James · 4
Verses
⋯
Individual passages
1. Unde bella et lites in vobis ? nonne hinc : ex concupiscentiis...2. concupiscitis, et non habetis : occiditis, et zelatis : et non...3. Petitis, et non accipitis : eo quod male petatis : ut in concu...4. Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei ?...5. An putatis quia inaniter Scriptura dicat : Ad invidiam concupi...6. majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit : Deus superbis ...7. Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.8. Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, pe...9. Miseri estote, et lugete, et plorate : risus vester in luctum ...10. Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.11. Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut ...12. Unus est legislator et judex, qui potest perdere et liberare.13. Tu autem quis es, qui judicas proximum ? Ecce nunc qui dicitis...14. qui ignoratis quid erit in crastino.15. Quæ est enim vita vestra ? vapor est ad modicum parens, et dei...16. Nunc autem exsultatis in superbiis vestris. Omnis exsultatio t...17. Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.Unde bella et lites in vobis ? nonne hinc : ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris ?
This passage has not yet been translated.
concupiscitis, et non habetis : occiditis, et zelatis : et non potestis adipisci : litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis.
This passage has not yet been translated.
Petitis, et non accipitis : eo quod male petatis : ut in concupiscentiis vestris insumatis.
This passage has not yet been translated.
Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei ? quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur.
This passage has not yet been translated.
An putatis quia inaniter Scriptura dicat : Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis ?
This passage has not yet been translated.
majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
This passage has not yet been translated.
Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.
This passage has not yet been translated.
Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores : et purificate corda, duplices animo.
This passage has not yet been translated.
Miseri estote, et lugete, et plorate : risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mœrorem.
This passage has not yet been translated.
Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.
This passage has not yet been translated.
Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex.
This passage has not yet been translated.
Unus est legislator et judex, qui potest perdere et liberare.
This passage has not yet been translated.
Tu autem quis es, qui judicas proximum ? Ecce nunc qui dicitis : Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus :
This passage has not yet been translated.
qui ignoratis quid erit in crastino.
This passage has not yet been translated.
Quæ est enim vita vestra ? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur ; pro eo ut dicatis : Si Dominus voluerit. Et : Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud.
This passage has not yet been translated.
Nunc autem exsultatis in superbiis vestris. Omnis exsultatio talis, maligna est.
This passage has not yet been translated.
Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.
This passage has not yet been translated.