dominus : In hoc scies quod sim Dominus : ecc...18. Pisces quoque, qui sunt in fluvio, morientur, et computrescent...19. Dixit quoque Dominus ad Moysen : Dic ad Aaron : Tolle virgam t...20. Feceruntque Moyses et Aaron sicut præceperat Dominus : et elev...21. Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt : computruitque f...22. Feceruntque similiter malefici Ægyptiorum incantationibus suis...23. Avertitque se, et ingressus est domum suam, nec apposuit cor e...24. Foderunt autem omnes Ægyptii per circuitum fluminis aquam ut b...25. Impletique sunt septem dies, postquam percussit Dominus fluvium.Dixitque Dominus ad Moysen : Ecce constitui te Deum Pharaonis : et Aaron frater tuus erit propheta tuus.
This passage has not yet been translated.
Tu loqueris ei omnia quæ mando tibi : et ille loquetur ad Pharaonem, ut dimittat filios Israël de terra sua.
This passage has not yet been translated.
Sed ego indurabo cor ejus, et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Ægypti,
This passage has not yet been translated.
et non audiet vos : immittamque manum meam super Ægyptum, et educam exercitum et populum meum filios Israël de terra Ægypti per judicia maxima.
This passage has not yet been translated.
Et scient Ægyptii quia ego sum Dominus qui extenderim manum meam super Ægyptum, et eduxerim filios Israël de medio eorum.
This passage has not yet been translated.
Fecit itaque Moyses et Aaron sicut præceperat Dominus : ita egerunt.
This passage has not yet been translated.
Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad Pharaonem.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron :
This passage has not yet been translated.
Cum dixerit vobis Pharao, Ostendite signa : dices ad Aaron : Tolle virgam tuam, et projice eam coram Pharaone, ac vertetur in colubrum.
This passage has not yet been translated.
Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut præceperat Dominus : tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis ejus, quæ versa est in colubrum.
This passage has not yet been translated.
Vocavit autem Pharao sapientes et maleficos : et fecerunt etiam ipsi per incantationes ægyptiacas et arcana quædam similiter.
This passage has not yet been translated.
Projeceruntque singuli virgas suas, quæ versæ sunt in dracones : sed devoravit virga Aaron virgas eorum.
This passage has not yet been translated.
Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut præceperat Dominus.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingravatum est cor Pharaonis : non vult dimittere populum.
This passage has not yet been translated.
Vade ad eum mane, ecce egredietur ad aquas : et stabis in occursum ejus super ripam fluminis : et virgam quæ conversa est in draconem, tolles in manu tua.
This passage has not yet been translated.
Dicesque ad eum : Dominus Deus Hebræorum misit me ad te, dicens : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto : et usque ad præsens audire noluisti.
This passage has not yet been translated.
Hæc igitur dicit Dominus : In hoc scies quod sim Dominus : ecce percutiam virga, quæ in manu mea est, aquam fluminis, et vertetur in sanguinem.
This passage has not yet been translated.
Pisces quoque, qui sunt in fluvio, morientur, et computrescent aquæ, et affligentur Ægyptii bibentes aquam fluminis.
This passage has not yet been translated.
Dixit quoque Dominus ad Moysen : Dic ad Aaron : Tolle virgam tuam, et extende manum tuam super aquas Ægypti, et super fluvios eorum, et rivos ac paludes, et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem : et sit cruor in omni terra Ægypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis.
This passage has not yet been translated.
Feceruntque Moyses et Aaron sicut præceperat Dominus : et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharaone et servis ejus : quæ versa est in sanguinem.
This passage has not yet been translated.
Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt : computruitque fluvius, et non poterant Ægyptii bibere aquam fluminis, et fuit sanguis in tota terra Ægypti.
This passage has not yet been translated.
Feceruntque similiter malefici Ægyptiorum incantationibus suis : et induratum est cor Pharaonis, nec audivit eos, sicut præceperat Dominus.
This passage has not yet been translated.
Avertitque se, et ingressus est domum suam, nec apposuit cor etiam hac vice.
This passage has not yet been translated.
Foderunt autem omnes Ægyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent : non enim poterant bibere de aqua fluminis.
This passage has not yet been translated.
Impletique sunt septem dies, postquam percussit Dominus fluvium.
This passage has not yet been translated.