James · 2
Verses
⋯
Individual passages
1. Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domi...2. Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum h...3. et intendatis in eum qui indutus est veste præclara, et dixeri...4. nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogit...5. Audite, fratres mei dilectissimi : nonne Deus elegit pauperes ...6. vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam o...7. nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos ?8. Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas : Dilige...9. si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a l...10. Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno,...11. Qui enim dixit : Non mœchaberis, dixit et : Non occides. Quod ...12. Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis incipi...13. Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordi...14. Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, ope...15. Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano,16. dicat autem aliquis ex vobis illis : Ite in pace, calefacimini...17. Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.18. Sed dicet quis : Tu fidem habes, et ego opera habeo : ostende ...19. Tu credis quoniam unus est Deus : bene facis : et dæmones cred...20. Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mo...21. Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offer...22. Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius : et ex operi...23. Et suppleta est Scriptura, dicens : Credidit Abraham Deo, et r...24. Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum ?25. Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est...26. Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine ...Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ.
This passage has not yet been translated.
Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,
This passage has not yet been translated.
et intendatis in eum qui indutus est veste præclara, et dixeritis ei : Tu sede hic bene : pauperi autem dicatis : Tu sta illic ; aut sede sub scabello pedum meorum :
This passage has not yet been translated.
nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum ?
This passage has not yet been translated.
Audite, fratres mei dilectissimi : nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se ?
This passage has not yet been translated.
vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia ?
This passage has not yet been translated.
nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos ?
This passage has not yet been translated.
Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas : Diliges proximum tuum sicut teipsum : bene facitis :
This passage has not yet been translated.
si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores.
This passage has not yet been translated.
Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.
This passage has not yet been translated.
Qui enim dixit : Non mœchaberis, dixit et : Non occides. Quod si non mœchaberis, occides autem, factus es transgressor legis.
This passage has not yet been translated.
Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis incipientes judicari.
This passage has not yet been translated.
Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam : superexaltat autem misericordia judicium.
This passage has not yet been translated.
Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat ? numquid poterit fides salvare eum ?
This passage has not yet been translated.
Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano,
This passage has not yet been translated.
dicat autem aliquis ex vobis illis : Ite in pace, calefacimini et saturamini : non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori, quid proderit ?
This passage has not yet been translated.
Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.
This passage has not yet been translated.
Sed dicet quis : Tu fidem habes, et ego opera habeo : ostende mihi fidem tuam sine operibus : et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam.
This passage has not yet been translated.
Tu credis quoniam unus est Deus : bene facis : et dæmones credunt, et contremiscunt.
This passage has not yet been translated.
Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est ?
This passage has not yet been translated.
Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare ?
This passage has not yet been translated.
Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius : et ex operibus fides consummata est ?
This passage has not yet been translated.
Et suppleta est Scriptura, dicens : Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est.
This passage has not yet been translated.
Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum ?
This passage has not yet been translated.
Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens ?
This passage has not yet been translated.
Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.
This passage has not yet been translated.