Genesis · 50
Verses
⋯
Individual passages
1. Quod cernens Joseph, ruit super faciem patris, flens et deoscu...2. Præcepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem.3. Quibus jussa explentibus, transierunt quadraginta dies : iste ...4. Et expleto planctus tempore, locutus est Joseph ad familiam Ph...5. eo quod pater meus adjuraverit me dicens : En morior : in sepu...6. Dixitque ei Pharao : Ascende, et sepeli patrem tuum sicut adju...7. Quo ascendente, ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis, cun...8. domus Joseph cum fratribus suis, absque parvulis, et gregibus ...9. Habuit quoque in comitatu currus et equites : et facta est tur...10. Veneruntque ad Aream Atad, quæ sita est trans Jordanem : ubi c...11. Quod cum vidissent habitatores terræ Chanaan, dixerunt : Planc...12. Fecerunt ergo filii Jacob sicut præceperat eis :13. et portantes eum in terram Chanaan, sepelierunt eum in spelunc...14. Reversusque est Joseph in Ægyptum cum fratribus suis, et omni ...15. Quo mortuo, timentes fratres ejus, et mutuo colloquentes : Ne ...16. mandaverunt ei dicentes : Pater tuus præcepit nobis antequam m...17. ut hæc tibi verbis illius diceremus : Obsecro ut obliviscaris ...18. Veneruntque ad eum fratres sui : et proni adorantes in terram,...19. Quibus ille respondit : Nolite timere : num Dei possumus resis...20. Vos cogitastis de me malum : sed Deus vertit illud in bonum, u...21. Nolite timere : ego pascam vos et parvulos vestros : consolatu...22. Et habitavit in Ægypto cum omni domo patris sui : vixitque cen...23. Quibus transactis, locutus est fratribus suis : Post mortem me...24. Cumque adjurasset eos atque dixisset : Deus visitabit vos, asp...25. mortuus est, expletis centum decem vitæ suæ annis. Et conditus...Quod cernens Joseph, ruit super faciem patris, flens et deosculans eum.
This passage has not yet been translated.
Præcepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem.
This passage has not yet been translated.
Quibus jussa explentibus, transierunt quadraginta dies : iste quippe mos erat cadaverum conditorum : flevitque eum Ægyptus septuaginta diebus.
This passage has not yet been translated.
Et expleto planctus tempore, locutus est Joseph ad familiam Pharaonis : Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus Pharaonis :
This passage has not yet been translated.
eo quod pater meus adjuraverit me dicens : En morior : in sepulchro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me. Ascendam igitur, et sepeliam patrem meum, ac revertar.
This passage has not yet been translated.
Dixitque ei Pharao : Ascende, et sepeli patrem tuum sicut adjuratus es.
This passage has not yet been translated.
Quo ascendente, ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis, cunctique majores natu terræ Ægypti :
This passage has not yet been translated.
domus Joseph cum fratribus suis, absque parvulis, et gregibus atque armentis, quæ dereliquerant in terra Gessen.
This passage has not yet been translated.
Habuit quoque in comitatu currus et equites : et facta est turba non modica.
This passage has not yet been translated.
Veneruntque ad Aream Atad, quæ sita est trans Jordanem : ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies.
This passage has not yet been translated.
Quod cum vidissent habitatores terræ Chanaan, dixerunt : Planctus magnus est iste Ægyptiis. Et idcirco vocatum est nomen loci illius, Planctus Ægypti.
This passage has not yet been translated.
Fecerunt ergo filii Jacob sicut præceperat eis :
This passage has not yet been translated.
et portantes eum in terram Chanaan, sepelierunt eum in spelunca duplici, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hethæo, contra faciem Mambre.
This passage has not yet been translated.
Reversusque est Joseph in Ægyptum cum fratribus suis, et omni comitatu, sepulto patre.
This passage has not yet been translated.
Quo mortuo, timentes fratres ejus, et mutuo colloquentes : Ne forte memor sit injuriæ quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fecimus,
This passage has not yet been translated.
mandaverunt ei dicentes : Pater tuus præcepit nobis antequam moreretur,
This passage has not yet been translated.
ut hæc tibi verbis illius diceremus : Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te : nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Joseph.
This passage has not yet been translated.
Veneruntque ad eum fratres sui : et proni adorantes in terram, dixerunt : Servi tui sumus.
This passage has not yet been translated.
Quibus ille respondit : Nolite timere : num Dei possumus resistere voluntati ?
This passage has not yet been translated.
Vos cogitastis de me malum : sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in præsentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos.
This passage has not yet been translated.
Nolite timere : ego pascam vos et parvulos vestros : consolatusque est eos, et blande ac leniter est locutus.
This passage has not yet been translated.
Et habitavit in Ægypto cum omni domo patris sui : vixitque centum decem annis. Et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Joseph.
This passage has not yet been translated.
Quibus transactis, locutus est fratribus suis : Post mortem meam Deus visitabit vos, et ascendere vos faciet de terra ista ad terram quam juravit Abraham, Isaac et Jacob.
This passage has not yet been translated.
Cumque adjurasset eos atque dixisset : Deus visitabit vos, asportate ossa mea vobiscum de loco isto :
This passage has not yet been translated.
mortuus est, expletis centum decem vitæ suæ annis. Et conditus aromatibus, repositus est in loculo in Ægypto.
This passage has not yet been translated.