Genesis · 34
Verses
⋯
Individual passages
1. Egressa est autem Dina filia Liæ ut videret mulieres regionis illius.2. Quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevæi, princeps terræ il...3. Et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque delinivit bl...4. Et pergens ad Hemor patrem suum : Accipe, inquit, mihi puellam...5. Quod cum audisset Jacob absentibus filiis, et in pastu pecorum...6. Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Jacob,7. ecce filii ejus veniebant de agro : auditoque quod acciderat, ...8. Locutus est itaque Hemor ad eos : Sichem filii mei adhæsit ani...9. et jungamus vicissim connubia : filias vestras tradite nobis, ...10. et habitate nobiscum : terra in potestate vestra est : exercet...11. Sed et Sichem ad patrem et ad fratres ejus ait : Inveniam grat...12. augete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod pe...13. Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, sævient...14. Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram hom...15. Sed in hoc valebimus fœderari, si volueritis esse similes nost...16. tunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras ac nostras : e...17. Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram, et recedemus.18. Placuit oblatio eorum Hemor, et Sichem filio ejus,19. nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret : ...20. Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum :21. Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum : negotie...22. Unum est quo differtur tantum bonum : si circumcidamus masculo...23. Et substantia eorum, et pecora, et cuncta quæ possident, nostr...24. Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus.25. Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est : a...26. Hemor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Si...27. Quibus egressis, irruerunt super occisos ceteri filii Jacob : ...28. Oves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes quæ in ...29. parvulos quoque eorum et uxores duxerunt captivas.30. Quibus patratis audacter, Jacob dixit ad Simeon et Levi : Turb...31. Responderunt : Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra ?Egressa est autem Dina filia Liæ ut videret mulieres regionis illius.
This passage has not yet been translated.
Quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevæi, princeps terræ illius, adamavit eam : et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem.
This passage has not yet been translated.
Et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque delinivit blanditiis.
This passage has not yet been translated.
Et pergens ad Hemor patrem suum : Accipe, inquit, mihi puellam hanc conjugem.
This passage has not yet been translated.
Quod cum audisset Jacob absentibus filiis, et in pastu pecorum occupatis, siluit donec redirent.
This passage has not yet been translated.
Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Jacob,
This passage has not yet been translated.
ecce filii ejus veniebant de agro : auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod fœdam rem operatus esset in Israël et, violata filia Jacob, rem illicitam perpetrasset.
This passage has not yet been translated.
Locutus est itaque Hemor ad eos : Sichem filii mei adhæsit anima filiæ vestræ : date eam illi uxorem :
This passage has not yet been translated.
et jungamus vicissim connubia : filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite,
This passage has not yet been translated.
et habitate nobiscum : terra in potestate vestra est : exercete, negotiamini, et possidete eam.
This passage has not yet been translated.
Sed et Sichem ad patrem et ad fratres ejus ait : Inveniam gratiam coram vobis : et quæcumque statueritis, dabo :
This passage has not yet been translated.
augete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis : tantum date mihi puellam hanc uxorem.
This passage has not yet been translated.
Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, sævientes ob stuprum sororis :
This passage has not yet been translated.
Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso : quod illicitum et nefarium est apud nos.
This passage has not yet been translated.
Sed in hoc valebimus fœderari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus ;
This passage has not yet been translated.
tunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras ac nostras : et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus.
This passage has not yet been translated.
Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram, et recedemus.
This passage has not yet been translated.
Placuit oblatio eorum Hemor, et Sichem filio ejus,
This passage has not yet been translated.
nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret : amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui.
This passage has not yet been translated.
Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum :
This passage has not yet been translated.
Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum : negotientur in terra, et exerceant eam, quæ spatiosa et lata cultoribus indiget : filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus.
This passage has not yet been translated.
Unum est quo differtur tantum bonum : si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes.
This passage has not yet been translated.
Et substantia eorum, et pecora, et cuncta quæ possident, nostra erunt : tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum.
This passage has not yet been translated.
Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus.
This passage has not yet been translated.
Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est : arreptis duo filii Jacob, Simeon et Levi fratres Dinæ, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter : interfectisque omnibus masculis,
This passage has not yet been translated.
Hemor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam.
This passage has not yet been translated.
Quibus egressis, irruerunt super occisos ceteri filii Jacob : et depopulati sunt urbem in ultionem stupri.
This passage has not yet been translated.
Oves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes quæ in domibus et in agris erant,
This passage has not yet been translated.
parvulos quoque eorum et uxores duxerunt captivas.
This passage has not yet been translated.
Quibus patratis audacter, Jacob dixit ad Simeon et Levi : Turbastis me, et odiosum fecistis me Chananæis, et Pherezæis habitatoribus terræ hujus : nos pauci sumus ; illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea.
This passage has not yet been translated.
Responderunt : Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra ?
This passage has not yet been translated.