Genesis · 48
Verses
⋯
Individual passages
1. His ita transactis, nuntiatum est Joseph quod ægrotaret pater ...2. Dictumque est seni : Ecce filius tuus Joseph venit ad te. Qui ...3. Et ingresso ad se ait : Deus omnipotens apparuit mihi in Luza,...4. et ait : Ego te augebo et multiplicabo, et faciam te in turbas...5. Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Ægypti antequa...6. Reliquos autem quos genueris post eos, tui erunt, et nomine fr...7. Mihi enim, quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel i...8. Videns autem filios ejus dixit ad eum : Qui sunt isti ?9. Respondit : Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco...10. Oculi enim Israël caligabant præ nimia senectute, et clare vid...11. dixit ad filium suum : Non sum fraudatus aspectu tuo : insuper...12. Cumque tulisset eos Joseph de gremio patris, adoravit pronus i...13. Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est, ad sinistram Israë...14. Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minor...15. Benedixitque Jacob filiis Joseph, et ait : Deus, in cujus cons...16. angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis...17. Videns autem Joseph quod posuisset pater suus dexteram manum s...18. Dixitque ad patrem : Non ita convenit, pater : quia hic est pr...19. Qui renuens, ait : Scio, fili mi, scio : et iste quidem erit i...20. Benedixitque eis in tempore illo, dicens : In te benedicetur I...21. Et ait ad Joseph filium suum : En ego morior, et erit Deus vob...22. Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amor...His ita transactis, nuntiatum est Joseph quod ægrotaret pater suus : qui, assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim, ire perrexit.
This passage has not yet been translated.
Dictumque est seni : Ecce filius tuus Joseph venit ad te. Qui confortatus sedit in lectulo.
This passage has not yet been translated.
Et ingresso ad se ait : Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, quæ est in terra Chanaan : benedixitque mihi,
This passage has not yet been translated.
et ait : Ego te augebo et multiplicabo, et faciam te in turbas populorum : daboque tibi terram hanc, et semini tuo post te in possessionem sempiternam.
This passage has not yet been translated.
Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Ægypti antequam huc venirem ad te, mei erunt : Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi.
This passage has not yet been translated.
Reliquos autem quos genueris post eos, tui erunt, et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis.
This passage has not yet been translated.
Mihi enim, quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel in terra Chanaan in ipso itinere, eratque vernum tempus : et ingrediebar Ephratam, et sepelivi eam juxta viam Ephratæ, quæ alio nomine appellatur Bethlehem.
This passage has not yet been translated.
Videns autem filios ejus dixit ad eum : Qui sunt isti ?
This passage has not yet been translated.
Respondit : Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco. Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis.
This passage has not yet been translated.
Oculi enim Israël caligabant præ nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se, deosculatus et circumplexus eos,
This passage has not yet been translated.
dixit ad filium suum : Non sum fraudatus aspectu tuo : insuper ostendit mihi Deus semen tuum.
This passage has not yet been translated.
Cumque tulisset eos Joseph de gremio patris, adoravit pronus in terram.
This passage has not yet been translated.
Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est, ad sinistram Israël : Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris, applicuitque ambos ad eum.
This passage has not yet been translated.
Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris : sinistram autem super caput Manasse qui major natu erat, commutans manus.
This passage has not yet been translated.
Benedixitque Jacob filiis Joseph, et ait : Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham, et Isaac ; Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in præsentem diem :
This passage has not yet been translated.
angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis : et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram.
This passage has not yet been translated.
Videns autem Joseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim, graviter accepit : et apprehensam manum patris levare conatus est de capite Ephraim, et transferre super caput Manasse.
This passage has not yet been translated.
Dixitque ad patrem : Non ita convenit, pater : quia hic est primogenitus, pone dexteram tuam super caput ejus.
This passage has not yet been translated.
Qui renuens, ait : Scio, fili mi, scio : et iste quidem erit in populos, et multiplicabitur : sed frater ejus minor, major erit illo : et semen illius crescet in gentes.
This passage has not yet been translated.
Benedixitque eis in tempore illo, dicens : In te benedicetur Israël, atque dicetur : Faciat tibi Deus sicut Ephraim, et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassen.
This passage has not yet been translated.
Et ait ad Joseph filium suum : En ego morior, et erit Deus vobiscum, reducetque vos ad terram patrum vestrorum.
This passage has not yet been translated.
Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhæi in gladio et arcu meo.
This passage has not yet been translated.