Hebrews · 8
Verses
⋯
Individual passages
1. Capitulum autem super ea quæ dicuntur : Talem habemus pontific...2. sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, e...3. Omnis enim pontifex ad offerendum munera, et hostias constitui...4. Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos : cum essent qu...5. qui exemplari, et umbræ deserviunt cælestium. Sicut responsum ...6. Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris...7. Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus in...8. Vituperans enim eos dicit : Ecce dies venient, dicit Dominus :...9. non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua a...10. Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israël post dies ...11. et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratr...12. quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum ja...13. Dicendo autem novum : veteravit prius. Quod autem antiquatur, ...Capitulum autem super ea quæ dicuntur : Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in cælis,
This passage has not yet been translated.
sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo.
This passage has not yet been translated.
Omnis enim pontifex ad offerendum munera, et hostias constituitur : unde necesse est et hunc habere aliquid, quod offerat.
This passage has not yet been translated.
Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos : cum essent qui offerent secundum legem munera,
This passage has not yet been translated.
qui exemplari, et umbræ deserviunt cælestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum : Vide (inquit) omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte.
This passage has not yet been translated.
Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.
This passage has not yet been translated.
Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur.
This passage has not yet been translated.
Vituperans enim eos dicit : Ecce dies venient, dicit Dominus : et consummabo super domum Israël, et super domum Juda, testamentum novum,
This passage has not yet been translated.
non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra Ægypti : quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo : et ego neglexi eos, dicit Dominus.
This passage has not yet been translated.
Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israël post dies illos, dicit Dominus : dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas : et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum :
This passage has not yet been translated.
et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens : Cognosce Dominum : quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem eorum :
This passage has not yet been translated.
quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum jam non memorabor.
This passage has not yet been translated.
Dicendo autem novum : veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum est.
This passage has not yet been translated.