Isaiah · 10
Verses
⋯
Individual passages
1. Væ qui condunt leges iniquas, et scribentes injustitiam scripserunt,2. ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causæ humi...3. Quid facietis in die visitationis, et calamitatis de longe ven...4. ne incurvemini sub vinculo, et cum interfectis cadatis ? Super...5. Væ Assur ! virga furoris mei et baculus ipse est ; in manu eor...6. Ad gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei m...7. Ipse autem non sic arbitrabitur, et cor ejus non ita existimab...8. Dicet enim :9. Numquid non principes mei simul reges sunt ? numquid non ut Ch...10. Quomodo invenit manus mea regna idoli, sic et simulacra eorum ...11. Numquid non sicut feci Samariæ et idolis ejus, sic faciam Jeru...12. Et erit, cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion...13. Dixit enim : In fortitudine manus meæ feci, et in sapientia me...14. Et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum ; et s...15. Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea ? aut e...16. Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum, in pinguibus...17. Et erit lumen Israël in igne, et Sanctus ejus in flamma ; et s...18. Et gloria saltus ejus, et carmeli ejus, ab anima usque ad carn...19. Et reliquiæ ligni saltus ejus præ paucitate numerabuntur, et p...20. Et erit in die illa : non adjiciet residuum Israël, et hi qui ...21. Reliquiæ convertentur ; reliquiæ, inquam, Jacob ad Deum fortem.22. Si enim fuerit populus tuus, Israël, quasi arena maris, reliqu...23. Consummationem enim et abbreviationem Dominus Deus exercituum ...24. Propter hoc, hæc dicit Dominus Deus exercituum : Noli timere, ...25. Adhuc enim paululum modicumque, et consummabitur indignatio et...26. Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum, juxta pl...27. Et erit in die illa : auferetur onus ejus de humero tuo et jug...28. Veniet in Ajath, transibit in Magron, apud Machmas commendabit...29. Transierunt cursim, Gaba sedes nostra ; obstupuit Rama, Gabaat...30. Hinni voce tua, filia Gallim, attende Laisa, paupercula Anathoth.31. Migravit Medemena ; habitatores Gabim, confortamini.32. Adhuc dies est ut in Nobe stetur ; agitabit manum suam super m...33. Ecce Dominator, Dominus exercituum, confringet lagunculam in t...34. Et subvertentur condensa saltus ferro ; et Libanus cum excelsis cadet.Væ qui condunt leges iniquas, et scribentes injustitiam scripserunt,
This passage has not yet been translated.
ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causæ humilium populi mei ; ut essent viduæ præda eorum, et pupillos diriperent.
This passage has not yet been translated.
Quid facietis in die visitationis, et calamitatis de longe venientis ? ad cujus confugietis auxilium ? et ubi derelinquetis gloriam vestram,
This passage has not yet been translated.
ne incurvemini sub vinculo, et cum interfectis cadatis ? Super omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
This passage has not yet been translated.
Væ Assur ! virga furoris mei et baculus ipse est ; in manu eorum indignatio mea.
This passage has not yet been translated.
Ad gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi, ut auferat spolia, et diripiat prædam, et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum.
This passage has not yet been translated.
Ipse autem non sic arbitrabitur, et cor ejus non ita existimabit ; sed ad conterendum erit cor ejus, et ad internecionem gentium non paucarum.
This passage has not yet been translated.
Dicet enim :
This passage has not yet been translated.
Numquid non principes mei simul reges sunt ? numquid non ut Charcamis, sic Calano ? et ut Arphad, sic Emath ? numquid non ut Damascus, sic Samaria ?
This passage has not yet been translated.
Quomodo invenit manus mea regna idoli, sic et simulacra eorum de Jerusalem et de Samaria.
This passage has not yet been translated.
Numquid non sicut feci Samariæ et idolis ejus, sic faciam Jerusalem et simulacris ejus ?
This passage has not yet been translated.
Et erit, cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Jerusalem, visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur, et super gloriam altitudinis oculorum ejus.
This passage has not yet been translated.
Dixit enim : In fortitudine manus meæ feci, et in sapientia mea intellexi ; et abstuli terminos populorum, et principes eorum deprædatus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes.
This passage has not yet been translated.
Et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum ; et sicut colliguntur ova quæ derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi ; et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret.
This passage has not yet been translated.
Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea ? aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur ? Quomodo si elevetur virga contra elevantem se, et exaltetur baculus, qui utique lignum est.
This passage has not yet been translated.
Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum, in pinguibus ejus tenuitatem ; et subtus gloriam ejus succensa ardebit quasi combustio ignis.
This passage has not yet been translated.
Et erit lumen Israël in igne, et Sanctus ejus in flamma ; et succendetur, et devorabitur spina ejus et vepres in die una.
This passage has not yet been translated.
Et gloria saltus ejus, et carmeli ejus, ab anima usque ad carnem consumetur ; et erit terrore profugus.
This passage has not yet been translated.
Et reliquiæ ligni saltus ejus præ paucitate numerabuntur, et puer scribet eos.
This passage has not yet been translated.
Et erit in die illa : non adjiciet residuum Israël, et hi qui fugerint de domo Jacob, inniti super eo qui percutit eos ; sed innitetur super Dominum, Sanctum Israël, in veritate.
This passage has not yet been translated.
Reliquiæ convertentur ; reliquiæ, inquam, Jacob ad Deum fortem.
This passage has not yet been translated.
Si enim fuerit populus tuus, Israël, quasi arena maris, reliquiæ convertentur ex eo ; consummatio abbreviata inundabit justitiam.
This passage has not yet been translated.
Consummationem enim et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terræ.
This passage has not yet been translated.
Propter hoc, hæc dicit Dominus Deus exercituum : Noli timere, populus meus, habitator Sion, ab Assur : in virga percutiet te, et baculum suum levabit super te, in via Ægypti.
This passage has not yet been translated.
Adhuc enim paululum modicumque, et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum.
This passage has not yet been translated.
Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum, juxta plagam Madian in petra Oreb : et virgam suam super mare, et levabit eam in via Ægypti.
This passage has not yet been translated.
Et erit in die illa : auferetur onus ejus de humero tuo et jugum ejus de collo tuo, et computrescet jugum a facie olei.
This passage has not yet been translated.
Veniet in Ajath, transibit in Magron, apud Machmas commendabit vasa sua.
This passage has not yet been translated.
Transierunt cursim, Gaba sedes nostra ; obstupuit Rama, Gabaath Saulis fugit.
This passage has not yet been translated.
Hinni voce tua, filia Gallim, attende Laisa, paupercula Anathoth.
This passage has not yet been translated.
Migravit Medemena ; habitatores Gabim, confortamini.
This passage has not yet been translated.
Adhuc dies est ut in Nobe stetur ; agitabit manum suam super montem filiæ Sion, collem Jerusalem.
This passage has not yet been translated.
Ecce Dominator, Dominus exercituum, confringet lagunculam in terrore ; et excelsi statura succidentur, et sublimes humiliabuntur.
This passage has not yet been translated.
Et subvertentur condensa saltus ferro ; et Libanus cum excelsis cadet.
This passage has not yet been translated.