Judges · 10
Verses
⋯
Individual passages
1. Post Abimelech surrexit dux in Israël Thola filius Phua patrui...2. et judicavit Israëlem viginti et tribus annis, mortuusque est,...3. Huic successit Jair Galaadites, qui judicavit Israël per vigin...4. habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum...5. Mortuusque est Jair, ac sepultus in loco cui est vocabulum Camon.6. Filii autem Israël peccatis veteribus jungentes nova, fecerunt...7. Contra quos Dominus iratus, tradidit eos in manus Philisthiim ...8. Afflictique sunt, et vehementer oppressi per annos decem et oc...9. in tantum ut filii Ammon, Jordane transmisso, vastarent Judam ...10. Et clamantes ad Dominum, dixerunt : Peccavimus tibi, quia dere...11. Quibus locutus est Dominus : Numquid non Ægyptii et Amorrhæi, ...12. Sidonii quoque et Amalec et Chanaan oppresserunt vos, et clama...13. Et tamen reliquistis me, et coluistis deos alienos : idcirco n...14. ite, et invocate deos quos elegistis : ipsi vos liberent in te...15. Dixeruntque filii Israël ad Dominum : Peccavimus, redde tu nob...16. Quæ dicentes, omnia de finibus suis alienorum deorum idola pro...17. Itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria, con...18. Dixeruntque principes Galaad singuli ad proximos suos : Qui pr...Post Abimelech surrexit dux in Israël Thola filius Phua patrui Abimelech, vir de Issachar, qui habitavit in Samir montis Ephraim :
This passage has not yet been translated.
et judicavit Israëlem viginti et tribus annis, mortuusque est, ac sepultus in Samir.
This passage has not yet been translated.
Huic successit Jair Galaadites, qui judicavit Israël per viginti et duos annos,
This passage has not yet been translated.
habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum, et principes triginta civitatum, quæ ex nomine ejus sunt appellatæ Havoth Jair, id est, oppida Jair, usque in præsentem diem, in terra Galaad.
This passage has not yet been translated.
Mortuusque est Jair, ac sepultus in loco cui est vocabulum Camon.
This passage has not yet been translated.
Filii autem Israël peccatis veteribus jungentes nova, fecerunt malum in conspectu Domini, et servierunt idolis, Baalim et Astaroth, et diis Syriæ ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthiim : dimiseruntque Dominum, et non coluerunt eum.
This passage has not yet been translated.
Contra quos Dominus iratus, tradidit eos in manus Philisthiim et filiorum Ammon.
This passage has not yet been translated.
Afflictique sunt, et vehementer oppressi per annos decem et octo, omnes qui habitabant trans Jordanem in terra Amorrhæi, qui est in Galaad :
This passage has not yet been translated.
in tantum ut filii Ammon, Jordane transmisso, vastarent Judam et Benjamin et Ephraim : afflictusque est Israël nimis.
This passage has not yet been translated.
Et clamantes ad Dominum, dixerunt : Peccavimus tibi, quia dereliquimus Dominum Deum nostrum, et servivimus Baalim.
This passage has not yet been translated.
Quibus locutus est Dominus : Numquid non Ægyptii et Amorrhæi, filiique Ammon et Philisthiim,
This passage has not yet been translated.
Sidonii quoque et Amalec et Chanaan oppresserunt vos, et clamastis ad me, et erui vos de manu eorum ?
This passage has not yet been translated.
Et tamen reliquistis me, et coluistis deos alienos : idcirco non addam ut ultra vos liberem :
This passage has not yet been translated.
ite, et invocate deos quos elegistis : ipsi vos liberent in tempore angustiæ.
This passage has not yet been translated.
Dixeruntque filii Israël ad Dominum : Peccavimus, redde tu nobis quidquid tibi placet : tantum nunc libera nos.
This passage has not yet been translated.
Quæ dicentes, omnia de finibus suis alienorum deorum idola projecerunt, et servierunt Domino Deo : qui doluit super miseriis eorum.
This passage has not yet been translated.
Itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria, contra quos congregati filii Israël in Maspha castrametati sunt.
This passage has not yet been translated.
Dixeruntque principes Galaad singuli ad proximos suos : Qui primus ex nobis contra filios Ammon cœperit dimicare, erit dux populi Galaad.
This passage has not yet been translated.