James · 1
Verses
⋯
Individual passages
1. Jacobus, Dei et Domini nostri Jesu Christi servus, duodecim tr...2. Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias...3. scientes quod probatio fidei vestræ patientiam operatur.4. Patientia autem opus perfectum habet : ut sitis perfecti et in...5. Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui d...6. Postulet autem in fide nihil hæsitans : qui enim hæsitat, simi...7. non ergo æstimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino.8. Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.9. Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua :10. dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fœni transibit ;11. exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fœnum, et flos ej...12. Beatus vir qui suffert tentationem : quoniam cum probatus fuer...13. Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur : Deus enim in...14. Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et ...15. Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum : peccatu...16. Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi.17. Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, desc...18. Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium a...19. Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox a...20. Ira enim viri justitiam Dei non operatur.21. Propter quod abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam mal...22. Estote autem factores verbi, et non auditores tantum : fallent...23. Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitu...24. consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.25. Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et perman...26. Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam ...27. Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, hæc est : vis...Jacobus, Dei et Domini nostri Jesu Christi servus, duodecim tribubus, quæ sunt in dispersione, salutem.
This passage has not yet been translated.
Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis :
This passage has not yet been translated.
scientes quod probatio fidei vestræ patientiam operatur.
This passage has not yet been translated.
Patientia autem opus perfectum habet : ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes.
This passage has not yet been translated.
Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat : et dabitur ei.
This passage has not yet been translated.
Postulet autem in fide nihil hæsitans : qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur :
This passage has not yet been translated.
non ergo æstimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino.
This passage has not yet been translated.
Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.
This passage has not yet been translated.
Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua :
This passage has not yet been translated.
dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fœni transibit ;
This passage has not yet been translated.
exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fœnum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit : ita et dives in itineribus suis marcescet.
This passage has not yet been translated.
Beatus vir qui suffert tentationem : quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se.
This passage has not yet been translated.
Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur : Deus enim intentator malorum est : ipse autem neminem tentat.
This passage has not yet been translated.
Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus.
This passage has not yet been translated.
Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum : peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem.
This passage has not yet been translated.
Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi.
This passage has not yet been translated.
Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.
This passage has not yet been translated.
Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus.
This passage has not yet been translated.
Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum : tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram.
This passage has not yet been translated.
Ira enim viri justitiam Dei non operatur.
This passage has not yet been translated.
Propter quod abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiæ, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.
This passage has not yet been translated.
Estote autem factores verbi, et non auditores tantum : fallentes vosmetipsos.
This passage has not yet been translated.
Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suæ in speculo :
This passage has not yet been translated.
consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.
This passage has not yet been translated.
Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis : hic beatus in facto suo erit.
This passage has not yet been translated.
Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio.
This passage has not yet been translated.
Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, hæc est : visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc sæculo.
This passage has not yet been translated.