James · 3
Verses
⋯
Individual passages
1. Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam maj...2. In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit...3. Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, e...4. Ecce et naves, cum magnæ sint, et a ventis validis minentur, c...5. Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ec...6. Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constitui...7. Omnis enim natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et ce...8. linguam autem nullus hominum domare potest : inquietum malum, ...9. In ipsa benedicimus Deum et Patrem : et in ipsa maledicimus ho...10. Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fr...11. Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam ?12. Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficu...13. Quis sapiens et disciplinatus inter vos ? Ostendat ex bona con...14. Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus...15. non est enim ista sapientia desursum descendens : sed terrena,...16. Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.17. Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, de...18. Fructus autem justitiæ, in pace seminatur, facientibus pacem.Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis.
This passage has not yet been translated.
In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir : potest etiam freno circumducere totum corpus.
This passage has not yet been translated.
Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus.
This passage has not yet been translated.
Ecce et naves, cum magnæ sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit.
This passage has not yet been translated.
Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit !
This passage has not yet been translated.
Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna.
This passage has not yet been translated.
Omnis enim natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et ceterorum domantur, et domita sunt a natura humana :
This passage has not yet been translated.
linguam autem nullus hominum domare potest : inquietum malum, plena veneno mortifero.
This passage has not yet been translated.
In ipsa benedicimus Deum et Patrem : et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt.
This passage has not yet been translated.
Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, hæc ita fieri.
This passage has not yet been translated.
Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam ?
This passage has not yet been translated.
Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus ? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam.
This passage has not yet been translated.
Quis sapiens et disciplinatus inter vos ? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ.
This passage has not yet been translated.
Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris : nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem :
This passage has not yet been translated.
non est enim ista sapientia desursum descendens : sed terrena, animalis, diabolica.
This passage has not yet been translated.
Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.
This passage has not yet been translated.
Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione.
This passage has not yet been translated.
Fructus autem justitiæ, in pace seminatur, facientibus pacem.
This passage has not yet been translated.