Genesis · 35
Verses
⋯
Individual passages
1. Interea locutus est Deus ad Jacob : Surge, et ascende Bethel, ...2. Jacob vero convocata omni domo sua, ait : Abjicite deos alieno...3. Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo :...4. Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures ...5. Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum...6. Venit igitur Jacob Luzam, quæ est in terra Chanaan, cognomento...7. Ædificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci illius, Dom...8. Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccæ, et sepulta est...9. Apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Meso...10. dicens : Non vocaberis ultra Jacob, sed Israël erit nomen tuum...11. dixitque ei : Ego Deus omnipotens : cresce, et multiplicare : ...12. terramque quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et semini tuo post te.13. Et recessit ab eo.14. Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat e...15. vocansque nomen loci illius Bethel.16. Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram quæ ducit E...17. ob difficultatem partus periclitari cœpit. Dixitque ei obstetr...18. Egrediente autem anima præ dolore, et imminente jam morte, voc...19. Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quæ ducit Ephrat...20. Erexitque Jacob titulum super sepulchrum ejus : hic est titulu...21. Egressus inde, fixit tabernaculum trans Turrem gregis.22. Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum...23. Filii Liæ : primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, ...24. Filii Rachel : Joseph et Benjamin.25. Filii Balæ ancillæ Rachelis : Dan et Nephthali.26. Filii Zelphæ ancillæ Liæ : Gad et Aser : hi sunt filii Jacob, ...27. Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee, h...28. Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum.29. Consumptusque ætate mortuus est : et appositus est populo suo ...Interea locutus est Deus ad Jacob : Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum.
This passage has not yet been translated.
Jacob vero convocata omni domo sua, ait : Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra.
This passage has not yet been translated.
Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo : qui exaudivit me in die tribulationis meæ, et socius fuit itineris mei.
This passage has not yet been translated.
Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quæ erant in auribus eorum : at ille infodit ea subter terebinthum, quæ est post urbem Sichem.
This passage has not yet been translated.
Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes.
This passage has not yet been translated.
Venit igitur Jacob Luzam, quæ est in terra Chanaan, cognomento Bethel : ipse et omnis populus cum eo.
This passage has not yet been translated.
Ædificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci illius, Domus Dei : ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum.
This passage has not yet been translated.
Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccæ, et sepulta est ad radices Bethel subter quercum : vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus.
This passage has not yet been translated.
Apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ, benedixitque ei
This passage has not yet been translated.
dicens : Non vocaberis ultra Jacob, sed Israël erit nomen tuum. Et appellavit eum Israël,
This passage has not yet been translated.
dixitque ei : Ego Deus omnipotens : cresce, et multiplicare : gentes et populi nationum ex te erunt, reges de lumbis tuis egredientur,
This passage has not yet been translated.
terramque quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et semini tuo post te.
This passage has not yet been translated.
Et recessit ab eo.
This passage has not yet been translated.
Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus : libans super eum libamina, et effundens oleum :
This passage has not yet been translated.
vocansque nomen loci illius Bethel.
This passage has not yet been translated.
Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram quæ ducit Ephratam : in qua cum parturiret Rachel,
This passage has not yet been translated.
ob difficultatem partus periclitari cœpit. Dixitque ei obstetrix : Noli timere, quia et hunc habebis filium.
This passage has not yet been translated.
Egrediente autem anima præ dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benomi, id est, Filius doloris mei : pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextræ.
This passage has not yet been translated.
Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quæ ducit Ephratam, hæc est Bethlehem.
This passage has not yet been translated.
Erexitque Jacob titulum super sepulchrum ejus : hic est titulus monumenti Rachel, usque in præsentem diem.
This passage has not yet been translated.
Egressus inde, fixit tabernaculum trans Turrem gregis.
This passage has not yet been translated.
Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui : quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim.
This passage has not yet been translated.
Filii Liæ : primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon.
This passage has not yet been translated.
Filii Rachel : Joseph et Benjamin.
This passage has not yet been translated.
Filii Balæ ancillæ Rachelis : Dan et Nephthali.
This passage has not yet been translated.
Filii Zelphæ ancillæ Liæ : Gad et Aser : hi sunt filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriæ.
This passage has not yet been translated.
Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee, hæc est Hebron, in qua peregrinatus est Abraham et Isaac.
This passage has not yet been translated.
Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum.
This passage has not yet been translated.
Consumptusque ætate mortuus est : et appositus est populo suo senex et plenus dierum : et sepelierunt eum Esau et Jacob filii sui.
This passage has not yet been translated.