Hebrews · 7
Verses
⋯
Individual passages
1. Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obvi...2. cui et decimas omnium divisit Abraham : primum quidem qui inte...3. sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum,...4. Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de præci...5. Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum hab...6. Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ...7. Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur.8. Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt : ibi autem...9. Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accep...10. adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech.11. Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus en...12. Translato enim sacerdotio, necesse est ut et legis translatio fiat.13. In quo enim hæc dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus alt...14. Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster : in...15. Et amplius adhuc manifestum est : si secundum similitudinem Me...16. qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secund...17. Contestatur enim : Quoniam tu es sacerdos in æternum, secundum...18. Reprobatio quidem fit præcedentis mandati, propter infirmitate...19. nihil enim ad perfectum adduxit lex : introductio vero meliori...20. Et quantum est non sine jurejurando (alii quidem sine jurejura...21. hic autem cum jurejurando per eum, qui dixit ad illum : Juravi...22. in tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus.23. Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod mort...24. hic autem eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium.25. Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ...26. Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens,...27. qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, p...28. Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes :...Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahæ regresso a cæde regum, et benedixit ei :
This passage has not yet been translated.
cui et decimas omnium divisit Abraham : primum quidem qui interpretatur rex justitiæ : deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis,
This passage has not yet been translated.
sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitæ habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.
This passage has not yet been translated.
Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de præcipuis Abraham patriarcha.
This passage has not yet been translated.
Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis : quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahæ.
This passage has not yet been translated.
Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit.
This passage has not yet been translated.
Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur.
This passage has not yet been translated.
Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt : ibi autem contestatur, quia vivit.
This passage has not yet been translated.
Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est :
This passage has not yet been translated.
adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech.
This passage has not yet been translated.
Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici ?
This passage has not yet been translated.
Translato enim sacerdotio, necesse est ut et legis translatio fiat.
This passage has not yet been translated.
In quo enim hæc dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altari præsto fuit.
This passage has not yet been translated.
Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster : in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.
This passage has not yet been translated.
Et amplius adhuc manifestum est : si secundum similitudinem Melchisedech exsurgat alius sacerdos,
This passage has not yet been translated.
qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitæ insolubilis.
This passage has not yet been translated.
Contestatur enim : Quoniam tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech.
This passage has not yet been translated.
Reprobatio quidem fit præcedentis mandati, propter infirmitatem ejus, et inutilitatem :
This passage has not yet been translated.
nihil enim ad perfectum adduxit lex : introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.
This passage has not yet been translated.
Et quantum est non sine jurejurando (alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt,
This passage has not yet been translated.
hic autem cum jurejurando per eum, qui dixit ad illum : Juravit Dominus, et non pœnitebit eum : tu es sacerdos in æternum) :
This passage has not yet been translated.
in tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus.
This passage has not yet been translated.
Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere :
This passage has not yet been translated.
hic autem eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium.
This passage has not yet been translated.
Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum : semper vivens ad interpellandum pro nobis.
This passage has not yet been translated.
Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cælis factus :
This passage has not yet been translated.
qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi : hoc enim fecit semel, seipsum offerendo.
This passage has not yet been translated.
Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes : sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in æternum perfectum.
This passage has not yet been translated.