Exodus · 3
Verses
⋯
Individual passages
1. Moyses autem pascebat oves Jethro soceri sui sacerdotis Madian...2. Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi : et vide...3. Dixit ergo Moyses : Vadam, et videbo visionem hanc magnam, qua...4. Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum d...5. At ille : Ne appropies, inquit, huc : solve calceamentum de pe...6. Et ait : Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et ...7. Cui ait Dominus : Vidi afflictionem populi mei in Ægypto, et c...8. et sciens dolorem ejus, descendi ut liberem eum de manibus Ægy...9. Clamor ergo filiorum Israël venit ad me : vidique afflictionem...10. Sed veni, et mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum, f...11. Dixitque Moyses ad Deum : Quis sum ego ut vadam ad Pharaonem, ...12. Qui dixit ei : Ego ero tecum : et hoc habebis signum, quod mis...13. Ait Moyses ad Deum : Ecce ego vadam ad filios Israël, et dicam...14. Dixit Deus ad Moysen : Ego sum qui sum. Ait : Sic dices filiis...15. Dixitque iterum Deus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Dom...16. Vade, et congrega seniores Israël, et dices ad eos : Dominus D...17. Et dixi ut educam vos de afflictione Ægypti in terram Chananæi...18. Et audient vocem tuam : ingredierisque tu, et seniores Israël,...19. Sed ego scio quod non dimittet vos rex Ægypti ut eatis nisi pe...20. Extendam enim manum meam, et percutiam Ægyptum in cunctis mira...21. Daboque gratiam populo huic coram Ægyptiis : et cum egrediemin...22. sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita sua, vasa arg...Moyses autem pascebat oves Jethro soceri sui sacerdotis Madian : cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb.
This passage has not yet been translated.
Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi : et videbat quod rubus arderet, et non combureretur.
This passage has not yet been translated.
Dixit ergo Moyses : Vadam, et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus.
This passage has not yet been translated.
Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait : Moyses, Moyses. Qui respondit : Adsum.
This passage has not yet been translated.
At ille : Ne appropies, inquit, huc : solve calceamentum de pedibus tuis : locus enim, in quo stas, terra sancta est.
This passage has not yet been translated.
Et ait : Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Abscondit Moyses faciem suam : non enim audebat aspicere contra Deum.
This passage has not yet been translated.
Cui ait Dominus : Vidi afflictionem populi mei in Ægypto, et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui præsunt operibus :
This passage has not yet been translated.
et sciens dolorem ejus, descendi ut liberem eum de manibus Ægyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram quæ fluit lacte et melle, ad loca Chananæi et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi.
This passage has not yet been translated.
Clamor ergo filiorum Israël venit ad me : vidique afflictionem eorum, qua ab Ægyptiis opprimuntur.
This passage has not yet been translated.
Sed veni, et mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum, filios Israël, de Ægypto.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Moyses ad Deum : Quis sum ego ut vadam ad Pharaonem, et educam filios Israël de Ægypto ?
This passage has not yet been translated.
Qui dixit ei : Ego ero tecum : et hoc habebis signum, quod miserim te : cum eduxeris populum meum de Ægypto, immolabis Deo super montem istum.
This passage has not yet been translated.
Ait Moyses ad Deum : Ecce ego vadam ad filios Israël, et dicam eis : Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi : Quod est nomen ejus ? quid dicam eis ?
This passage has not yet been translated.
Dixit Deus ad Moysen : Ego sum qui sum. Ait : Sic dices filiis Israël : Qui est, misit me ad vos.
This passage has not yet been translated.
Dixitque iterum Deus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, misit me ad vos : hoc nomen mihi est in æternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem.
This passage has not yet been translated.
Vade, et congrega seniores Israël, et dices ad eos : Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, dicens : Visitans visitavi vos : et vidi omnia quæ acciderunt vobis in Ægypto.
This passage has not yet been translated.
Et dixi ut educam vos de afflictione Ægypti in terram Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi, ad terram fluentem lacte et melle.
This passage has not yet been translated.
Et audient vocem tuam : ingredierisque tu, et seniores Israël, ad regem Ægypti, et dices ad eum : Dominus Deus Hebræorum vocavit nos : ibimus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro.
This passage has not yet been translated.
Sed ego scio quod non dimittet vos rex Ægypti ut eatis nisi per manum validam.
This passage has not yet been translated.
Extendam enim manum meam, et percutiam Ægyptum in cunctis mirabilibus meis, quæ facturus sum in medio eorum : post hæc dimittet vos.
This passage has not yet been translated.
Daboque gratiam populo huic coram Ægyptiis : et cum egrediemini, non exibitis vacui :
This passage has not yet been translated.
sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita sua, vasa argentea et aurea, ac vestes : ponetisque eas super filios et filias vestras, et spoliabitis Ægyptum.
This passage has not yet been translated.