Judith · 1
Verses
⋯
Individual passages
1. Arphaxad itaque, rex Medorum, subjugaverat multas gentes imper...2. ex lapidibus quadratis et sectis : fecit muros ejus in altitud...3. Per quadrum vero earum latus utrumque vicenorum pedum spatio t...4. et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui, et in g...5. Anno igitur duodecimo regni sui, Nabuchodonosor rex Assyriorum...6. in campo magno qui appellatur Ragau, circa Euphraten, et Tigri...7. Tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor, et cor ejus elevatum...8. et ad gentes quæ sunt in Carmelo et Cedar, et inhabitantes Gal...9. et ad omnes qui erant in Samaria, et trans flumen Jordanem usq...10. Ad hos omnes misit nuntios Nabuchodonosor rex Assyriorum :11. qui omnes uno animo contradixerunt, et remiserunt eos vacuos, ...12. Tunc indignatus Nabuchodonosor rex adversus omnem terram illam...Arphaxad itaque, rex Medorum, subjugaverat multas gentes imperio suo, et ipse ædificavit civitatem potentissimam, quam appellavit Ecbatanis,
This passage has not yet been translated.
ex lapidibus quadratis et sectis : fecit muros ejus in altitudinem cubitorum septuaginta, et in latitudinem cubitorum triginta : turres vero ejus posuit in altitudinem cubitorum centum.
This passage has not yet been translated.
Per quadrum vero earum latus utrumque vicenorum pedum spatio tendebatur, posuitque portas ejus in altitudinem turrium :
This passage has not yet been translated.
et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui, et in gloria quadrigarum suarum.
This passage has not yet been translated.
Anno igitur duodecimo regni sui, Nabuchodonosor rex Assyriorum, qui regnabat in Ninive civitate magna, pugnavit contra Arphaxad, et obtinuit eum
This passage has not yet been translated.
in campo magno qui appellatur Ragau, circa Euphraten, et Tigrin, et Jadason, in campo Erioch regis Elicorum.
This passage has not yet been translated.
Tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor, et cor ejus elevatum est : et misit ad omnes qui habitabant in Cilicia, et Damasco, et Libano,
This passage has not yet been translated.
et ad gentes quæ sunt in Carmelo et Cedar, et inhabitantes Galilæam in campo magno Esdrelon,
This passage has not yet been translated.
et ad omnes qui erant in Samaria, et trans flumen Jordanem usque ad Jerusalem, et omnem terram Jesse quousque perveniatur ad terminos Æthiopiæ.
This passage has not yet been translated.
Ad hos omnes misit nuntios Nabuchodonosor rex Assyriorum :
This passage has not yet been translated.
qui omnes uno animo contradixerunt, et remiserunt eos vacuos, et sine honore abjecerunt.
This passage has not yet been translated.
Tunc indignatus Nabuchodonosor rex adversus omnem terram illam, juravit per thronum et regnum suum quod defenderet se de omnibus regionibus his.
This passage has not yet been translated.