Ezekiel · 28
Verses
⋯
Individual passages
1. Et factus est sermo Domini ad me, dicens :2. Fili hominis, dic principi Tyri : Hæc dicit Dominus Deus : Eo ...3. ecce sapientior es tu Daniele : omne secretum non est abscondi...4. in sapientia et prudentia tua fecisti tibi fortitudinem, et ac...5. in multitudine sapientiæ tuæ, et in negotiatione tua multiplic...6. propterea hæc dicit Dominus Deus : Eo quod elevatum est cor tu...7. idcirco ecce ego adducam super te alienos, robustissimos genti...8. Interficient, et detrahent te : et morieris in interitu occiso...9. Numquid dicens loqueris : Deus ego sum, coram interficientibus...10. Morte incircumcisorum morieris in manu alienorum, quia ego loc...11. Et factus est sermo Domini ad me, dicens : Fili hominis, leva ...12. et dices ei : Hæc dicit Dominus Deus : Tu signaculum similitud...13. In deliciis paradisi Dei fuisti : omnis lapis pretiosus operim...14. Tu cherub extentus, et protegens, et posui te in monte sancto ...15. perfectus in viis tuis a die conditionis tuæ, donec inventa es...16. In multitudine negotiationis tuæ repleta sunt interiora tua in...17. Et elevatum est cor tuum in decore tuo ; perdidisti sapientiam...18. In multitudine iniquitatum tuarum, et iniquitate negotiationis...19. Omnes qui viderint te in gentibus, obstupescent super te : nih...20. Et factus est sermo Domini ad me, dicens :21. Fili hominis, pone faciem tuam contra Sidonem, et prophetabis de ea :22. et dices : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, Sidon, et ...23. Et immittam ei pestilentiam, et sanguinem in plateis ejus : et...24. Et non erit ultra domui Israël offendiculum amaritudinis, et s...25. Hæc dicit Dominus Deus : Quando congregavero domum Israël de p...26. et habitabunt in ea securi, et ædificabunt domos, et plantabun...Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
This passage has not yet been translated.
Fili hominis, dic principi Tyri : Hæc dicit Dominus Deus : Eo quod elevatum est cor tuum, et dixisti : Deus ego sum, et in cathedra Dei sedi in corde maris, cum sis homo, et non deus : et dedisti cor tuum quasi cor Dei :
This passage has not yet been translated.
ecce sapientior es tu Daniele : omne secretum non est absconditum a te :
This passage has not yet been translated.
in sapientia et prudentia tua fecisti tibi fortitudinem, et acquisisti aurum et argentum in thesauris tuis :
This passage has not yet been translated.
in multitudine sapientiæ tuæ, et in negotiatione tua multiplicasti tibi fortitudinem, et elevatum est cor tuum in robore tuo :
This passage has not yet been translated.
propterea hæc dicit Dominus Deus : Eo quod elevatum est cor tuum quasi cor dei,
This passage has not yet been translated.
idcirco ecce ego adducam super te alienos, robustissimos gentium : et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiæ tuæ, et polluent decorem tuum.
This passage has not yet been translated.
Interficient, et detrahent te : et morieris in interitu occisorum in corde maris.
This passage has not yet been translated.
Numquid dicens loqueris : Deus ego sum, coram interficientibus te, cum sis homo, et non deus, in manu occidentium te ?
This passage has not yet been translated.
Morte incircumcisorum morieris in manu alienorum, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
This passage has not yet been translated.
Et factus est sermo Domini ad me, dicens : Fili hominis, leva planctum super regem Tyri,
This passage has not yet been translated.
et dices ei : Hæc dicit Dominus Deus : Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore.
This passage has not yet been translated.
In deliciis paradisi Dei fuisti : omnis lapis pretiosus operimentum tuum, sardius, topazius, et jaspis, chrysolithus, et onyx, et beryllus, sapphirus, et carbunculus, et smaragdus : aurum, opus decoris tui : et foramina tua, in die qua conditus es, præparata sunt.
This passage has not yet been translated.
Tu cherub extentus, et protegens, et posui te in monte sancto Dei : in medio lapidum ignitorum ambulasti,
This passage has not yet been translated.
perfectus in viis tuis a die conditionis tuæ, donec inventa est iniquitas in te.
This passage has not yet been translated.
In multitudine negotiationis tuæ repleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti : et ejeci te de monte Dei, et perdidi te, o cherub protegens, de medio lapidum ignitorum.
This passage has not yet been translated.
Et elevatum est cor tuum in decore tuo ; perdidisti sapientiam tuam in decore tuo : in terram projeci te ; ante faciem regum dedi te ut cernerent te.
This passage has not yet been translated.
In multitudine iniquitatum tuarum, et iniquitate negotiationis tuæ, polluisti sanctificationem tuam : producam ergo ignem de medio tui, qui comedat te, et dabo te in cinerem super terram, in conspectu omnium videntium te.
This passage has not yet been translated.
Omnes qui viderint te in gentibus, obstupescent super te : nihili factus es, et non eris in perpetuum.
This passage has not yet been translated.
Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
This passage has not yet been translated.
Fili hominis, pone faciem tuam contra Sidonem, et prophetabis de ea :
This passage has not yet been translated.
et dices : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, Sidon, et glorificabor in medio tui : et scient quia ego Dominus, cum fecero in ea judicia, et sanctificatus fuero in ea.
This passage has not yet been translated.
Et immittam ei pestilentiam, et sanguinem in plateis ejus : et corruent interfecti in medio ejus gladio per circuitum, et scient quia ego Dominus.
This passage has not yet been translated.
Et non erit ultra domui Israël offendiculum amaritudinis, et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum qui adversantur eis : et scient quia ego Dominus Deus.
This passage has not yet been translated.
Hæc dicit Dominus Deus : Quando congregavero domum Israël de populis in quibus dispersi sunt, sanctificabor in eis coram gentibus : et habitabunt in terra sua, quam dedi servo meo Jacob :
This passage has not yet been translated.
et habitabunt in ea securi, et ædificabunt domos, et plantabunt vineas, et habitabunt confidenter, cum fecero judicia in omnibus qui adversantur eis per circuitum : et scient quia ego Dominus Deus eorum.
This passage has not yet been translated.