Judges · 9
Verses
⋯
Individual passages
1. Abiit autem Abimelech filius Jerobaal in Sichem ad fratres mat...2. Loquimini ad omnes viros Sichem : Quid vobis est melius, ut do...3. Locutique sunt fratres matris ejus de eo ad omnes viros Sichem...4. Dederuntque illi septuaginta pondo argenti de fano Baalberit. ...5. Et venit in domum patris sui in Ephra, et occidit fratres suos...6. Congregati sunt autem omnes viri Sichem, et universæ familiæ u...7. Quod cum nuntiatum esset Joatham, ivit, et stetit in vertice m...8. Ierunt ligna, ut ungerent super se regem : dixeruntque olivæ :...9. Quæ respondit : Numquid possum deserere pinguedinem meam, qua ...10. Dixeruntque ligna ad arborem ficum : Veni, et super nos regnum accipe.11. Quæ respondit eis : Numquid possum deserere dulcedinem meam, f...12. Locutaque sunt ligna ad vitem : Veni, et impera nobis.13. Quæ respondit eis : Numquid possum deserere vinum meum, quod l...14. Dixeruntque omnia ligna ad rhamnum : Veni, et impera super nos.15. Quæ respondit eis : Si vere me regem vobis constituitis, venit...16. Nunc igitur, si recte et absque peccato constituistis super vo...17. et animam suam dedit periculis, ut erueret vos de manu Madian,18. qui nunc surrexistis contra domum patris mei, et interfecistis...19. si ergo recte et absque vitio egistis cum Jerobaal et domo eju...20. Sin autem perverse : egrediatur ignis ex eo, et consumat habit...21. Quæ cum dixisset, fugit, et abiit in Bera : habitavitque ibi o...22. Regnavit itaque Abimelech super Israël tribus annis.23. Misitque Dominus spiritum pessimum inter Abimelech et habitato...24. et scelus interfectionis septuaginta filiorum Jerobaal, et eff...25. Posueruntque insidias adversus eum in summitate montium : et d...26. Venit autem Gaal filius Obed cum fratribus suis, et transivit ...27. egressi sunt in agros, vastantes vineas, uvasque calcantes : e...28. clamante Gaal filio Obed : Quis est Abimelech, et quæ est Sich...29. utinam daret aliquis populum istum sub manu mea, ut auferrem d...30. Zebul enim princeps civitatis, auditis sermonibus Gaal filii O...31. et misit clam ad Abimelech nuntios, dicens : Ecce Gaal filius ...32. Surge itaque nocte cum populo qui tecum est, et latita in agro :33. et primo mane, oriente sole, irrue super civitatem. Illo autem...34. Surrexit itaque Abimelech cum omni exercitu suo nocte, et tete...35. Egressusque est Gaal filius Obed, et stetit in introitu portæ ...36. Cumque vidisset populum Gaal, dixit ad Zebul : Ecce de montibu...37. Rursumque Gaal ait : Ecce populus de umbilico terræ descendit,...38. Cui dixit Zebul : Ubi est nunc os tuum, quo loquebaris : Quis ...39. Abiit ergo Gaal, spectante Sichimorum populo, et pugnavit cont...40. qui persecutus est eum fugientem, et in urbem compulit : cecid...41. Et Abimelech sedit in Ruma : Zebul autem Gaal et socios ejus e...42. Sequenti ergo die, egressus est populus in campum. Quod cum nu...43. tulit exercitum suum, et divisit in tres turmas, tendens insid...44. cum cuneo suo, oppugnans et obsidens civitatem : duæ autem tur...45. Porro Abimelech omni die illo oppugnabat urbem : quam cepit, i...46. Quod cum audissent qui habitabant in turre Sichimorum, ingress...47. Abimelech quoque audiens viros turris Sichimorum pariter conglobatos,48. ascendit in montem Selmon cum omni populo suo : et arrepta sec...49. Igitur certatim ramos de arboribus præcidentes, sequebantur du...50. Abimelech autem inde proficiscens venit ad oppidum Thebes, quo...51. Erat autem turris excelsa in media civitate, ad quam confugera...52. Accedensque Abimelech juxta turrim, pugnabat fortiter : et app...53. et ecce una mulier fragmen molæ desuper jaciens, illisit capit...54. Qui vocavit cito armigerum suum, et ait ad eum : Evagina gladi...55. Illoque mortuo, omnes qui cum eo erant de Israël, reversi sunt...56. et reddidit Deus malum quod fecerat Abimelech contra patrem su...57. Sichimitis quoque quod operati erant, retributum est, et venit...Abiit autem Abimelech filius Jerobaal in Sichem ad fratres matris suæ, et locutus est ad eos, et ad omnem cognationem domus patris matris suæ, dicens :
This passage has not yet been translated.
Loquimini ad omnes viros Sichem : Quid vobis est melius, ut dominentur vestri septuaginta viri omnes filii Jerobaal, an ut dominetur unus vir ? simulque considerate quod os vestrum et caro vestra sum.
This passage has not yet been translated.
Locutique sunt fratres matris ejus de eo ad omnes viros Sichem universos sermones istos, et inclinaverunt cor eorum post Abimelech, dicentes : Frater noster est.
This passage has not yet been translated.
Dederuntque illi septuaginta pondo argenti de fano Baalberit. Qui conduxit sibi ex eo viros inopes et vagos, secutique sunt eum.
This passage has not yet been translated.
Et venit in domum patris sui in Ephra, et occidit fratres suos filios Jerobaal, septuaginta viros super lapidem unum : remansitque Joatham filius Jerobaal minimus, et absconditus est.
This passage has not yet been translated.
Congregati sunt autem omnes viri Sichem, et universæ familiæ urbis Mello : abieruntque et constituerunt regem Abimelech, juxta quercum quæ stabat in Sichem.
This passage has not yet been translated.
Quod cum nuntiatum esset Joatham, ivit, et stetit in vertice montis Garizim : elevataque voce, clamavit, et dixit : Audite me, viri Sichem ; ita audiat vos Deus.
This passage has not yet been translated.
Ierunt ligna, ut ungerent super se regem : dixeruntque olivæ : Impera nobis.
This passage has not yet been translated.
Quæ respondit : Numquid possum deserere pinguedinem meam, qua et dii utuntur et homines, et venire ut inter ligna promovear ?
This passage has not yet been translated.
Dixeruntque ligna ad arborem ficum : Veni, et super nos regnum accipe.
This passage has not yet been translated.
Quæ respondit eis : Numquid possum deserere dulcedinem meam, fructusque suavissimos, et ire ut inter cetera ligna promovear ?
This passage has not yet been translated.
Locutaque sunt ligna ad vitem : Veni, et impera nobis.
This passage has not yet been translated.
Quæ respondit eis : Numquid possum deserere vinum meum, quod lætificat Deum et homines, et inter ligna cetera promoveri ?
This passage has not yet been translated.
Dixeruntque omnia ligna ad rhamnum : Veni, et impera super nos.
This passage has not yet been translated.
Quæ respondit eis : Si vere me regem vobis constituitis, venite, et sub umbra mea requiescite : si autem non vultis, egrediatur ignis de rhamno, et devoret cedros Libani.
This passage has not yet been translated.
Nunc igitur, si recte et absque peccato constituistis super vos regem Abimelech, et bene egistis cum Jerobaal, et cum domo ejus, et reddidistis vicem beneficiis ejus, qui pugnavit pro vobis,
This passage has not yet been translated.
et animam suam dedit periculis, ut erueret vos de manu Madian,
This passage has not yet been translated.
qui nunc surrexistis contra domum patris mei, et interfecistis filios ejus septuaginta viros super unum lapidem, et constituistis regem Abimelech filium ancillæ ejus super habitatores Sichem, eo quod frater vester sit :
This passage has not yet been translated.
si ergo recte et absque vitio egistis cum Jerobaal et domo ejus, hodie lætamini in Abimelech, et ille lætetur in vobis.
This passage has not yet been translated.
Sin autem perverse : egrediatur ignis ex eo, et consumat habitatores Sichem, et oppidum Mello : egrediaturque ignis de viris Sichem, et de oppido Mello, et devoret Abimelech.
This passage has not yet been translated.
Quæ cum dixisset, fugit, et abiit in Bera : habitavitque ibi ob metum Abimelech fratris sui.
This passage has not yet been translated.
Regnavit itaque Abimelech super Israël tribus annis.
This passage has not yet been translated.
Misitque Dominus spiritum pessimum inter Abimelech et habitatores Sichem : qui cœperunt eum detestari,
This passage has not yet been translated.
et scelus interfectionis septuaginta filiorum Jerobaal, et effusionem sanguinis eorum conferre in Abimelech fratrem suum, et in ceteros Sichimorum principes, qui eum adjuverant.
This passage has not yet been translated.
Posueruntque insidias adversus eum in summitate montium : et dum illius præstolabantur adventum, exercebant latrocinia, agentes prædas de prætereuntibus : nuntiatumque est Abimelech.
This passage has not yet been translated.
Venit autem Gaal filius Obed cum fratribus suis, et transivit in Sichimam. Ad cujus adventum erecti habitatores Sichem,
This passage has not yet been translated.
egressi sunt in agros, vastantes vineas, uvasque calcantes : et factis cantantium choris, ingressi sunt fanum dei sui, et inter epulas et pocula maledicebant Abimelech,
This passage has not yet been translated.
clamante Gaal filio Obed : Quis est Abimelech, et quæ est Sichem, ut serviamus ei ? numquid non est filius Jerobaal, et constituit principem Zebul servum suum super viros Emor patris Sichem ? cur ergo serviemus ei ?
This passage has not yet been translated.
utinam daret aliquis populum istum sub manu mea, ut auferrem de medio Abimelech. Dictumque est Abimelech : Congrega exercitus multitudinem, et veni.
This passage has not yet been translated.
Zebul enim princeps civitatis, auditis sermonibus Gaal filii Obed, iratus est valde,
This passage has not yet been translated.
et misit clam ad Abimelech nuntios, dicens : Ecce Gaal filius Obed venit in Sichimam cum fratribus suis, et oppugnat adversum te civitatem.
This passage has not yet been translated.
Surge itaque nocte cum populo qui tecum est, et latita in agro :
This passage has not yet been translated.
et primo mane, oriente sole, irrue super civitatem. Illo autem egrediente adversum te cum populo suo, fac ei quod potueris.
This passage has not yet been translated.
Surrexit itaque Abimelech cum omni exercitu suo nocte, et tetendit insidias juxta Sichimam in quatuor locis.
This passage has not yet been translated.
Egressusque est Gaal filius Obed, et stetit in introitu portæ civitatis. Surrexit autem Abimelech, et omnis exercitus cum eo, de insidiarum loco.
This passage has not yet been translated.
Cumque vidisset populum Gaal, dixit ad Zebul : Ecce de montibus multitudo descendit. Cui ille respondit : Umbras montium vides quasi capita hominum, et hoc errore deciperis.
This passage has not yet been translated.
Rursumque Gaal ait : Ecce populus de umbilico terræ descendit, et unus cuneus venit per viam quæ respicit quercum.
This passage has not yet been translated.
Cui dixit Zebul : Ubi est nunc os tuum, quo loquebaris : Quis est Abimelech ut serviamus ei ? nonne hic populus est, quem despiciebas ? egredere, et pugna contra eum.
This passage has not yet been translated.
Abiit ergo Gaal, spectante Sichimorum populo, et pugnavit contra Abimelech,
This passage has not yet been translated.
qui persecutus est eum fugientem, et in urbem compulit : cecideruntque ex parte ejus plurimi, usque ad portam civitatis.
This passage has not yet been translated.
Et Abimelech sedit in Ruma : Zebul autem Gaal et socios ejus expulit de urbe, nec in ea passus est commorari.
This passage has not yet been translated.
Sequenti ergo die, egressus est populus in campum. Quod cum nuntiatum esset Abimelech,
This passage has not yet been translated.
tulit exercitum suum, et divisit in tres turmas, tendens insidias in agris. Vidensque quod egrederetur populus de civitate, surrexit, et irruit in eos
This passage has not yet been translated.
cum cuneo suo, oppugnans et obsidens civitatem : duæ autem turmæ palantes per campum adversarios persequebantur.
This passage has not yet been translated.
Porro Abimelech omni die illo oppugnabat urbem : quam cepit, interfectis habitatoribus ejus, ipsaque destructa, ita ut sal in ea dispergeret.
This passage has not yet been translated.
Quod cum audissent qui habitabant in turre Sichimorum, ingressi sunt fanum dei sui Berith, ubi fœdus cum eo pepigerant, et ex eo locus nomen acceperat : qui erat munitus valde.
This passage has not yet been translated.
Abimelech quoque audiens viros turris Sichimorum pariter conglobatos,
This passage has not yet been translated.
ascendit in montem Selmon cum omni populo suo : et arrepta securi, præcidit arboris ramum, impositumque ferens humero, dixit ad socios : Quod me videtis facere, cito facite.
This passage has not yet been translated.
Igitur certatim ramos de arboribus præcidentes, sequebantur ducem. Qui circumdantes præsidium, succenderunt : atque ita factum est, ut fumo et igne mille homines necarentur, viri pariter et mulieres, habitatorum turris Sichem.
This passage has not yet been translated.
Abimelech autem inde proficiscens venit ad oppidum Thebes, quod circumdans obsidebat exercitu.
This passage has not yet been translated.
Erat autem turris excelsa in media civitate, ad quam confugerant simul viri ac mulieres, et omnes principes civitatis, clausa firmissime janua, et super turris tectum stantes per propugnacula.
This passage has not yet been translated.
Accedensque Abimelech juxta turrim, pugnabat fortiter : et appropinquans ostio, ignem supponere nitebatur :
This passage has not yet been translated.
et ecce una mulier fragmen molæ desuper jaciens, illisit capiti Abimelech, et confregit cerebrum ejus.
This passage has not yet been translated.
Qui vocavit cito armigerum suum, et ait ad eum : Evagina gladium tuum, et percute me, ne forte dicatur quod a femina interfectus sim. Qui jussa perficiens, interfecit eum.
This passage has not yet been translated.
Illoque mortuo, omnes qui cum eo erant de Israël, reversi sunt in sedes suas :
This passage has not yet been translated.
et reddidit Deus malum quod fecerat Abimelech contra patrem suum, interfectis septuaginta fratribus suis.
This passage has not yet been translated.
Sichimitis quoque quod operati erant, retributum est, et venit super eos maledictio Joatham filii Jerobaal.
This passage has not yet been translated.